| DE COLLEGIIS ET CORPORIBUS | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Mandatis principalibus praecipitur | 47.22.1.pr.1 |
| praesidibus prouinciarum, ne patiantur esse collegia sodalicia neue milites collegia in castris | |
| habeant. sed permittitur tenuioribus stipem menstruam conferre, dum tamen semel in | |
| mense coeant, ne sub praetextu huiusmodi illicitum collegium coeat. quod non tantum in | |
| urbe, sed et in Italia et in prouinciis locum habere diuus quoque Seuerus rescripsit. Sed | 1.1 |
| religionis causa coire non prohibentur, dum tamen per hoc non fiat contra senatus con- | |
| sultum, quo illicita collegia arcentur. Non licet autem amplius quam unum collegium | 2.1 |
| licitum habere, ut est constitutum et a diuis fratribus: et si quis in duobus fuerit, re- | |
| scriptum est eligere eum oportere, in quo magis esse uelit, accepturum ex eo collegio, a | |
| quo recedit, id quod ei competit ex ratione, quae communis fuit. | |
| Ulpianus libro sexto de officio proconsulis. Quisquis illicitum collegium | 2.pr.1 |
| usurpauerit, ea poena tenetur, qua tenentur, qui hominibus armatis loca publica uel templa | |
| occupasse iudicati sunt. | |
| Marcianus libro secundo iudiciorum publicorum. Collegia si qua fuerint | 3.pr.1 |
| illicita, mandatis et constitutionibus et senatus consultis dissoluuntur: sed permittitur eis, | |
| cum dissoluuntur, pecunias communes si quas habent diuidere pecuniamque inter se pa<r-> | |
| tiri. In summa autem, nisi ex senatus consulti auctoritate uel Caesaris collegium uel quod- | 1.1 |
| cumque tale corpus coierit, contra senatus consultum et mandata et constitutiones colle- | |
| gium celebrat. Seruos quoque licet in collegio tenuiorum recipi uolentibus dominis, ut | 2.1 |
| curatores horum corporum sciant, ne inuito aut ignorante domino in collegium tenuiorum | |
| reciperent, et in futurum poena teneantur in singulos homines aureorum centum. | |
| Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum. Sodales sunt, qui eius- | 4.pr.1 |
| dem collegii sunt: quam Graeci ἑταιρείαν uocant. his autem potestatem facit lex pactio- | |
| nem quam uelint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corru<m>pant. sed haec lex uidetur | |
| ex lege Solonis tr<a>lata esse. nam illuc ita est: ἐὰν δὲ δῆμοϲ ἢ φράτορεϲ ἢ ἱερῶν ὀργίων ἢ | |
| ναῦται ἢ ϲύϲϲιτοι ἢ ὁμόταφοι ἢ θιαϲῶται ἢ ἐπὶ λείαν οἰχόμενοι ἢ εἰϲ ἐμπορίαν, ὅτι ἂν τούτων | 5 |
| διαθῶνται πρὸϲ ἀλλήλουϲ, κύριον εἶναι, ἐὰν μὴ ἀπαγορεύϲῃ δημόϲια γράμματα. |