| AN PER ALIUM CAUSAE APPELLATIONUM REDDI | |
| POSSUNT | |
| Ulpianus libro quarto appellationum. Quaeri solet, an per alium causae ap- | 49.9.1.pr.1 |
| pellationis reddi possunt: quae res in rebus pecuniariis et in criminibus agitari consueuit. | |
| et in rebus pecuniariis sunt rescripta posse agi. uerba rescripti ita se habent: 'Diui fra- | |
| tres Longino. Si tibi qui appellauit mandauit, ut eum de appellatione, quam Pollia ad | |
| eum fecit, defenderes, et res pecuniaria est: nihil prohibet nomine eius te respondere. | 5 |
| sin autem non sit pecuniaria causa, sed capitalis, per procuratorem agi non licet. sed et | |
| si ea causa sit, ex qua sequi solet poena usque ad relegationem, non oportet per alium | |
| causas agi, sed ipsum adesse auditorio debere sciendum est'. plane si pecuniaria causa | |
| est, ex qua ignominia sequitur, potest et per procuratorem hoc agi. idque erit probandum | |
| et in ipso accusatore, si appellauerit uel si aduersus eum sit appellatum. et generaliter | 10 |
| quae causa per alium agi non potest, eius nec appellationem per alium agi oportet. | |
| Macer libro secundo de appellationibus. Si procurator absentis appellauerit, | 2.pr.1 |
| deinde rationes reddiderit, nihilo minus ipse respondere debet. sed an eo cessante dominus | |
| litis respondere possit exemplo adulescentis, uideamus: magis tamen obseruatur, ut audiri | |
| debeat in causis appellationis reddendis is, cuius absentis procurator appellauit. |