| DE CUSTODIA ET EXHIBITIONE REORUM | |
| Ulpianus libro secundo de officio proconsulis. De custodia reorum proconsul | 48.3.1.pr.1 |
| aestimare solet, utrum in carcerem recipienda sit persona an militi tradenda uel fideiusso- | |
| ribus committenda uel etiam sibi. hoc autem uel pro criminis quod obicitur qualitate uel | |
| propter honorem aut propter amplissimas facultates uel pro innocentia personae uel pro | |
| dignitate eius qui accusatur facere solet. | 5 |
| Papinianus libro primo de adulteriis. Si seruus capitali crimine postuletur, | 2.pr.1 |
| lege publicorum cauetur, ut sistendum uel <a Domino uel> ab extero satisdato promittatur: | |
| quod si non defendatur, in uincula publica coici iubetur, ut ex uinculis causam dicat. Solet | 1.1 |
| itaque tractari, an postea domino permittendum sit oblata satisdatione seruum suum uin- | |
| culis liberare. dubitationem auget edictum Domitiani, quo cautum est abo- | |
| litiones ex senatus consulto factas ad huiusmodi seruos non pertinere. nam et lex ipsa | |
| prohibet eum absolui, priusquam de eo iudicetur. sed haec interpretatio perdura, per- | 5 |
| nimium seuera est in eo, cuius dominus absens fuit uel quod per inopiam illo momento | |
| temporis satisdationem implere non potuit: neque enim pro indefenso derelictus recte dici | |
| potest, qui domi<n>um praesentem non habuit uel habuit paratum defendere, pauperem tamen. | |
| quod utique facilius admitti poterit, si non post longum temporis spatium hoc desideretur. | |
| Qui exhibendi postulati sunt propter aliam causam, alterius criminis, quod ante admissum | 2.1 |
| est, rei non recipiuntur ex senatus consulto. quod in priuatis quoque causis | |
| et hominibus sub fideiussore factis obseruatur, nisi ex hoc temporalis actio in peri- | |
| culum cadat. | |
| Ulpianus libro septimo de officio proconsulis. Diuus Pius ad epistu- | 3.pr.1 |
| lam Antiochensium Graece rescripsit non esse in uincula coiciendum eum, qui fideiussores | |
| dare paratus est, nisi si tam graue scelus admisisse eum constet, ut neque fideiussoribus | |
| neque militibus committi debeat, uerum hanc ipsam carceris poenam ante supplicium | |
| sustinere. | 5 |
| Idem libro nono de officio proconsulis. Si quis reum criminis, pro quo satis- | 4.pr.1 |
| dedit, non exhibuerit, poena pecuniaria plectitur. puto tamen, si dolo non exhibeat, etiam | |
| extra ordinem esse damnandum. sed si neque in cautione neque in decreto praesidis certa | |
| quantitas compraehensa est, ac ne<c> consuetudo ostenditur, quae certam formam habet, | |
| praeses de modo pecuniae, quae inferri oporteat, statuet. | 5 |
| Uenuleius Saturninus libro secundo de iudiciis publicis. Si confessus fuerit | 5.pr.1 |
| reus, donec de eo pronuntietur, in uincula publica coiciendus est. | |
| Marcianus libro secundo de iudiciis publicis. Diuus Hadrianus Iulio Se- | 6.pr.1 |
| cundo ita rescripsit et alias rescriptum est non esse utique epistulis eorum credendum, | |
| qui quasi damnatos ad praesidem remiserint. idem de irenarchis praeceptum est, quia non | |
| omnes ex fide bona elogia scribere compertum est. Sed et caput mandatorum exstat, quo<d> | 1.1 |
| diuus Pius, cum prouinciae Asiae praeerat, sub edicto proposuit, ut irenarchae, cum ad- | |
| prehenderint latrones, interrogent eos de sociis et receptatoribus et interrogationes litteris | |
| inclusas atque obsignatas ad cognitionem magistratus mittant. igitur qui cum elogio mit- | |
| tuntur, ex integro audiendi sunt, etsi per litteras missi fuerint uel etiam per irenarchas | 5 |
| perducti. sic et diuus Pius et alii principes rescripserunt, ut etiam de his, qui requirendi | |
| adnotati sunt, non quasi pro damnatis, sed quasi re integra quaeratur, si quis erit qui eum | |
| arguat. et ideo cum quis ἀνάκριϲιν faceret, iuberi oportet uenire irenarchen et quod | |
| scripserit, exsequi: et si diligenter ac fideliter hoc fecerit, conlaudandum eum: si parum | |
| prudenter non exquisitis argumentis, simpliciter denotare irenarchen minus rettulisse: sed | 10 |
| si quid maligne interrogasse aut non dicta rettulisse pro dictis eum compererit, ut uindicet | |
| in exemplum, ne quid et aliud postea tale facere moliatur. | |
| Macer libro secundo de officio praesidis. Solent praesides prouinciarum, in | 7.pr.1 |
