| DE LIBELLIS DIMISSORIIS, QUI APOSTOLI DICUNTUR | |
| Marcianus libro secundo de appellationibus. Post appellationem interposi- | 49.6.1.pr.1 |
| tam litterae dandae sunt ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogni- | |
| turus est, siue principem siue quem alium, quas litteras dimissorias siue apostolos appel- | |
| lant. Sensus autem litterarum talis est: appellasse puta Lucium Titium a sententia illius, | 1.1 |
| quae inter illos dicta est. Sufficit autem petisse intra tempus dimissorias instanter et sae- | 2.1 |
| pius, ut et si non accipiat, id ipsum contestetur: nam instantiam petentis dimissorias con- | |
| stitutiones desiderant. aequum est igitur, si per eum steterit, qui debebat dare litteras, | |
| quo minus det, ne hoc accipienti noceat. |