DE ACCUSATIONIBUS ET INSCRIPTIONIBUS
|
|
Pomponius libro primo ad Sabinum. Non est permissum mulieri publico
|
48.2.1.pr.1
|
iudicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentium liberorumque et patroni et patronae
|
|
et eorum filii filiae nepotis neptis mortem exequatur.
|
|
Papinianus libro primo de adulteriis. Certis ex causis concessa est mulie-
|
2.pr.1
|
ribus publica accusatio, ueluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex lege
|
|
testimonium publicorum inuitae non dicunt. idem et in lege Cornelia testamentaria se-
|
|
natus statuit: sed et de testamento paterni liberti uel materni mulieribus publico iudicio
|
|
dicere permissum est. Pupillis ex consilio tutorum patris mortem, item pupillae aui sui
|
1.1
|
mortem exequi concessum est. lege autem testamentaria nam de patris quidem testamento
|
|
pupillis agere diuus Uespasianus permisit: sed quasi non exhibeantur tabulae, per inter-
|
|
dictum possunt experiri.
|
|
Paulus libro tertio de adulteriis. Libellorum inscriptionis conceptio talis est.
|
3.pr.1
|
'Consul et dies. Apud illum praetorem uel proconsulem Lucius Titius professus est se
|
|
Maeuiam lege Iulia de adulteriis ream deferre, quod dicat eam cum Gaio Seio in ciuitate
|
|
illa, domo illius, mense illo, consulibus illis adulterium commisisse.' utique enim et locus
|
|
designandus est, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur,
|
5
|
et mensis: hoc enim lege Iulia publicorum cauetur et generaliter praecipitur omnibus, qui
|
|
reum aliquem deferunt: neque autem diem neque horam inuitus conprehendet. Quod si
|
1.1
|
libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur et ex integro repe-
|
|
tendi reum potestas fiet. Item subscribere debebit is qui dat libellos se professum esse,
|
2.1
|
uel alius pro eo, si litteras nesciat. Sed et si aliud crimen obiciat, ueluti quod domum
|
3.1
|
suam praebuit, ut stuprum mater familias pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit,
|
|
quod pretium pro comperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum libellis compre-
|
|
hendendum erit. Si accusator decesserit aliaue quae causa ei impedierit, quo
|
4.1
|
minus accusare possit, et si quid simile, nomen rei aboletur postulante reo: idque et lege
|
|
Iulia de ui et senatus consulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum. sed
|
|
intra quod tempus, uidebimus: et utique triginta dies utiles obseruandi sunt.
|
|
Ulpianus libro secundo de adulteriis. Is, qui iudicio publico damnatus est,
|
4.pr.1
|
ius accusandi non habet, nisi liberorum uel patronorum suorum mortem eo iudicio uel
|
|
rem suam exequatur. sed et calumnia notatis ius accusandi ademptum est, item his, qui
|
|
cum bestiis depugnandi causa in harenam intromissi sunt, quiue artem ludicram uel leno-
|
|
ci<ni>um fecerint, quiue praeuaricationis calumniaeue causa quid fecisse iudicio publico pro-
|
5
|
nuntiatus erit, quiue ob accusandum negotiumue cui facessendum pecuniam accepisse iu-
|
|
dicatus erit.
|
|
Idem libro tertio de adulteriis. Seruos quoque adulterii posse accusari nulla
|
5.pr.1
|
dubitatio est: sed qui prohibentur adulterii liberos homines accusare, idem seruos quoque
|
|
prohibebuntur. sed ex rescripto diui Marci etiam aduersus proprium seruum accusationem
|
|
instituere dominus potest. post hoc igitur rescriptum accusandi necessitas incumbet do-
|
|
mino seruum suum: ceterum iuste mulier nupta praescriptione utetur.
|
5
|
Idem libro secundo de officio proconsulis. Leuia crimina audire et discutere
|
6.pr.1
|
de plano proconsulem oportet et uel liberare eos, quibus obiciuntur, uel fustibus castigare
|
|
uel flagellis seruos uerberare.