| quibus delictum est, scribere ad collegas suos, ubi factores agere dicuntur, et desiderare, | |
| ut cum prosecutoribus ad se remittantur: et id quoque quibusdam rescriptis declaratur. | |
| Paulus libro singulari de poenis militum. Carceri praepositus si pretio cor- | 8.pr.1 |
| ruptus sine uinculis agere custodiam uel ferrum uenenumue in carcerem inferri passus est, | |
| officio iudicis puniendus est: si nescit, ob neglegentiam remouendus est officio. | |
| Uenuleius Saturninus libro primo de offic<i>o proconsulis. De militibus | 9.pr.1 |
| ita seruatur, ut ad eum remittantur, si quid deliquerint, sub quo militabunt: is autem, qui | |
| exercitum accipit, etiam ius animaduertendi in milites caligatos habet. | |
| Idem libro secundo de officio proconsulis. Ne quis receptam custodiam | 10.pr.1 |
| sine causa d<i>mittat, mandatis ita cauetur: 'Si quos ex his, qui in ciuitatibus sunt, cele- | |
| riter et sine causa solutos a magistratibus cognoueris, uinciri iubebis et his, qui soluerint, | |
| multam dices. nam cum scierint sibi quoque molestiae futurum magistratus, si facile sol- | |
| uerint uinctos, non indifferenter de cetero facient'. | 5 |
| Celsus libro trigensimo septimo digestorum. Non est dubium quin, cuius- | 11.pr.1 |
| cumque est prouinciae homo, qui ex custodia producitur, cognoscere debeat is, qui ei pro- | |
| uinciae praeest, in qua prouincia agitur. Illud a quibusdam obseruari solet, ut, cum | 1.1 |
| cognouit et constituit, remittat illum cum elogio ad eum, qui prouinciae praeest, unde is | |
| homo est: quod ex causa faciendum est. | |
| Callistratus libro quinto de cognitionibus. Milites si amiserint custo- | 12.pr.1 |
| dias, ipsi in periculum deducuntur. nam diuus Hadrianus Statilio Secundo legato rescripsit, | |
| quotiens custodia militibus euaserit, exquiri oportere, utrum nimia neglegentia militum | |
| euaserit an casu, et utrum unus ex pluribus an una plures, et ita demum adficiendos sup- | |
| plicio milites, quibus custodiae euaserint, si culpa eorum nimia deprehendatur: alioquin | 5 |
| pro modo culpae in eos statuendum. Saluio quoque legato Aquitaniae idem princeps re- | |
| scripsit in eum, qui custodiam dimisit aut ita sciens habuit, ut possit custodia euadere, | |
| animaduertendum: si tamen per uinum aut desidiam custodis id euenerit, castigandum | |
| eum et in deteriorem militiam dar<i>: si uero fortuito amiserit, nihil in eum statuendum. | |
| Si paganos euaserit custodia, idem puto exquirendum, quod circa militum personas ex- | 1.1 |
| plorandum rettuli. | |
| Idem libro sexto de cognitionibus. In eos, qui, cum recepti essent in car- | 13.pr.1 |
| cerem, conspirauerint, ut ruptis uinculis et effracto carcere euadant, amplius, quam causa | |
| ex qua recepti sunt reposcit, constituendum est quamuis innocentes inueniantur ex eo | |
| crimine, propter quod inpacti sunt in carcere, tamen puniendi sunt: eos uero, qui conspi- | |
| rationem eorum detexerint, releuandos. | 5 |
| Herennius Modestinus libro quarto de poenis. Non est facile tironi cu- | 14.pr.1 |
| stodia credenda: nam ea prodita si culpae reus est, qui eam ei commisit. Nec uni, sed | 1.1 |
| duobus custodia committenda est. Qui si neglegentia amiserint, pro modo culpae uel casti- | 2.1 |
| gantur uel militiam mutant: quod si leuis persona custodiae fuit, castigati restituuntur. | |
| nam si miseratione custodiam quis dimiserit, militiam mutat: fraudulenter autem si fuerit | |
| uersatus in dimittenda custodia, uel capite punitur uel in extremum gradum militiae datur. | |
| interdum uenia datur: nam cum custodia cum altero custode simul fugisset, alteri uenia | 5 |
| data est. Sed si se custodia interfecerit uel praecipitauerit, militi culpae adscribitur, id | 3.1 |
| est castigabitur. | |
| Quod si ipse custos custodiam interfecerit, homicidii reus est: | 4.1 |
| Ergo si | 5.1 |
| casu custodia defuncta dicatur, testationibus id probandum est et sic uenia dabitur. Solet | 6.1 |
| praeterea amissa culpa custodia, si tamen intersit eam adprehendi, tempus causa cognita | |
| militi dari ad eam requirendam, applicito ei alio milite. Quod si fugitiuum domino redden- | 7.1 |
| dum prodiderit, si facultates habeat, domino pretium reddere iuberi Saturninus probat. |