| DE APPELLATIONIBUS RECIPIENDIS UEL NON | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Non solent audiri appellantes | 49.5.1.pr.1 |
| nisi hi, quorum interest uel quibus mandatum est uel qui negotium alienum gerunt, quod | |
| mox ratum habetur. Sed et cum mater filii rem sententia euersam animad- | 1.1 |
| uerteret, prouocauerit, pietati <dan>dum est et hanc audiri debere: et si litem praeparandam | |
| curare maluerit, intercedere non uidetur, licet ab initio defendere non potest. | |
| Scaeuola libro quarto regularum. Ante sententiam appellari potest, si | 2.pr.1 |
| quaestionem in ciuili negotio habendam iudex interlocutus sit, uel in criminali, si contra | |
| leges hoc faciat. | |
| Paulus libro singulari regularum. Intra triduum appellare licet ei, qui de | 3.pr.1 |
| suspecto tutore egit uictusque appellat. | |
| Macer libro primo de appellationibus. Eius, qui ideo causam agere frustra- | 4.pr.1 |
| tur, quod dicit se libellum principi dedisse et sacrum rescriptum expectare, audiri desi- | |
| derium prohibetur: et si ob eam causam prouocauerit, appellatio eius recipi sacris consti- | |
| tutionibus uetatur. | |
| Ulpianus libro quarto de appellationibus. Ei, cuius appellatio non recipitur, | 5.pr.1 |
| sufficit, si possit dicere appellationem suam non esse receptam: quod quaqua ratione do- | |
| ceat, admittetur eius appellatio. Non recepta autem appellatione, si quidem principem | 1.1 |
| appellari oportuit, principi erit supplicandum: sin uero aliu<s> appellabatur quam princeps, | |
| ille erit adeundus. Sed et si quid aliud post receptam appellationem impedimento factum | 2.1 |
| fuerit, eum adiri oportet, quem appellare quis debet. Plane si appellatione non recepta | 3.1 |
| non ipsum adierit, quem debuit, sed principem, pro eo habebitur, atque si is aditus est, | |
| qui adiri debuit: idque rescriptis imperatoris nostri Antonini declaratur. Plane si alium | 4.1 |
| pro alio adiit non principem, nihil ei hic error proderit, licet non uideatur cessasse. Intra | 5.1 |
| constituta autem appellatoria tempora debet is, cuius appellatio non est recepta, uel com- | |
| petentem iudicem uel principem adire. | |
| Macer libro secundo de appellationibus. Sciendum est, cum appellatio non | 6.pr.1 |
| recipitur, praecipi sacris constitutionibus omnia in eodem statu esse nec quicquam nouari, | |
| etiamsi contra fiscum appellatum sit: eumque, qui appellationem non receperit, opinionem | |
| suam confestim per relationem manifestare et causam, pro qua non recepit appellationem, | |
| eiusque exemplum litigatori edere debere mandatis cauetur. | 5 |
| Paulus libro singulari de appellationibus. Si res dilationem non recipiat, | 7.pr.1 |
| non permittitur appellare, uel<ut> ne testamentum aperiatur (ut diuus Hadrianus constituit), | |
| ne frumentum in usum militum, in annonae subsidia contrahatur, neue scriptus heres in | |
| possessionem inducatur. Item si ex perpetuo edicto aliquid decernatur, id quo minus fiat, | 1.1 |
| non permittitur appellare. Item quo minus pignus uendere liceat, appellari non potest. | 2.1 |