| AD LEGEM IULIAM DE ADULTERIIS COERCENDIS | |
| Ulpianus libro primo de adulteriis. Haec lex lata est a diuo Augusto. | 48.5.1.pr.1 |
| Idem libro octauo disputationum. Ex lege Iulia seruatur, ut, cui necesse | 2.1.1 |
| est ab adultero incipere, quia mulier ante denuntiationem nupsit, non alias ad mulierem | |
| possit peruenire, nisi reum peregerit. peregisse autem non alias quis uidetur, nisi et con- | |
| demnauerit. Marito iure mariti accusanti illa praescriptio obicitur, si legem prodidisse | 1 |
| dicatur ob hoc, quod adgressus accusationem adulterii destitit. Lenocinii quidem crimen | 2.1 |
| lege Iulia de adulteris praescriptum est, cum sit in eum maritum poena statuta, qui de | |
| adulterio uxoris suae quid ceperit, item in eum, qui in adulterio deprehensam retinuerit. | |
| Ceterum qui patitur uxorem suam delinquere matrimoniumque suum contemnit quique con- | 3.1 |
| taminationi non indignatur, poena adulterum non infligitur. Qui hoc | 4.1 |
| dicit lenocinio mariti se fecisse, releuare quidem uult crimen suum, sed non est huiusmodi | |
| compensatio admissa. ideo si maritum uelit reus adulterii lenocinii reum facere, semel de- | |
| latus non audietur. Si publico iudicio maritus uxorem ream faciat, an lenocinii allegatio | 5.1 |
| repellat maritum ab accusatione? et putem non repellere: lenocinium igitur mariti ipsum | |
| onerat, non mulierem excusat. Unde quaeri potest, an is, qui de adulterio cognoscit, sta- | 6.1 |
| tuere in maritum ob lenocinium possit? et puto posse. nam Claudius Gorgus uir claris- | |
| simus uxorem accusans cum detectus est uxorem in adulterio deprehensam retinuisse, et | |
| sine accusatore lenocinio damnatus est a diuo Seuero. Extraneus autem nequaquam leno- | 7.1 |
| cinium obiciens, posteaquam reus factus est, se releuabit, nec maritum poenae subiciet. Si | 8.1 |
| simul ad accusationem ueniant maritus et pater mulieris, quem praeferri oporteat, quae- | |
| ritur. et magis est, ut maritus praeferatur: nam et propensiore ira et maiore dolore exe- | |
| cuturum eum accusationem credendum est, in tantum, ut et si pater praeuenerit et libellos | |
| inscriptionum deposuerit, marito non neglegente nec retardante, sed accusationem parante | 5 |
| et probationibus instituente atque muniente, ut facilius i<u>dicantibus de adulterio probetur, | |
| idem erit dicendum. Sed et quotiens alii, qui post maritum et patrem accusare possunt, | 9.1 |
| ad accusandum prosiliunt, lege expressum est, ut is, cuius de ea re notio est, de iusto | |
| accusatore constitu<a>t. | |
| Idem libro secundo de adulteris. Nisi igitur pater maritum infame<m> aut | 3.pr.1 |
| arguat aut doceat colludere magis cum uxore quam ex animo accusare, postponetur | |
| marito. | |
| Idem libro octauo disputationum. Si maritus praeuenerit accusareque insti- | 4.pr.1 |
| tuerit, tempora non cedunt patri, quo<d> accusationem instituere non potest, sic tamen, ut, | |
| qu<o>ad unus occupet, utrique tempora cedant, ubi uero maritus occupauit, residua tempora | |
| ei, qui occupare non potest, non cedant. quod et in eo dici potest, qui ab adultero uel | |
| adultera coepit: nam aduersus eum, aduersus quem non coepit, desinunt ei tempora cedere. | 5 |
| haec in maritis et patribus dicta sunt. Extraneis autem, qui accusare possunt, accusandi | 1.1 |
| facultas post maritum et patrem conceditur: nam post sexaginta dies quattuor menses ex- | |
| traneis dantur et ipsi utiles. Si ante extraneus instituerit accusationem, an superuenient<i> | 2.1 |
| marito permittatur accusatio, quaeritur. et magis arbitror hoc quoque casu maritum audien- | |
| dum, si non neglegentia praeuentus est. et ideo et si accusatione instituta absoluta sit | |
| mulier extraneo accusante, tamen marito debet permitti restaurare accusationem, si idoneas | |
| causas, allegare possit, quibus impeditus non instituit accusationem. | 5 |
| Iulianus libro octagensimo sexto digestorum. Nuptam mihi adulterii ream | 5.pr.1 |
| postulari posse in priore matrimonio commissi dubium non est, cum aperte lege Iulia de | |
| adulteriis coercendis caueatur, si quidem uidua sit, de cuius adulterio agetur, ut accusator | |
| liberum arbitrium habeat, adulterum an adulteram prius accusare malit: si uero nupta sit, | |
| ut prius adulterum peragat, tunc mulierem. | 5 |
| Papinianus libro primo de adulteris. Inter liberas tantum personas adulte- | 6.pr.1 |
| rium stuprumue passas lex Iulia locum habet. quod autem ad seruas pertinet, et legis | |
| Aquiliae actio facile tenebit et iniuriarum quoque competit nec erit deneganda praetoria | |
| quoque actio de seruo corrupto: nec propter plures actiones parcendum erit in huiusmodi | |
| crimine reo. Lex stuprum et adulterium promiscue et καταχρηϲτικώτερον appellat. sed | 1.1 |
| proprie adulterium in nupta committitur, propter partum ex altero conceptum composito | |
| nomine: stuprum uero in uirginem uiduamue committitur, quod Graeci φθορὰν appellant. | |
| Filius familiae maritus ab eo, qui sui iuris est, in ea lege non separatur. diuus quoque | 2.1 |
| Hadrianus Rosiano Gemino rescripsit et inuito patre filium hac lege reum facere. Maritus | 3.1 |
| etsi duo reos ex alio crimine habeat, poterit iure uiri tertium accusare, quoniam ea causa | |
| non cedit in numerum ceterarum. | |
| Marcianus libro decimo institutionum. Qui pupillam suam duxit uxorem | 7.pr.1 |
| contra senatus consultum, nec matrimonium est hoc et potest adulterii accusari, qui tutor | |
