| LIBER QUADRAGESIMUS OCTAUUS | |
| DE PUBLICIS IUDICIIS | |
| Macer libro primo de publicis iudiciis. Non omnia iudicia, in quibus cri- | 48.1.1.pr.1 |
| men uertitur, et publica sunt, sed ea tantum, quae ex legibus iudiciorum publicorum ue- | |
| niunt, ut Iulia maiestatis, Iulia de adulteriis, Cornelia de sicariis et ueneficis, Pompeia | |
| parricidii, Iulia peculatus, Cornelia de testamentis, Iulia de ui priuata, Iulia de ui publica, | |
| Iulia ambitus, Iulia repetundarum, Iulia de annona. | 5 |
| Paulus libro quinto decimo ad edictum praetoris. Publicorum iudiciorum | 2.pr.1 |
| quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia sunt, ex quibus poena mors aut | |
| exilium est, hoc est aquae et ignis interdictio: per has enim poenas eximitur caput de | |
| ciuitate. nam cetera non exilia, sed relegationes proprie dicuntur: tunc enim ciuitas reti- | |
| netur, non capitalia sunt, ex quibus pecuniaria aut in corpus aliqua coercitio poena est. | 5 |
| Ulpianus libro trigensimo quinto ad Sabinum. Publica accusatio reo uel | 3.pr.1 |
| rea ante defunctis permittitur. | |
| Paulus libro trigensimo septimo ad edictum. Interdum euenit, ut praeiu- | 4.pr.1 |
| dicium iudicio publico fiat, sicut in actione legis Aquiliae et furti et ui bonorum rapto- | |
| rum et interdicto unde ui et de tabulis testamenti exhibendis: nam in his de re familiari | |
| agitur. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Is qui reus factus est purgare se | 5.pr.1 |
| debet nec ante potest accusare, quam fuerit excusatus: constitutionibus enim obseruatur, | |
| ut non relatione criminum, sed innocentia reus purgetur. Illud incertum est, utrum ita | 1.1 |
| demum accusare potest, si fuerit liberatus, an et si poenam subierit: est enim constitutum | |
| ab imperatore nostro et diuo patre eius post damnationem accusationem quem inchoare | |
| non posse. sed hoc puto ad eos demum pertinere, qui uel ciuitatem uel libertatem ami- | |
| serunt. Inchoatas plane delationes ante damnationem implere eis et post damnationem | 2.1 |
| permissum est. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Defuncto eo, qui reus fuit | 6.pr.1 |
| criminis, et poena extincta in quacumque causa criminis extincti debet is cognoscere, | |
| cuius de pecuniaria re cognitio est. | |
| Macer libro secundo iudiciorum publicorum. Infamem non ex omni crimine | 7.pr.1 |
| sententia facit, sed ex eo, quod iudicii publici causam habuit. itaque ex eo crimine, quod | |
| iudicii publici non fuit, damnatum infamia non sequetur, nisi id crimen ex ea actione fuit, | |
| quae etiam in priuato iudicio infamiam condemnato inportat, ueluti furti, ui bonorum | |
| raptorum, iniuriarum. | 5 |
| Paulus libro singulari de iudiciis publicis. Ordo exercendorum publicorum | 8.pr.1 |
| capitalium in usu esse desiit, durante tamen poena legum, cum extra ordinem crimina | |
| probantur. | |
| Marcianus libro primo de iudiciis publicis. Sciendum est, si in capitali | 9.pr.1 |
| causa suum seruum reum crimine factum quis non defenderit, non eum pro derelicto ha- | |
| beri, et ideo, si absolutus fuerit, non liberum fieri, sed manere domini. | |
| Papinianus libro secundo definitionum. Inter accusatorem et reum cogni- | 10.pr.1 |
| tione suscepta excusatio pro absente iustis rationibus admittitur: nec per triduum per sin- | |
| gulos dies ter citatus reus damnetur uel de accusatoris absentis praesente reo calumnia | |
| pronuntietur. | |
| Maecianus libro decimo de iudiciis publicis. Seruus per procuratorem do- | 11.pr.1 |
| mini aeque ac per dominum defendi potest. | |
| Modestinus libro tertio de poenis. Custodias audituru<s> tam clarissimos | 12.pr.1 |
| uiros quam patronos causarum, si omnes in ciuitate prouinciae quam regit agunt, adhiber<e> | |
| debet. Et feriatis diebus custodias audiri posse rescriptum est, ita ut innoxios dimittat et | 1.1 |
| nocentes, qui duriorem animaduersionem indigent, differat. | |
| Papinianus libro quinto decimo responsorum. Accusatore defuncto res ab | 13.pr.1 |
| alio, iudicante praeside prouinciae, peragi potest. Ad crimen iudicii publici persequendum | 1.1 |
| frustra procurator interuenit, multoque magis ad defendendum: sed excusationes absentium | |
| ex senatus consulto iudicibus allegantur et, si iustam rationem habeant, sententia differtur. | |
| Idem libro sexto decimo responsorum. Generi seruis a socero ueneficii ac- | 14.pr.1 |
| cusatis praeses prouinciae patrem calumniam intulisse pronuntiauerat. inter infames patrem | |
| defunctae non habendum respondi, quoniam et si publicum iudicium inter liberos de morte | |
| filiae constitisset, citra periculum pater uindicaretur. |