| DE TERMINO MOTO | |
| Modestinus libro octauo regularum. Terminorum auulsorum non multa pe- | 47.21.1.pr.1 |
| cuniaria est, sed pro condicione admittentium coercitione transigendum. | |
| Callistratus libro tertio de cognitionibus. Diuus Ha- | 2.pr.1 |
| drianus in haec uerba rescripsit: 'Quin pessimum factum sit eorum, qui terminos finium | |
| causa positos propulerunt, dubitari non potest. de poena tamen modus ex condicione | |
| personae et mente facientis magis statui potest: nam si splendidiores personae sunt, quae | |
| conuincuntur, non dubie occupandorum alienorum finium causa id admiserunt, et possunt | 5 |
| in tempus, ut cuiusque patiatur aetas, relegari, id est si iuuenior, in longius, si senior, | |
| recisius. si uero alii negotium gesserunt et ministerio functi sunt, castigari | |
| et ad opus biennio dari. quod si per ignorantiam aut fortuito lapides furati sunt, suf- | |
| ficiet eos uerberibus decidere'. | |
| Idem libro quinto de cognitionibus. Lege agraria, quam Gaius Caesar tulit, | 3.pr.1 |
| aduersus eos, qui terminos statutos extr<a> suum gradum finesue mouerint dolo malo, pecu- | |
| niaria poena constituta est: nam in terminos singulos, quos ei<e>cerint locoue mouerint, | |
| quinquaginta aureos in publico dari iubet: et eius actionem petitionem ei qui uolet esse | |
| iubet. Alia quoque lege agraria, quam diuus Nerua tulit, cauetur, ut, si seruus seruaue | 1.1 |
| insciente domino dolo malo fecerit, ei capital esse, nisi dominus dominaue multam sufferre | |
| maluerit. Hi quoque, qui finalium quaestionum obscurandarum causa faciem locorum con- | 2.1 |
| uertunt, ut ex arbore arbustum aut ex silua nouale aut aliquid eiusmodi faciunt, poena | |
| plectendi sunt pro persona et condicione et factorum uiolentia. |