| uel curator fuit et intra uicensimum sextum annum duxit uxorem non a patre desponsam | |
| uel destinatam uel testamento denominatam. | |
| In libro secundo de adulteriis Papiniani Marcianus notat. In- | 8.pr.1 |
| cesti commune crimen aduersus duos simul intentari potest. | |
| Idem libro secundo de adulteris. Qui domum suam, ut stuprum adulte- | 9.pr.1 |
| riumue cum aliena matre familias uel cum masculo fieret, sciens praebuerit uel quaestum | |
| ex adulterio uxoris suae fecerit: cuiuscumque sit condicionis, quasi adulter punitur. Ap- | 1.1 |
| pellatione domus habitationem quoque significari palam est. | |
| Ulpianus libro quarto de adulteriis. Et si amici quis domum praebuisset, | 10.pr.1 |
| tenetur. Sed et si quis in agro balneoue stuprum fieri praebuisset, comprehendi debet. | 1.1 |
| Sed et si in domum aliquam soliti fuerint conuenire ad tractandum de adulterio, etsi eo | 2.1 |
| loci nihil fuerit admissum, uerum tamen uidetur is domum suam, ut stuprum adulteriumue | |
| committeretur, praebuisse, quia sine colloquio illo adulterium non committeretur. | |
| Papinianus libro secundo de adulteriis. Mater autem familias significatur | 11.pr.1 |
| non tantum nupta, sed etiam uidua. Mulieres quoque hoc capite legis, quod domum prae- | 1.1 |
| buerunt uel pro comperto stupro aliquid acceperunt, tenentur. Mulier, quae euitandae | 2.1 |
| poenae adulterii gratia lenocinium fecerit aut operas suas in scaenam locauit, adulterii | |
| accusari damnarique ex senatus consulto potest. | |
| Idem libro singulari de adulteris. Miles, qui cum adultero uxoris suae | 12.pr.1 |
| pactus est, solui sacramento deportarique debet. Militem, qui sororis filiam | 1.1 |
| in contubernio habuit, licet non in matrimonium, adulterii poena teneri rectius dice- | |
| tur. Ea, quae inter reas adulterii recepta esset, absens defendi non potest. | 2.1 |
| Socer cum nurum adulterii accusaturum se libellis praesidi datis testatus fuis- | 3.1 |
| set, maluit accusatione desistere et lucrum ex dote magis petere. quaeritur, an huiusmodi | |
| commentum eius admitti existimes. respondit: turpissimo exemplo is, qui nurum suam | |
| accusare instituisset, postea desistere maluit contentus lucrum ex dote retinere tamquam | |
| culpa mulieris dirempto matrimonio: quare non inique repelletur, qui commodum dotis uin- | 5 |
| dictae domus suae praeponere non erubuit. Adulterii reum intra quinque annos | 4.1 |
| continuos a die criminis admissi defuncta quoque muliere postulari posse palam est. | |
| Quidam accusare uolebat adulterii mulierem et postulabat, ne sibi computarentur dies, quos | 5.1 |
| in custodiam fecisset: me hoc admittente exstitit qui mihi contradiceret: cuius opinionem | |
| an tu probes, rogo m<atu>rius mihi scribas. respondit: opinionem tuam et uerba legis et | |
| sententia adiuuant, cui placuit utiles dies accusatori computandos esse, id est quibus potuit | |
| accusationis sollemnia implere. quare sine dubio dies, quibus quis in custodia fuit, extra | 5 |
| computationem utilium dierum existimanti tibi constitutos contradici non debuit. Sexaginta | 6.1 |
| dies, qui marito accusant<i> utiles computantur, feriatis quoque diebus, si modo facultatem | |
| praesidis adeundi accusator habuit, numerari certum est, quoniam de plano quoque libellus | |
| dari potest. quod priuilegium si amisit, non prohibetur intra ali<o>s quattuor menses que- | |
| rellam suam apud iudicem deferre. Quaerebatur, an iure mariti possit accusare uir eam | 7.1 |
| feminam, quae, cum ei desponsa fuisse<t>, alii in matrimonium a patre fuisset tradit<a>. re- | |
| spondit: nouam rem instituere huiusmodi accusatorem existimo, qui adulterii crimen obicere | |
| desiderat propter hoc tantum, quod priori sibi desponsa puella a patre in matrimonium | |
| alii fuerit tradita. | 5 |
| Defuncto marito adulterii rea mulier postulatur, | 8.1 |
| quae propter | 9.1 |
| impuberem filium uult dilationem ab accusatore impetrare: an debeat audiri? respondi: | |
| non uidetur mihi confugere ea mulier ad iustam defensionem, quae aetatem filii praetendit | |
| ad eludendam legitimam accusationem: nam non utique crimen adulterii, quod mulieri | |
| obicitur, infanti praeiudicat, cum possit et illa adultera esse et impubes defunctum patrem | 5 |
| habuisse. Uolenti mihi ream adulterii postulare eam, quae post commissum adul- | 10.1 |
| terium in eodem matrimonio perseuerauerit, contradictum est. quaero, an iuste responsum | |
| sit. respondit: ignorare non debuisti durante eo matrimonio, in quo adulterium dicitur | |
| esse commissum, non posse mulierem ream adulterii fieri: sed nec adulterum interim ac- | |
| cusar<i> posse. Licet ei mulier, qui in suspicione<m> adulterii incidit, nupsisse di- | 11.1 |
| catur, non ante accusari poterit, quam adulter fuerit conuictus: alioquin ad hoc uel maxime | |
| uiri confugient uolentes bene concordatum sequens matrimonium dirimere, ut dicant cum | |
| adultero mulierem nuptias contraxisse. Mulier cum absentem uirum audisset uita functum | 12.1 |
| esse, alii se iunxit: mox maritus reuersus est. quaero, quid aduersus eam mulierem sta- | |
| tuendum sit. respondit tam iuris quam facti quaestionem moueri: nam si longo tempore | |
| transacto sine ullius stupri probatione falsis rumoribus inducta, quasi soluta priore uinculo, | |
| legitimis nuptiis secundis iuncta est, quod uerisimile est deceptam eam fuisse nihil uin- | 5 |
