| QUAE SENTENTIAE SINE APPELLATIONE RESCINDANTUR | |
| Macer libro secundo de appellationibus. Illud meminerimus: si quaeratur, | 49.8.1.pr.1 |
| iudicatum sit nec ne, et huius quaestionis iudex non esse iudicatum pronuntiauerit: licet | |
| fuerit iudicatum, rescinditur, si prouocatum non fuerit. Item si calculi error in sententia | 1.1 |
| esse dicatur, appellare necesse non est: ueluti si iudex ita pronuntiauerit: 'Cum constet | |
| Titium Seio ex illa specie quinquaginta, item ex illa specie uiginti quinque debere, id- | |
| circo Lucium Titium Seio centum condemno': nam quoniam error computationis est, nec | |
| appellare necesse est et citra prouocationem corrigitur. sed et si huius quaestionis iudex | 5 |
| sententiam centum confirmauerit, si quidem ideo, quod quinquaginta et uiginti quinque | |
| fieri centum putauerit, adhuc idem error computationis est nec appellare necesse est: si | |
| uero ideo, quoniam et alias species uiginti quinque fuisse dixerit, appellationi locus est. | |
| Item cum contra sacras constitutiones iudicatur, appellationis necessitas remittitur. contra | 2.1 |
| constitutiones autem iudicatur, cum de iure constitutionis, non de iure litigatoris pronun- | |
| tiatur. nam si iudex uolenti se ex cura muneris uel tutelae beneficio liberorum uel aetatis | |
| aut priuilegii excusare, dixerit neque filios neque aetatem aut ullum priuilegium ad mu- | |
| neris uel tutelae excusationem prodesse, de iure constituto pronuntiasse intellegitur: quod | 5 |
| si de iure suo probantem admiserit, sed idcirco contra eum sententiam dixerit, quod ne- | |
| gauerit eum de aetate sua aut de numero liberorum probasse, de iure litigatoris pronun- | |
| tiasse intellegitur: quo casu appellatio necessaria est. Item cum ex edicto peremptorio, | 3.1 |
| quod neque propositum est neque in notitiam peruenit absentis, condemnatio fit, nullius | |
| momenti esse sententiam constitutiones demonstr<a>nt. Si apud eundem iudicem inuicem | 4.1 |
| petamus, si et mea et tua petitio sine usuris fuit et iudex me priorem tibi condemnauit, | |
| quo magis tu prior me condemnatum habeas: non est mihi necesse pro hac causa appel- | |
| lare, quando secundum sacras constitutiones iudicatum a me petere non possis, priusquam | |
| de mea quoque petitione iudicetur. sed magis est, ut appellatio interponatur. | 5 |
| Paulus libro tertio responsorum. Paulus respondit eum, qui in rebus | 2.pr.1 |
| humanis non fuit sententiae dictae tempore, inefficaciter condemnatum uideri. Idem re- | 1.1 |
| spondit aduersus eum, qui in rebus humanis non esset, cum iudex datus est, neque iudicis | |
| dationem ualuisse neque sententiam aduersus eum dictam uires habere. | |
| Idem libro sexto decimo responsorum. Paulus respondit inpossibile prae- | 3.pr.1 |
| ceptum iudicis nullius esse momenti. Idem respondit ab ea sententia, cui pareri rerum | 1.1 |
| natura non potuit, sine causa appellari. |