| NIHIL INNOUARI APPELLATIONE INTERPOSITA | |
| Ulpianus libro quarto de appellationibus. Appellatione interposita, siue ea | 49.7.1.pr.1 |
| recepta sit siue non, medio tempore nihil nouari oportet: si quidem fuerit recepta appel- | |
| latio, quia recepta est: si uero non est recepta, ne praeiudicium fiat, quoad deliberetur, | |
| utrum recipienda sit appellatio an non sit. Recepta autem appellatione tamdiu nihil erit | 1.1 |
| innouandum, quamdiu de appellatione fuerit pronuntiatum. Si quis ergo forte relegatus | 2.1 |
| fuit et appellauerit, non arcebitur neque in Italia neque in prouincia, qua relegatus est. | |
| Propter eandem rationem et si quis deportatus fuit ab eo, cui deportandi ius est, uel | 3.1 |
| adnotatus, neque uincula patietur neque ullam aliam iniuriam, quam patitur, qui senten- | |
| tiae non adquieuerat: integer enim status esse uidetur prouocatione interposita. Ergo et | 4.1 |
| si abstinere ordine iussus sit et prouocauerit, eadem ratione potest coetum participare, | |
| cum hoc sit constitutum et sit iuris, ne quid pendente appellatione nouetur. Si quis ex | 5.1 |
| pluribus facinoribus condemnatus propter quaedam appellauit, propter quaedam non: utrum | |
| differenda poena eius sit an non, quaeritur. et si quidem grauiora sint crimina, ob quae | |
| appellatio interposita est, leuius autem id, propter quod non appellauit, recipienda est | |
| omnimodo appellatio et differenda poena: si uero grauiorem sententiam meruit ex ea specie, | 5 |
| ex qua non est appellatum, omnimodo poena inponenda est. |