| dicta dignum uideri potest: quod si ficta mariti mors argumentum faciendis nuptiis pro- | |
| babitur praestitisse, cum hoc facto pudicitia laboretur, uindicar<i> debet pro admissi cri- | |
| minis qualitate. Ream adulterii uxorem duxi: eam damnatam mox repudiaui. quaero, an | 13.1 |
| causam discidii praestitisse uideor. respondit: cum per legem Iuliam huiusmodi uxorem | |
| retinere prohibearis, non uideri causam te discidii praestitisse palam est. quare ita ius | |
| tractabitur quasi culpa mulieris facto diuortio. | |
| Ulpianus libro primo de adulteriis. Haec uerba legis 'ne quis posthac | 13.pr.1 |
| stuprum adulterium facito sciens dolo malo' et ad eum, qui suasit, et ad eum, qui stu- | |
| prum uel adulterium intulit, pertinent. | |
| Idem libro secundo de adulteris. Si uxor non fuerit in adulterio, concubina tamen fuit, | 14.pr.1 |
| iure quidem mariti accusare eam non poterit, quae uxor non fuit, iure tamen extranei ac- | |
| cusationem instituere non prohibebitur, si modo ea sit, quae in concubinatu<m> se dando | |
| matronae nomen non amisit, ut puta quae patroni concubina fuit. Plane siue | 1.1 |
| iusta uxor fuit siue iniusta, accusationem instituere uir poterit: nam et Sextus Caecilius | |
| ait, haec lex ad omnia matrimonia pertinet, et illud Homericum adfert: nec enim soli, | |
| inquit, Atridae uxores suas amant. | |
| οὐ μόνοι φιλέουϲ’ ἀλόχουϲ μερόπων ἀνθρώπων | 5 |
| Ἀτρεῖδαι. | |
| Sed et in ea uxore potest maritus adulterium uindicare, quae uolgaris fuerit, quamuis, si | 2.1 |
| uidua esset, impune in ea stuprum committeretur. Diui Seuerus et | 3.1 |
| Antoninus rescripserunt etiam in sponsa hoc idem uindicandum, quia neque matrimonium | |
| qualecumque nec spem matrimonii uiolare permittitur. Sed et si ea sit mulier, cum qua | 4.1 |
| incestum commissum est, uel ea, quae, quamuis uxoris animo haberetur, uxor tamen esse | |
| non potest, dicendum est iure mariti accusare eam non posse, iure extranei posse. Iudex | 5.1 |
| adulterii ante oculos habere debet et inquirere, an maritus pudice uiuens mulieri quoque | |
| bonos mores colendi auctor fuerit: periniquum enim uidetur esse, ut pudicitiam uir ab | |
| uxore exigat, quam ipse non exhibeat: quae res potest et uirum damnare, non rem ob | |
| compensationem mutui criminis inter utrosque communicare. Si quis uxorem suam uelit | 6.1 |
| accusare dicatque eam adulterium commisisse antequam sibi nuberet, iure uiri accusatio- | |
| nem instituere non poterit, quia non, cum ei nupta est, adulterium commisit. quod et in | |
| concubina dici potest, quam uxorem quis postea habuit, uel in filia familias, cuius con- | |
| iunctioni pater postea concessit. Si quis plane uxorem suam, cum apud hostes esset, | 7.1 |
| adulterium commisisse arguat, benignius dicetur posse eum accusare iure uiri: sed ita | |
| demum adulterium maritus uindicabit, si uim hostium passa non est: ceterum quae uim | |
| patitur, non est in ea causa, ut adulterii uel stupri damnetur. Si minor duodecim annis | 8.1 |
| in domum deducta adulterium commiserit, mox apud eum aetatem excesserit coeperitque | |
| esse uxor, non poterit iure uiri accusari ex eo adulterio, quod ante aetatem nupta com- | |
| misit, sed uel quasi sponsa poterit accusari ex rescripto diui Seueri, quod supra relatum | |
| est. Sed et si qua repudiata, mox reducta sit non quasi eodem matrimonio durante, sed | 9.1 |
| quasi alio interposito, uidendum est, an ex delicto, quod in priore matrimonio admisit, ac- | |
| cusari possit. et puto non posse: aboleuit enim prioris matrimonii delicta reducendo eam. | |
| Idem dicendum est, si stupri uelit accusare eam quam postea duxit uxorem: sero enim | 10.1 |
| accusat mores, quos uxorem ducendo probauit. | |
| Scaeuola libro quarto regularum. Is, cuius ope consilio dolo malo factum | 15.pr.1 |
| est, ut uir feminaue in adulterio deprehensi pecunia aliaue qua pactione se redimerent, | |
| eadem poena damnatur, quae constituta est in eos, qui lenocinii crimine damna<n>tur. Si | 1.1 |
| uir infamandae uxoris suae causa adulterum subiecerit, ut ipse deprehender<e>t, et uir et | |
| mulier adulterii crimine tenentur ex senatus consulto de ea re facto. Marito primum, uel | 2.1 |
| p<a>tri eam filiam quam in potestate habet, intra dies sexaginta diuortii accusare permittitur | |
| nec ulli alii intra id tempus agendi potestas datur: ultra eos dies neutrius uoluntas ex- | |
| spectatur. Iure mariti qui accusant, calumniae periculum non euitant. | 3.1 |
| Ulpianus libro secundo de adulteriis. Si maritus sit in magistratu, potest | 16.pr.1 |
| praeueniri a patre: atquin non oportet. et putat Pomponius debere dici, quoad maritus | |
| magistratum gerit, patris quoque accusationem impediendam, ne praeripiatur marito ius, | |
| quod cum eo aequale habet: igitur non cedent <s>exaginta dies patri, cum accusare non | |
| potest. Legis Iuliae de adulteriis capite septimo ita cauetur: 'ne quis inter reos referat | 1.1 |
| eum, qui tum sine <d>etrectatione rei publicae causa aberit': neque enim aequum uisum est | |
| absentem rei publicae causa inter reos referri, dum rei publicae operatur Necessario adi- | 2.1 |
| citur 'sine detrectatione': ceterum si quis euitandi criminis id egit, ut rei publicae causa | |
| abesset, nihil illi commentum hoc proficiat. Quod si quis praesens sit, uice tamen absentis | 3.1 |
| habetur (ut puta qui in uigilibus uel urbanis castris militat), dicendum est deferri hunc | |
