| DE POPULARIBUS ACTIONIBUS | |
| Paulus libro octauo ad edictum. Eam popularem actionem dici- | 47.23.1.pr.1 |
| mus, quae suum ius populi tuetur. | |
| Idem libro primo ad edictum. Si plures simul agant populari actione, prae- | 2.pr.1 |
| tor eligat idone<i>or<e>m. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Sed si ex eadem causa saepius agatur, | 3.pr.1 |
| cum idem factum sit, exceptio uulgaris rei iudicatae opponitur. In popularibus actionibus | 1.1 |
| is cuius interest praefertur. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Popularis actio integrae personae permit- | 4.pr.1 |
| titur, hoc est cui per edictum postulare licet. | |
| Idem libro octauo ad edictum. Qui populari actione conuenietur, ad de- | 5.pr.1 |
| fend<end>um procuratorem dare potest: is autem, qui eam mouet, procuratorem dare non | |
| potest. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Mulieri et pupillo popula- | 6.pr.1 |
| res actiones non dantur, nisi cum ad eos res pertineat. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Populares actiones non | 7.pr.1 |
| transeunt ad eum, cui restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto. Item qui | 1.1 |
| habet has actiones, non intellegitur esse locupletior. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Omnes populares actiones | 8.pr.1 |
| neque in heredes dantur neque supra annum extenduntur. |