| STELLIONATUS | |
| Papinianus libro primo responsorum. Actio stell<i>onatus neque publicis iu- | 47.20.1.pr.1 |
| diciis neque priuatis actionibus continetur. | |
| Ulpianus libro octauo ad Sabinum. Stellionatus iudicium famo- | 2.pr.1 |
| sum quidem non est, sed coercitionem extraordinariam habet. | |
| Idem libro octauo de officio proconsulis. Stel- | 3.pr.1 |
| lionatus accusatio ad praesidis cognitionem spectat. Stellionatum autem obici posse his, | 1.1 |
| qui dolo quid fecerunt, sciendum est, scilicet si aliud crimen non sit quod obiciatur: quod | |
| enim in priuatis iudiciis est de dolo actio, hoc in criminibus stellionatus persecutio. ubi- | |
| cumque igitur titulus criminis deficit, illic stellionatus obiciemus. maxime autem in | |
| his locum habet: si quis forte rem alii obligatam dissimulata obligatione per calliditatem | 5 |
| alii distraxerit uel permutauerit uel in solutum dederit: nam hae omnes species stelliona- | |
| tum continent. sed et si quis merces supposuerit uel obligatas auerterit uel si corruperit, | |
| aeque stellionatus reus erit. item si quis imposturam fecerit uel collusionem in necem al- | |
| terius, stellionatus poterit postulari. et ut generaliter dixerim, deficiente titulo criminis | |
| hoc crimen locum habet, nec est opus species enumerare. Poena autem stellionatus nulla | 2.1 |
| legitima est, cum nec legitimum crimen sit. solent autem ex hoc extra ordinem plecti, | |
| dummodo non debeat opus metalli haec poena in plebeis egredi. in his autem, qui sunt in | |
| aliquo honore positi, ad tempus relegatio uel ab ordine motio remittenda est. Qui | 3.1 |
| merces suppressit, specialiter hoc crimine postulari potest. | |
| Modestinus libro tertio de poenis. De periurio, si sua | 4.pr.1 |
| pignora esse quis in instrumento iurauit, crimen stellionatus fit, et ideo ad tempus | |
| exulat. |