| AD LEGEM IULIAM DE UI PUBLICA | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Lege Iulia de ui publica | 48.6.1.pr.1 |
| tenetur, qui arma tela domi suae agroue in<ue> uilla praeter usum uenationis uel itineris uel | |
| nauigationis coegerit. | |
| Scaeuola libro quarto regularum. Excipiuntur autem arma, quae quis pro- | 2.pr.1 |
| mercii causa habuerit hereditateue ei obueneri<n>t. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. In eadem causa sunt, qui | 3.pr.1 |
| turbae seditionisue faciendae consilium inierint seruosue aut liberos homines in armis ha- | |
| buerint. | |
| Eadem lege tenetur, qui pubes cum telo in publico fuerit. | 1.1 |
| In eadem causa sunt, | 2.1 |
| qui pessimo exemplo conuocatu seditione uillas expugnauerint et cum telis et armis bona | |
| rapuerint. | |
| Item tenetur, qui ex incendio rapuerit aliquid praeter materiam. | 3.1 |
| Praeterea | 4.1 |
| punitur huius legis poena, qui puerum uel feminam uel quemquam per uim stuprauerit. | |
| Sed et qui in incendio cum gladio aut telo rapiendi causa fuit uel prohibendi dominum | 5.1 |
| res suas seruare, eadem poena tenetur. Eadem lege tenetur, qui hominibus armatis pos- | 6.1 |
| sessorem domo agroue suo aut naui sua deiecerit expugnauerit | |
| Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum. utiue id staret, homines | 4.pr.1 |
| commodauerit: | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. qui coetu conuersu turba | 5.pr.1 |
| seditione incendium fecerit: quique hominem dolo malo incluserit obsederit: quiue fecerit, | |
| quo minus sepeliatur, quo magis funus diripiatur distrahatur: quiue per uim sibi aliquem | |
| obligauerit, nam eam obligationem lex rescindit. Si de ui et possessione uel | 1.1 |
| dominio quaeratur, ante cognoscendum de ui quam de proprietate rei diuus Pius τῷ κοινῷ | |
| τῶν Θεϲϲαλῶν Graece rescripsit: sed et decreuit, ut prius de ui quaeratur quam de iure | |
| dominii siue possessionis. Qui uacantem mulierem rapuit uel nuptam, ultimo supplicio | 2.1 |
| punitur et, si pater iniuriam suam precibus exoratus remiserit, tamen extraneus sine quin- | |
| quennii praescriptione reum postulare poterit, cum raptus crimen legis Iulia<e> de adulteris | |
| potestatem excedit. | |
| Ulpianus libro septimo de officio proconsulis. Et eum, qui puerum inge- | 6.pr.1 |
| nuum rapuit, puniendum diuus Pius rescripsit in haec uerba: 'Exemplum libelli dati mihi | |
| a Domitio Siluano nomine Domitii Siluani patrui subici iussi, motus querella eius, qua | |
| significauit filium suum ingenuum, iuuenem admodum, raptum atque conclusum, mox | |
| uerberibus ac tormentis usque ad summum periculum adflictum, Gemine carissime: uelim | 5 |
| audias eum et, si compereris haec ita admissa, rem seuere ex<e>quaris'. | |
| Idem libro octauo de officio proconsulis. Lege Iulia de ui publica tenetur, | 7.pr.1 |
| qui, cum imperium potestatemue haberet, ciuem Romanum aduersus prouocationem neca- | |
| uerit uerberauerit iusseritue quid fieri aut quid in collum iniecerit, ut torqueatur. item | |
| quod ad legatos oratores comitesue attinebit, si quis eorum pulsasse et siue iniuriam | |
| fecisse arguetur. | 5 |
| Maecianus libro quinto publicorum. Lege Iulia de ui publica cauetur, ne | 8.pr.1 |
| quis reum uinciat impediatue, quo minus Romae intra ce<r>tum tempus adsit. | |
| Paulus libro septimo ad edictum. Armatos non utique eos intellegere de- | 9.pr.1 |
| bemus, qui tela habuerunt, sed etiam quid aliud nocere potest. | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Qui dolo malo fecerit, | 10.pr.1 |
| quo minus iudicia tuto exerceantur aut iudices ut oportet iudicent uel is, qui potestatem | |
| imperiumue habebit, quam ei ius erit, decernat imperet faciat: qui ludos pecuniamue ab | |
| aliquo inuito polliceri publice priuatimue per iniuriam exegerit: item qui cum telo dolo | |
| malo in contione fuerit aut ubi iudicium publice exercebitur. exceptus est, qui propter | 5 |
| uenationem habeat homines, qui cum bestiis pugnent, ministrosque ad ea habere con- | |
| ceditur. Hac lege tenetur et qui conuocatis hominibus uim fecerit, quo quis | 1.1 |
| uerberetur et pulsetur, neque homo occisus sit. Damnato de ui publica aqua et igni inter- | 2.1 |
| dicitur. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Hi, qui aedes alienas aut | 11.pr.1 |
| uillas expilauerint effregerint expugnauerint, si quid in turba cum telis fecerint, capite | |
| puniuntur. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus singuli homines nocere possunt, | 1.1 |
| accipiuntur. Qui telum tut<a>ndae salutis suae causa gerunt, non uiden- | 2.1 |
| tur hominis occidendi causa portare. | |
| Paulus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. Qui noua uecti- | 12.pr.1 |
| galia exercent, lege Iulia de ui publica tenentur. |