| posse: neque enim laborare habet, ut se repraesentet. Et generaliter dicendum est eorum | 4.1 |
| demum absentiam excusatam esse, qui in alia prouincia rei publicae causa absunt, quam | |
| in ea in qua deferuntur. proinde si quis in prouincia, in qua agit, adulterium commiserit, | |
| accusari poterit, nisi sit ea persona, quae ad praesidis cognitionem non pertinet. Si nega- | 5.1 |
| uerint se pater et maritus accusatur<o>s intra diem sexagensimum, an statim incipiant tem- | |
| pora extraneo cedere? et primus Pomponius putat admitti ad accusationem extraneum | |
| posse statim atque isti negauerint. cui adsentiendum puto: fortius enim dicitur eum, qui | |
| s<e> negauerit acturum, postea non audiendum. Lex Iulia de adulteriis specialiter quosdam | 6.1 |
| adulterii accusare prohibet, ut minorem annis uiginti quinque: nec enim uisus est idoneus | |
| accusator, qui nondum robustae aestatis est. quod ita uerum est, si non matrimonii sui | |
| iniuriam exequatur: ceterum si suum matrimonium uindicare uelit, quamuis iure extranei | |
| ad accusationem ueniat, tamen audietur: nec enim ulla praescriptio obicitur suam iniuriam | 5 |
| uindicanti. sane si iuuenali facilitate ductus uel etiam feruore aetatis accensus ad accusa- | |
| tionem prosilit, accusanti ei non facile calumniae poena irrogabitur. minorem uiginti quin- | |
| que annis etiam eum accipimus, <qui> uicensimum quintum annum aetatis agit. Praescriptiones, | 7.1 |
| quae obici solent accusantibus adulterii, ante solent tractari, quam quis inter reos reci- | |
| piatur: ceterum posteaquam semel receptus est, non potest praescriptionem obicere. Si | 8.1 |
| in uiduitate mulier perseuerat, in accusatoris est arbitrio, a quo uelit incipere, utrum ab | |
| adultero an ab adultera. Si quis et adulterum et adulteram simul detulit, nihil agit poterit- | 9.1 |
| que, quasi neutrum detulerit, rursus a quo uelit initium facere, quia nihil agit prima de- | |
| latione. | |
| Ulpianus libro primo de adulteriis. Qui uxori repudium miserit, po<st>ea | 17.pr.1 |
| denuntiare, ne Seio nuberet, et, si denuntiauerit, et ab ea incipere potest. | |
| Idem libro secundo ad legem Iuliam de adulteriis. Denuntiasse qualiter | 18.pr.1 |
| accipiamus, utrum ad iudicem an uero simpliciter? ego, etsi non denuntiauit ad iudicem, | |
| sufficere credo, si adulterii se acturum denuntiauerit. Quid ergo, si non quidem denun- | 1.1 |
| tiauit, uerum libellos accusatorios dedit, antequam nuberet, eaque, cum id cognouisset, | |
| nupsit, uel ignorans? puto non uideri ei denuntiatum: idcirco non posse accusatorem ab | |
| ea incipere. Quid ergo, si tantum denuntiauit, ne nuberet, sed non addidit, quare, num | 2.1 |
| recte nupsisse uideatur? sed melius est illud sequi, ut eius denuntiatio uideatur electio- | |
| nem accusatori reseruare, qui cr<i>men denuntiauit. omnino igitur si fecit adulterii criminis | |
| commemorationem in denuntiatione, etsi iudicem non monstrauit, magis putamus mulierem, | |
| quasi denuntiationem praecesserit, posse accusari. Quid tamen si specialiter, cum quo | 3.1 |
| adulterium fecerit, denuntiationi complexus est, mox uelit eam ex alterius persona accu- | |
| sare? magis est, ut non debeat audiri: neque enim crimen quod denuntiauit obicit. Sed | 4.1 |
| et si per procuratorem denuntiauerit, puto posse eum accusationem si uelit instituere suf- | |
| ficereque procuratoris denuntiationem. Ergo et si per actores denuntiauerit, id est per | 5.1 |
| seruum dominus denuntiauerit, rata erit denuntiatio. Quaeritur, an alius adulteram, alius | 6.1 |
| adulterum postulare possit, ut, quamuis ab eodem ambo simul postulari non possint, a | |
| diuersis tamen singuli possint. sed non ab re est hoc probare diuersos accusatores ad- | |
| mitti posse, dum, si ante denuntiationem nupserit, prior mulier accusari non possit. | |
| exspectabit igitur mulier sententiam de adultero latam: si absolutus fuerit, mulier per eum | 5 |
| uincet nec ultra accusari potest: si condemnatus fuerit, mulier non est condemnata, sed | |
| aget causam suam, fortassis et optinere uel gratia uel iustitia uel legis auxilio possit. | |
| quid enim, si adulter inimicitiis oppressus est uel falsis argumentis testibusque subornatis | |
| apud praesidem grauatus, qui aut noluit aut non potuit prouocare, mulier uero iudicem | |
| religiosum sortita pudicitiam suam defendet? Sed si antequam condemnetur | 7.1 |
| Macer libro primo de publicis iudiciis. uel antequam cum eo agi coepit, | 19.pr.1 |
| Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteris. adulter diem suum | 20.1.1 |
| obierit, constitutum est etiam mortuo adultero sine praescriptione mulierem posse accusari. | |
| Sed et si non mors, sed poena alia reum subtraxerit, adhuc dicimus posse ad mulierem | 1 |
| ueniri. Si eo tempore, quo eligebatur reus, adultera nupta non fuit, quo autem absoluatur, | 2.1 |
| nupta inuenitur: dicendum est hanc absoluto quoque adultero posse accusari, quia eo tem- | |
| pore, quo adulter eligebatur, nupta non fuit. Nupta non potest accusari, non tantum ab | 3.1 |
| eo, qui adulterum accusauit nec optinuit, sed nec ab alio quidem, si adulter absolutus est. | |
| proinde si per collusionem cum adultero constituerit fueritque absolutus, dedit mulieri | |
| nuptae aduersus omnes securitatem. plane si nupta esse desierit, accusari poterit: neque | |
| enim aliam lex tuetur quam eam, quae nupta est, quamdiu nupta erit. | 5 |
