| AD LEGEM IULIAM MAIESTATIS | |
| Ulpianus libro septimo de officio proc<ons>ulis. Proximum sacrilegio crimen | 48.4.1.pr.1 |
| est, quod maiestatis dicitur. Maiestatis autem crimen illud est, quod aduersus populum | 1.1 |
| Romanum uel aduersus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo | |
| consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent: quo armati homines cum | |
| telis lapidibusue in urbe sint conueniantue aduersus rem publicam, locaue occupentur uel | |
| templa, quoue coetus conuentusue fiat hominesue ad seditionem conuocentur: cuiusue | 5 |
| opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi Romani quiue im- | |
| perium potestatemue habet occidatur: quoue quis contra rem publicam arma ferat: quiue | |
| hostibus populi Romani nuntium litterasue miserit signumue dederit feceritue dolo malo, | |
| quo hostes populi Romani consilio iuuentur aduersus rem publicam: quiue milites sollicita- | |
| uerit concitaueritue, quo seditio tumultusue aduersus rem publicam fiat: | 10 |
| Idem libro octauo disputationum. quiue de prouincia, cum ei successum | 2.pr.1 |
| esset, non discessit: aut qui exercitum deseruit uel priuatus ad hostes perfugit: quiue | |
| sciens falsum conscripsit uel recitauerit in tabulis publicis: nam et hoc capite primo lege | |
| maiestatis enumeratur. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Lex duodecim tabularum | 3.pr.1 |
| iubet eum, qui hostem concitauerit quiue ciuem hosti tradiderit, capite puniri. lex autem | |
| Iulia maiestatis praecipit eum, qui maiestatem publicam laeserit, teneri: qualis est ille, qui | |
| in bellis cesserit aut arcem tenuerit aut castra concesserit. eadem lege tenetur et qui | |
| iniussu principis bellum gesserit dilectumue habuerit exercitum comparauerit: quiue, cum | 5 |
| ei in prouincia successum esset, exercitum successori non tradidit: quiue imperium exer- | |
| citumue populi Romani deseruerit: quiue priuatus pro potestate magistratuue quid sciens | |
| dolo malo gesserit: quiue quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curauerit: | |
| Scaeuola libro quarto regularum. cuiusque dolo malo iureiurando quis | 4.pr.1 |
| adactus est, quo aduersus rem publicam faciat: cuiusue dolo malo exercitus populi Romani | |
| in insidias deductus hostibusue proditus erit: factumue dolo malo cuius dicitur, quo minus | |
| hostes in potestate<m> populi Romani ueniant: cuiusue opera dolo malo hostes populi Ro- | |
| mani commeatu armis telis equis pecunia aliaue qua re adiuti erunt: utue ex amicis hostes | 5 |
| populi Romani fiant: cuiusue dolo malo factum erit, quo rex exterae nationis populo Ro- | |
| mano minus obtemperet: cuiusue opera dolo malo factum erit, quo magis obsides pecunia | |
| iumenta hostibus populi Romani dentur aduersus rem publicam. item qui confessum in | |
| iudicio reum et propter hoc in uincula coniectum emiserit. Hoc crimine liberatus est a | 1.1 |
| senatu, qui statuas imperatoris reprobatas conflauerit. | |
| Marcianus libro quinto regularum. Non contrahit crimen maiestatis, qui | 5.pr.1 |
| statuas Caesaris uetustate corruptas reficit. Nec qui lapide iactato incerto fortuito statuam | 1.1 |
| attigerit, crimen maiestatis commisit: et ita Seuerus et Antoninus Iulio Cassiano rescripse- | |
| runt. Idem Pontio rescripsit non uideri contra maiestatem fieri ob imagines | 2.1 |
| Caesaris nondum consecratas uenditas. | |
| Uenuleius Saturninus libro secundo de iudiciis publicis. Qui statuas aut | 6.pr.1 |
| imagines imperatoris iam consecratas conflauerint aliudue quid simile admiserint, lege Iulia | |
| maiestatis tenentur. | |
| Modestinus libro duodecimo pandectarum. Famosi, qui ius accusandi non | 7.pr.1 |
| habent, sine ulla dubitatione admittuntur ad hanc accusationem. Sed et milites, qui causas | 1.1 |
| alias defendere non possunt: nam qui pro pace excubant, magis magisque ad hanc ac- | |
| cusationem admittendi sunt. Serui quoque deferentes audiuntur et quidem dominos suos: | 2.1 |
| et liberti patronos. Hoc tamen crim<en> iudicibus non in occasion<e> ob | 3.1 |
| principalis maiestatis uenerationem habendum est, sed in ueritate: nam et personam spectan- | |
| dam esse, an potuerit facere, et an ante quid fecerit et an cog<i>tauerit et an sanae mentis | |
| fuerit. nec lubricum linguae ad poenam facile trahendum est: quamquam enim temerarii | |
| digni poena sint, tamen ut insanis illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod uel | 5 |
| ex scriptura legis descendit uel ad exemplum legis uindicandum est. Crimen maiestatis | 4.1 |
| facto uel uiolatis statuis uel imaginibus maxime exacerbatur in milites. | |
| Papinianus libro tertio decimo responsorum. In quaestionibus laesae maie- | 8.pr.1 |
| statis etiam mulieres audiuntur. coniurationem denique Sergii Catilinae Iulia mulier de- | |
| texit et Marcum Tullium consulem indicium eius instruxit. | |
| Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum. Eorum, qui maiestatis cri- | 9.pr.1 |
| mine damnati sunt, libertorum bona liberis damnatorum conseruari diuus Seuerus decreuit | |
| et tunc demum fisco uindicari, si nemo damnati liberorum existat. | |
| Idem libro sexto iuris epitomarum. Maiestatis crimine accusari potest, | 10.pr.1 |
| cuius ope consilio dolo malo prouincia uel ciuitas hostibus prodita est. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Is, qui in reatu decedit, integri | 11.pr.1 |
| status decedit: extinguitur enim crimen mortalitate. nisi forte quis maiestatis reus fuit: | |
| nam hoc crimine nisi a successoribus purgetur, hereditas fisco uindicatur. plane non quis- | |
| que legis Iuliae maiestatis reus est, in eadem condicione est, sed qui perduellionis reus | |
| est, hostili animo aduersus rem publicam uel principem animatus: ceterum si quis ex alia | 5 |
| causa legis Iuliae maiestatis reus sit, morte crimine liberatur. |