|
|
Idem libro septimo de officio proconsulis. Si cui crimen obiciatur, praecedere
|
7.pr.1
|
debet crimen subscriptio. quae res ad id inuenta est, ne facile quis prosiliat ad accusa-
|
|
tionem, cum sciat inultam sibi accusationem non futuram. Cauent itaque singuli, quod
|
1.1
|
crimen obiciant, et praeterea perseueraturos se in crimine usque ad sententiam. Isdem
|
2.1
|
criminibus, quibus quis liberatus est, non debet praeses pati eundem accusari, et ita diuus
|
|
Pius Saluio Ualenti rescripsit: sed hoc, utrum ab eodem an nec ab alio accusari possit,
|
|
uidendum est. et putem, quoniam res inter alios iudicatae alii non praeiudicant, si is, qui
|
|
nunc accusator exstitit, suum dolorem persequatur doceatque ignorasse se accusationem
|
5
|
ab alio institutam, magna ex causa admitti eum ad accusationem debere. Si tamen alio
|
3.1
|
crimine postuletur ab eodem, qui in alio crimine eum calumniatus est, puto non facile ad-
|
|
mittendum eum qui semel calumniatus sit: quamuis filium accusatoris admitti oportere
|
|
aliam accusationem instituentem aduersus eum, quem pater accusauerat diuus Pius Iulio
|
|
Candido rescripsit. Idem imperator rescripsit seruos ibi puniendos, ubi deliquisse arguan-
|
4.1
|
tur, dominumque eorum, si uelit eos defendere, non posse reuocare in prouinciam suam,
|
|
sed ibi oportere defendere, ubi deliquerint. Cum sacrilegium admissum esset in aliqua
|
5.1
|
prouincia, deinde in alia minus crimen, diuus Pius Pontio Proculo rescripsit, postquam
|
|
cognouerit de crimine in sua prouincia admisso, ut reum in eam prouinciam remitteret,
|
|
ubi sacrilegium admisit.
|
|
Macer libro secundo de publicis iudiciis. Qui accusare possunt, intellege-
|
8.pr.1
|
mus, si scierimus, qui non possunt. itaque prohibentur accusare alii propter sexum uel
|
|
aetatem, ut mulier, ut pupillus: alii propter sacramentum, ut qui stipendium merent: alii
|
|
propter magistratum potestatemue, in qua agentes sine fraude in ius euocari non possunt:
|
|
alii propter delictum proprium, ut infames: alii propter turpem quaestum, ut qui duo iu-
|
5
|
dicia aduersus duos reos subscripta habent nummosue ob accusandum uel non accusan-
|
|
dum acceperint: alii propter condicionem suam, ut libertini contra patronos:
|
|
Paulus libro quinto sententiarum. alii propter suspicionem calumniae, ut
|
9.pr.1
|
illi, qui falsum testimonium subornati dixerunt:
|
|
Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum.
|
10.pr.1
|
nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui minus quam quinquaginta aureos habent.
|
|
Macer libro secundo de publicis iudiciis. Hi tamen omnes, si suam iniu-
|
11.pr.1
|
riam exequantur mortemue propinquorum defendent, ab accusatione non excluduntur. Liberi
|
1.1
|
libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum gratia de facto parentium
|
|
patronorumue queri, ueluti si dicant ui s<e> a possessione ab his expulsos, scilicet non ut
|
|
crimen uis eis intendant, sed ut possessionem recipiant. nam et filius non quidem pro-
|
|
hibitus est de facto matris queri, si dicat suppositum ab ea partum, quo magis coheredem
|
5
|
haberet, sed ream eam lege Cornelia facere permissum ei non est. Ab alio delatum alius
|
2.1
|
deferre non potest: sed eum, qui abolitione publica uel priuata interueniente aut desistente
|
|
accusatore de reis exemptus est, alius deferre non prohibetur.
|
|
Uenuleius Saturninus libro secundo de iudiciis publicis. Hos accusare
|
12.pr.1
|
non licet: legatum imperatoris, id est praesidem prouinciae, ex sententia Lentuli dicta
|
|
Sulla et Trione consulibus: item legatum prouincialem eius dumtaxat criminis, quod ante
|
|
commiserit, quam in legationem uenerit: item magistratum populi Romani eumue, qui rei
|
|
publicae causa afuerit, dum non <d>etractandae legis causa abest. Hoc beneficio etiam in
|
1.1
|
reos recepti uti possunt, si abolitione interueniente repeti se non debere contendant, se-
|
|
cundum epistulam diui Hadriani ad Glabrionem consulem scriptam. Lege Iulia iudicio-
|
2.1
|
rum publicorum cauetur, ne eodem tempore de duobus reis quis quereretur nisi suarum
|
|
iniuriarum causa. Si seruus reus postulabitur, eadem obseruanda sunt, quae si liber esset,
|
3.1
|
ex senatus consulto Cotta et Messala consulibus. Omnibus autem legibus serui rei fiunt
|
4.1
|
excepta lege Iulia de ui priuata, quia ea lege damnati partis tertiae bonorum publicatione
|
|
puniuntur, quae poena in seruum non cadit. idemque dicendum est in ceteris legibus,
|
|
quibus pecuniaria poena irrogatur uel etiam capitis, quae seruorum poenis non conuenit,
|
|
sicuti relegatio. item nec lex Pompeia parricidii, quoniam caput primum eos adpraehendit,
|
5
|
qui parentes cognatosue aut patronos occiderint: quae in seruos, quantum ad uerba per-
|
|
tinet, non cadunt: sed cum natura communis est, similiter et in eos animaduertetur. item
|
|
Cornelia iniuriarum seruum non debere recipi reum Cornelius Sulla auctor fuit: sed durior
|
|
ei poena extra ordinem imminebit.