| Papinianus libro primo de adulteriis. Patri datur ius occidendi adulterum | 21.pr.1 |
| cum filia quam in potestate habet: itaque nemo alius ex patribus idem iure faciet: sed | |
| nec filius familias pater: | |
| Ulpianus libro primo de adulteris. (sic eueniet, ut nec pater nec auus | 22.pr.1 |
| possint occidere) nec immerito: in sua enim potestate non uidetur habere, qui non est | |
| suae potestatis. | |
| Papinianus libro primo de adulteris. Nec in ea lege naturalis ab adoptiuo | 23.pr.1 |
| pater separatur. | |
| In accusationem uiduae filiae non habet pater ius praecipuum. | 1.1 |
| Ius oc- | 2.1 |
| cidendi patri conceditur domi suae, licet ibi filia non habitat, uel in domo gener<i>: sed | |
| domus et pro domicilio accipienda est, ut in lege Cornelia de iniuriis. Sed qui occidere | 3.1 |
| potest adulterum, multo magis contumelia poterit iure adficere. Ideo autem patri, non | 4.1 |
| marito mulierem et omnem adulterum remissum est occidere, quod plerumque pietas pa- | |
| terni nominis consilium pro liberis capit: ceterum mariti calor et impetus facile decernentis | |
| fuit refrenandus. | |
| Ulpianus libro primo de adulteriis. Quod ait lex 'in filia adulterum de- | 24.pr.1 |
| prehenderit', non otiosum uidetur: uoluit enim ita demum hanc potestatem patri competere, | |
| si in ipsa turpitudine filiam de adulterio deprehendat. Labeo quoque ita probat, et Pom- | |
| ponius scripsit in ipsis rebus Ueneris deprehensum occidi: et hoc est quod Solo et Draco | |
| dicunt ἐν ἔργῳ. Sufficit patri, si eo tempore habeat in potestate, quo occidit, non quo in | 1.1 |
| matrimonio collocauit: finge enim postea redactam in potestate<m>. Quare non, ubicumque | 2.1 |
| deprehenderit pater, permittitur ei occidere, sed domi suae generiue sui tantum, illa ratio | |
| redditur, quod maiorem iniuriam putauit legislator, quod in domum patris aut mariti ausa | |
| fuerit filia adult<er>um inducere. Sed si pater alibi habitet, habeat autem et aliam domum, | 3.1 |
| in qua non habitet, deprehensam illo filiam, ubi non habitat, occidere non poterit. Quod | 4.1 |
| ait lex 'in continenti filiam occidat', sic erit accipiendum, ne occiso hodie adultero reseruet | |
| et post dies filiam occidat, uel contra: debet enim prope uno ictu et uno impetu utrumque | |
| occidere, aequali ira aduersus utrumque sumpta. quod si non affectauit, sed, dum adul- | |
| terum occidit, profugit filia et interpositis horis adprehensa est a patre qui perseque- | 5 |
| batur, in continenti uidebitur occidisse. | |
| Macer libro primo publicorum. Marito quoque adulterum uxoris suae oc- | 25.pr.1 |
| cidere permittitur, sed non quemlibet, ut patri: nam hac lege cauetur, ut liceat uiro de- | |
| prehensum domi suae (non etiam soceri) in adulterio uxoris occidere eum, qui leno fuerit | |
| quiue artem ludicram ante fecerit in scaenam saltandi cantandiue causa prodierit iudicioue | |
| publico damnatus neque in integrum restitutus erit, quiue libertus eius mariti uxorisue, | 5 |
| patris matris, filii filiae utrius eorum fuerit (nec interest, proprius cuius eorum an cum alio | |
| communis fuerit) quiue seruus erit. Et praecipitur, ut is maritus, qui horum quem occi- | 1.1 |
| derit, uxorem sine mora dimittat. Ceterum sui iuris an filius familias sit maritus, nihil | 2.1 |
| inter<esse> a plerisque dictum est. Illud in utroque ex sententia legis quaeritur, an patri | 3.1 |
| magistratum occidere liceat? item si filia ignominiosa sit aut uxor contra leges nupta, an | |
| id ius nihilo minus pater maritusue habeat? et quid, si pater maritus leno uel aliqua | |
| ignominia notatus est? et rectius dicetur eos ius occidendi habere, qui iure patris maritiue | |
| accusare possunt. | 5 |
| Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteris. Capite | 26.pr.1 |
| quinto legis Iuliae ita cauetur, ut uiro adulterum in uxore sua deprehensum, quem aut | |
| nolit aut non liceat occidere, retinere horas diurnas nocturnasque continuas non plus quam | |
| uiginti testandae eius rei causa sine fraude sua iure liceat. Ego arbitror etiam in patre | 1.1 |
| id seruandum, quod in marito expressum est. Sed et si non in domo sua depre- | 2.1 |
| henderit maritus, poterit retinere. | |
| Sed semel remissus adulter reduci non potest. | 3.1 |
| Quid | 4.1 |
| ergo si euaserit, an reductus custodiri uiginti horis possit? et putem hic magis dicendum | |
| reductum retineri posse, testandae rei gratia. Quod adicitur 'testandae eius rei gratia', | 5.1 |
| ad hoc pertinet, ut testes inducat testimonio futuros accusatori deprehensum reum in | |
| adulterio. | |
| Idem libro tertio disputationum. Constante matrimonio ab <iis>, qui extra | 27.pr.1 |
| maritum ad accusationem admittuntur, accusari mulier adulterii non potest: probatam enim | |
| a marito uxorem et quiescens matrimonium non debet alius turbare atque inquietare, nisi | |
| prius lenocinii maritum accusauerit. Derelictam uero a marito accusationem etiam ab alio | 1.1 |
| excitari utile est. | |
| Idem libro tertio de adulteriis. Si postulauerit accusator, ut | 28.pr.1 |
| quaestio hab<e>atur de seruo adulterii accusato, siue uoluit ipse interesse siue noluit, iubent | |
| iudices eum seruum aestimari, et ubi aestimauerint, tantam pecuniam et alterum tantum | |
| eum, qui nomen eius serui detulerit, ei ad quem ea res pertinet dare iubebunt. Sed d<i>spi- | 1.1 |
| ciamus, cui ista poena praestanda sit, quia lex eum nominauit 'ad quem ea res pertinebit'. | |
| igitur bonae fidei emptorem, quamuis ab eo emerit qui dominus non est, recte dicemus | |
| eum esse, ad quem ea res pertinet. Eum quoque, qui pignori, accepit, magis admittimus | 2.1 |
| in eadem causa esse, scilicet quia intererat eius quaestionem non haberi. Sed et si usus | 3.1 |
| fructus in seruo alienus sit, inter dominum et fructuarium diuidi debet aestimatio. Et si | 4.1 |
| communis plurium seruus erit, utique inter eos quoque erit aestimatio diuidenda. Si liber | 5.1 |
| homo, dum seruus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem suam ignorat: magis | |
| admittit Caecilius actionem utilem ipsi dandam aduersus eum, qui per calumniam appetit, | |
| ne impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem quasi seruum deduxit in | |
| quaestionem. Haberi quaestionem lex iubet de seruis ancillisue eius, de quo uel de qua | 6.1 |
| quaereretur, parentisue utriusque eorum, si ea mancipia ad usum ei a parentibus data sint. | |
| diuus autem Hadrianus Cornelio Latiniano rescripsit et de exteris seruis quaestionem ha- | |
| beri. Quaestioni interesse iubentur reus reaue et patroni eorum et qui crimen detulerit, | 7.1 |
| interrogandique facultas datur patronis. De eo quoque seruo, in quo usum fructum reus | 8.1 |
| habuit, magis est, ut quaestio haberi possit: licet enim seruus eius non fuerit, in seruitute | |
| tamen fuisse uidetur: nec tam proprietatis causa ad quaestionem quam ministerii pertinet. | |
| Ergo et si bona fide seruiat reo seruus alienus, admitt<e>t quis interrogari eum per quae- | 9.1 |
| stionem posse. Sed et si seruus sit, cui fideicommissa libertas debetur uel statuta spe- | 10.1 |
| ratur, torqueri eum posse magis est. Iubet lex eos homines, de quibus quaestio ita ha- | 11.1 |
| bita est, publicos esse: proinde in communi partem publicamus: in proprio, cui<us> usus | |
| fructus alienus est, nudam proprietatem: in quo tantum usum fructum habuit reus, magis | |
| est, ut perceptio usus fructus ad publicum incipiat pertinere: alienum seruum utique non | |
| publicabimus. ratio autem publicandorum seruorum ea est, ut sine ullo metu uerum dicant | 5 |
| et ne, dum timeant se in reorum potestatem regressuros, obdurent in quaestione. Non | 12.1 |
| tamen prius publicantur, quam quaestio de illis habita fuerit. Sed et si negauerint, nihilo | 13.1 |
| minus publicantur: ratio enim adhuc eadem est, ne, dum hi sperant se in potestatem do- | |
| minorum reuersuros si negaueri<n>t, spe meriti collocandi in mendacio perseuerent. Sed et | 14.1 |
| serui accusatoris, si de his quaestio habita sit, public<a>ntur: eius enim serui ne mentiantur, | |
| merito a dominio eius recedunt. extranei uero non habent cui gratificentur. Si reus uel | 15.1 |
| rea absoluti fuerint, aestimari per iudices lex damnum uoluit, siue mortui fuerint, quantae | |
| pecuniae ante quaestionem fuerint, siue uiuent, quantae pecuniae in his damnum datum | |
| fuerit factumue esset. Notandum est, quod capite quidem nono cauetur, si seruus adul- | 16.1 |
| terii accusetur et accusator quaestionem in eo haberi uelit, duplum pretium domino prae- | |
| stari lex iubet, at hic simplum. | |
| Marcianus libro primo de iudiciis publicis. Quod ex his causis debetur, | 29.pr.1 |
| per condictionem, quae ex lege descendit, petitur. | |
| Ulpianus libro quarto de adulteriis. Mariti lenocinium lex coercuit, qui | 30.pr.1 |
| deprehens<a>m uxorem in adulterio retinuit adulterumque dimisit: debuit enim uxori quoque | |
| irasci, quae matrimonium eius uiolauit. tunc autem puniendus est maritus, cum excusare | |
| ignorantiam suam non potest uel adumbrare patientiam praetextu incredibilitatis: idcirco | |
| enim lex ita locuta est 'adulterum in domo deprehensum d<i>miserit', quod uoluerit in ipsa | 5 |
| turpitudine prehendentem maritum coercere. Quod ait lex, adulterii damnatam si quis | 1.1 |
| duxerit uxorem, ea lege teneri, an et ad stuprum referatur, uideamus: quod magis est. | |
| certe si ob aliam causam ea lege sit condemnata, impune uxor ducetur. Plectitur et qui | 2.1 |
| pretium pro comperto stupro acceperit: nec interest, utrum maritus sit qui acceperit an | |
| alius quilibet: quicumque enim ob conscientiam stupri accepit aliquid, poena erit plecten- | |
| dus. ceterum si gratis quis remisit, ad legem non pertinet. Qui quaestum ex adulterio | 3.1 |
| uxoris suae fecerit, plectitur: nec enim mediocriter del<i>quit, qui lenocinium in uxore exer- | |
| cuit. Quaestum autem ex adulterio uxoris facere uidetur, qui quid accepit, ut adulteretur | 4.1 |
| uxor: siue enim saepius siue semel accepit, non est eximendus: quaestum enim de adul- | |
| terio uxoris facere proprie ille existimandus est, qui aliquid accepit, ut uxorem pateretur | |
| adulterari meretricio quodam genere. quod si patiatur uxorem delinquere non ob quaestum, | |
| sed neglegentiam uel culpam uel quandam patientiam uel nimiam credulitatem, extra legem | 5 |
| positus uidetur. Sex mensuum haec fit separatio, ut in nupta quidem ex die diuortii sex | 5.1 |
| menses computentur, in uidua uero ex die commissi criminis: quod significari uidetur re- | |
| scripto ad Tertullum et Maximum consules. praeterea si ex die diuortii sexaginta dies | |
| sint, ex die uero commissi criminis quinquennium praeteriit, debuit dici nec mulierem posse | |
| accusari, ut, quod dantur sex menses utiles, sic sit accipiendum, ne crimen quinquennio | 5 |