|
|
Marcianus libro primo de publicis iudiciis. Mulierem propter publicam
|
13.pr.1
|
utilitatem ad annonam pertinentem audiri a praefecto annonae deferentem diuus Seuerus
|
|
et Antoninus rescripserunt. famosi quoque accusantes sine ulla dubitatione admittuntur.
|
|
milites quoque, qui causas alienas deferre non possunt, qui pro pace excubant, uel magis
|
|
ad hanc accusationem admittendi sunt. serui quoque deferentes audiuntur.
|
5
|
Paulus libro secundo de officio proconsulis. Senatus censuit, ne quis ob
|
14.pr.1
|
idem crimen pluribus legibus reus fieret.
|
|
Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. In eum, cuius dolo malo
|
15.pr.1
|
hominibus coactis damni quid datum esse dicatur, non debet cogi actor omissa actione
|
|
ciuili crimen intendere.
|
|
Idem libro secundo de officio consulis. Si plures existant, qui eum in pu-
|
16.pr.1
|
blicis iudiciis accusare uolunt, iudex eligere debet eum qui accuset, causa scilicet cognita
|
|
aestimatis accusatorum personis uel de dignitate, uel ex eo quod interest, uel aetate uel
|
|
moribus uel alia iusta de causa.
|
|
Modestinus libro sexto differentiarum. Si seruum dominus in crimine ca-
|
17.pr.1
|
pitali defendat, sistendum satisdato promittere iubetur.
|
|
Idem libro septimo decimo responsorum. Cum Titia testamentum Gaii fra-
|
18.pr.1
|
tris sui falsum arguere minaretur et sollemnia accusationis non impleuit intra tempus a
|
|
praeside praefinitum, praeses prouinciae iterum pronuntiauit non posse illam amplius de
|
|
falso testamento dicere: aduersus quas sententias Titia non prouocauit, sed dixit se post
|
|
finitum tempus de irrito testamento dicere. quaero, an Titia, quae non appellauit aduersus
|
5
|
sententiam praesidis, possit ad falsi accusationem postea reuerti. respondit nihil aperte
|
|
proponi, propter quod aduersus sententiae auctoritatem de falso agens audienda sit.
|
|
Callistratus libro quinto de cognitionibus. Diui fratres rescripserunt non
|
19.pr.1
|
debere cogi heredes accusatorum exequi crimina. Item non oportere compelli accusatorem
|
1.1
|
plures reos facere diuus Hadrianus rescripsit.
|
|
Modestinus libro secundo de poenis. Ex iudiciorum publicorum admissis
|
20.pr.1
|
non alias transeunt aduersus heredes poenae bonorum ademptionis, quam si lis contestata
|
|
et condemnatio fuerit secuta, excepto repetundarum et maiestatis iudicio, quae etiam mor-
|
|
tuis reis, cum quibus nihil actum est, adhuc exerceri placuit, ut bona eorum fisco uindi-
|
|
centur: adeo ut diuus Seuerus et Antoninus rescripser<i>nt, ex quo quis aliquod ex his
|
5
|
causis crimen contraxit, nihil ex bonis suis alienare aut manumittere eum poss<e>. ex ceteris
|
|
uero delictis poena incipere ab herede ita demum potest, si uiuo reo accusatio mota est,
|
|
licet non fuit condemnatio secuta.
|
|
Papinianus libro quinto decimo responsorum. Capitis reus suspenso cri-
|
21.pr.1
|
mine causam fisco deferre non prohibetur.
|
|
Idem libro sexto decimo responsorum. Alterius prouinciae reus apud eos
|
22.pr.1
|
accusatur et damnatur, apud quos crimen contractum ostenditur. quod etiam in militibus
|
|
esse obseruandum optimi principes nostri generaliter rescripserunt.
|
|