| continuo sopitum excitetur. Hoc quinquennium obseruari legislator uoluit, si reo uel rea<e> | 6.1 |
| stuprum adulterium uel lenocinium obiciatur. quid ergo, si aliud crimen sit quod obiciatur, | |
| quod ex lege Iulia descendit, ut sunt qui domum suam stupri causa praebuerunt et alii | |
| similes? et melius est dicere omnibus admissis ex lege Iulia uenientibus quinquennium | |
| esse praestitutum. Quinquennium autem ex eo die accipiendum est, ex quo quid admis- | 7.1 |
| sum est, et ad eum diem, quo quis postulatus postulataue est, et non ad eum diem, quo | |
| iudicium de adulteriis exercetur. Hoc amplius senatus consulto adiectum est, ut, si | 8.1 |
| plures eundem postulauerint, eius, qui perseuerauerit reum reamue facere, postulationis | |
| dies prima exigatur, scilicet ut qui accusat suos libellos accusatorios exspectet, non alie- | |
| nos. Eum autem, qui per uim stuprum intulit uel mari uel feminae, sine prae- | 9.1 |
| finitione huius temporis accusari posse dubium non est, cum eum publicam uim committere | |
| nulla dubitatio est. | |
| Paulus libro primo de adulteriis. Pater sine periculo calumniae non potest | 31.pr.1 |
| agere. Sexaginta dies a diuortio numerantur: in diebus autem sexaginta et ipse sexagen- | 1.1 |
| simus est. | |
| Idem libro secundo <de> adulteriis. Quinquennium non utile, sed continuo | 32.pr.1 |
| numerandum est. quid ergo fiet, si prior mulier rea facta sit et ideo adulter eodem tem- | |
| pore reus fieri non potuit et diu tracta lite quinquennium transierit? quid si is, qui intra | |
| quinquennium quem postulauerat, non peregerit aut praeuaricatus est et alius eundem re- | |
| petere uelit et quinquennium transactum sit? aequum est computationi quinquennii eximi | 5 |
| id tempus, quod per postulationem praecedentem consumptum sit. | |
| Macer libro primo de publicis iudiciis. Nihil interest, adulteram filiam | 33.pr.1 |
| prius pater occiderit an non, dum utrumque occidat: nam si alterum occidit, lege Cornelia | |
| reus erit. quod si altero occiso alter uulneratus fuerit, uerbis quidem legis non liberatur: | |
| sed diuus Marcus et Commodus rescripserunt impunitatem ei concedi, quia, licet interempto | |
| adultero mulier superuixerit post tam grauia uulnera, quae ei pater infixerat, magis fato | 5 |
| quam uoluntate eius seruata est: quia lex parem in eos, qui deprehensi sunt, indignatio- | |
| nem exigit et seueritatem requirit. Cum alterum ex adulteris elegerit maritus, alterum | 1.1 |
| non ante accusare potest, quam prius iudicium finietur, quia duos simul ab eodem accu- | |
| sari non licet. non tamen prohibetur accusator simul cum adultero uel adultera eum quo- | |
| que accusare, qui domum suam praebuit uel consilio fuit, ut crimen redimeretur. | |
| Marcianus libro primo de publicis iudiciis. Si quis adulterium a seruo | 34.pr.1 |
| suo commissum dicat in eam, quam uxorem habuit, diuus Pius rescripsit accusare potius | |
| mulierem eum debere, quam in praeiudicium eius seruum suum torquere. Si quis adul- | 1.1 |
| terum non dimiserit, sed retinuerit, forsan filium in nouerca uel etiam libertum uel seruum | |
| in uxor<e>, ex sententia legis tenetur, quamuis uerbis non continetur. quae autem retinetur, | |
| punitur. sed si dimissam reduxerit, uerbis non tenetur: sed tamen dicendum est, ut | |
| teneatur, ne fraus fiat. Si uxor ex adulterio uiri praemium acceperit, lege Iulia quasi | 5 |
| adultera tenetur. | |
| Modestinus libro primo regularum. Stuprum committit, qui liberam mu- | 35.pr.1 |
| lierem consuetudinis causa, non matrimonii continet, excepta uidelicet concubina. Adulte- | 1.1 |
| rium in nupta admittitur: st<u>prum in uidua uel uirgine uel puero committitur. | |
| Idem libro octauo regularum. Accusaturus adulterii si quid circa inscriptio- | 36.pr.1 |
| nem errauerit, si tempora largiantur, emendare non prohibetur, ne causa aboleatur. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Si minor annis adulterium commiserit, | 37.pr.1 |
| lege Iulia tenetur, quoniam tale crimen post pubertatem incipit. | |
| Idem libro quinto quaestionum. Filium familias publico iudicio adulterium | 38.pr.1 |
| in uxorem sine uoluntate patris arguere constitutum est: uindictam enim proprii doloris | |
| consequitur. | |
| Idem libro trigensimo sexto quaestionum. Si adulterium cum incesto com- | 39.pr.1 |
| mittatur, ut puta cum priuigna nuru nouerca, mulier similiter quoque punietur: id enim | |
| remoto etiam adulterio euenire<t>. Stuprum in sororis filiam si committatur, an adulterii | 1.1 |
| poena sufficiat mari, considerandum est. occurrit, quod hic duplex admissum est, quia | |
| multum interest, errore matrimonium illicite contrahatur an contumacia iuris et sanguinis | |
| contumelia concurr<a>nt. Quare mulier tunc demum eam poenam, quam mares, sustinebit, | 2.1 |
| cum incestum iure gent<i>um prohibitum admiserit: nam si sola iuris nostri obseruatio inter- | |
| ueniet, mulier ab incesti crimine erit excusata. Nonnumquam tamen et in maribus incesti | 3.1 |
| crimina, quamquam natura grauiora sunt, humanius quam adulterii tractari solent: si modo | |
| incestum per matrimonium illicitum contractum sit. Fratres denique imperatores Claudiae | 4.1 |
| crimen incesti propter aetatem remiserunt, sed distrahi coniunctionem illicitam iusserunt, | |
| cum alias adulterii crimen, quod pubertate delinquitur, non excusetur aetate. nam et mu- | |
| lieres in iure errantes incesti crimine non teneri supra dictum est, cum in adulterio com- | |
| misso nullam habere possint excusationem. Idem imperatores rescripserunt post diuortium, | 5.1 |
| quod cum nouerca bona fide priuignus fecerit, non esse crimen admittendum incesti. Idem | 6.1 |
| Pollioni in haec uerba rescripserunt: 'Incestae nuptiae confirmari non solent: et ideo absti- | |
| nenti tali matrimonio poenam praeteriti delicti, si nondum reus postulatus est, remittimus'. | |
| Incestum autem, quod per illicitam matrimonii coniunctionem admittitur, excusari solet | 7.1 |
| sexu uel aetate uel etiam puniendi correctione, quae bona fide interuenit, utique si error | |
| allegetur, et facilius, si nemo reum postulauit. Imperator Marcus Anto- | 8.1 |
| ninus et Commodus filius rescripserunt: 'Si maritus uxorem in adulterio deprehensam im- | |
| petu tractus doloris interfecerit, non utique legis Corneliae de sicariis poenam excipiet'. | |
| nam et diuus Pius in haec uerba rescripsit Apollonio: 'Ei, qui uxorem suam | |
| in adulterio deprehensam occidisse se non negat, ultimum supplicium remitti potest, cum | 5 |
| sit difficillimum iustum dolorem temperare et quia plus fecerit, quam quia uindicare se | |
| non debuerit, puniendus sit. sufficiet igitur, si humilis loci sit, in opus perpetuum eum | |
| tradi, si qui honestior, in insulam relegari'. Liberto patroni famam lacessere | 9.1 |
| non facile conceditur: sed si iure mariti uelit adulterii accusare, permittendum est, quo- | |
| modo si atrocem iniuriam passus esset. certe si patronum, qui sit ex eo numero, qui de- | |
| prehensus ab alio interfici potest, in adulterio uxoris deprehenderit, deliberandum est, an | |
| impune possit occidere. quod durum nobis esse uidetur: nam cuius famae, multo magis | 5 |
| uitae parcendum est. Si quis in honore ministerioue publico sit, reus quidem postulatur, | 10.1 |
| sed differtur eius accusatio et cautionem iudicio sistendi causa promitti<t> in finem honoris. | |
| et hoc ita Tiberius Caesar rescripsit. | |
| Idem libro quinto decimo responsorum. Uim passam mulierem sententia | 40.pr.1 |
| praesidis prouinciae continebatur: in lege<m> Iulia<m> de adulteriis non commisisse respondi, | |
| licet iniuriam suam protegendae pudicitiae causa confestim marito renuntiari prohibuit. | |
| Nupta quoque muliere, tametsi lenocinii uir prior non postuletur, adulterii crimen contra | 1.1 |
| adulterum ab extrario poterit inferri. In matrimonio quoque defuncta uxore uir iure adul- | 2.1 |
| terum inter <r>eos recipi postulat. Nupta, priusquam adulter damnetur, adulterii non postu- | 3.1 |
| latur, si nuptias denuntiatio uel ad domum mulieris missa non praecessit. Mulierem ob | 4.1 |
| latronum societatem exulare iussam citra poenae metum in matrimonio retineri posse re- | |
| spondi, quia non fuerat adulterii damnata. Praescriptione quinque annorum crimen incesti | 5.1 |
| coniunctum adulterio non excluditur. Duos quidem adulterii, marem et | 6.1 |
| feminam, propter commune crimen simul non iure nec a uiro postulari conuenit. cum | |
| tamen duobus denuntiatum fuisset ab eo, qui postea desistere uolebat, abolitionem esse | |
| necessariam in utriusque personam respondi. Incesti commune crimen aduersus | 7.1 |
| duos simul intentari potest. De seruis quaestionem in dominos incesti postulatos ita | 8.1 |
| demum habendam respondi, si per adulterium incestum esse contractum dicatur. | |
| Paulus libro nono decimo responsorum. Quaesitum est, an ea, quam ma- | 41.pr.1 |
| ritus adulterii crimine se accusaturum minatus est nec quicquam egit uel iure mariti uel | |
| iure publico, nubere possit ei, quem in ea reum adulterii destinauit. Paulus respondit nihil | |
| impedire, quo minus ei, quem suspectum marit<us> habuit, ea de qua quaeritur nubere pos- | |
| sit. Item quaeritur, an idem maritus destitisse uideatur uel lenocinium commisisse, qui | 1.1 |
| eandem reduxit uxorem. Paulus respondit eum, qui post crimen adulteri intentatum ean- | |
| dem uxorem reduxit, destitisse uideri et ideo ex eadem lege postea accusandi ei <i>us non | |
| superesse. | |
| Idem libro primo sententiarum. In crimine adulterii nulla danda dilatio | 42.pr.1 |
| est, nisi ut personae exhibeantur, aut iudex ex qualitate negotii motus hoc causa cognita | |
| permiserit. | |
| Tryphoninus libro secundo disputationum. Si is, qui ius anulorum impe- | 43.pr.1 |
| trauit, adulterium commisit in patroni uxorem aut in patronam suam, aut in eius eiue, | |
| cuius libertus patris aut matris, filii filiaeue fuit: an ut libertus puniri debeat? et si de- | |
| prehensus sit in adulterio, an impune occidatur? et magis probo subiciendum poena<e> liber- | |
| tinorum, quoniam lege Iulia de adulteriis coercendis ad tuenda matrimonia pro libertinis | 5 |
| eos haber<i> placuit et deteriorem causam per istud beneficium patronorum haberi non oportet. | |
| Gaius libro tertio ad legem duodecim tabularum. Si ex lege repudium mis- | 44.pr.1 |
| sum non sit et idcirco mulier adhuc nupta esse uideatur, tamen si quis eam uxorem duxerit, | |
| adulter non erit. idque Saluius Iulianus respondit, quia adulterium, inquit, sine dolo malo | |
| non committitur: quamquam dicendum, ne is, qui sciret eam ex lege repudiatam non | |
| esse, dolo malo committat. | 5 |
| Papinianus libro quarto responsorum. Defuncta quoque socru gener in- | 45.pr.1 |
| cesti postulabitur, ut adulter post mortem mulieris. |