| QUANDO APPELLANDUM SIT ET INTRA QUAE TEMPORA | |
| Ulpianus libro primo de appellationibus. Si quidem in insulam deportan- | 49.4.1.pr.1 |
| dum adnotauerit praeses prouinciae et imperatori scripserit, ut deportetur, uideamus, | |
| quando sit prouocandum, utrum cum imperator scripserit an cum ei scribitur? et putem | |
| tunc esse appellandum, cum recipi eum praeses iubet sententia prolata imperatori scri- | |
| bendum, ut deportetur. ceterum uerendum est, ne sero sit, ut tunc prouocetur, cum im- | 5 |
| perator insulam ei adsignauerit: comprobata enim sententia praesidis tunc solet insulam | |
| adsignare. rursus illud uerendum est, si mendaciis apud principem onerauit eum, quem | |
| deportandum laborabat, intercludi illi uiam prouocandi. quid ergo est? recte dicetur hu- | |
| manitate suggerente, ut et hoc et illo tempore non frustra prouocaretur, quia non aduersus | |
| principem, sed aduersus iudicis calliditatem prouocauit. simili modo et in decurione erit | 10 |
| probandum, quem punire sibi praeses permittere non debet, sed recipere eum in carcerem | |
| et principi scribere de poena eius. Si quis tutor datus fuerit uel testamento uel a quo | 1.1 |
| alio, qui ius dandi habet, non oportet eum prouocare (hoc enim diuus Marcus effecit), | |
| sed intra tempora praestituta excusationem allegandam habet et, si fuerit repulsa, tunc | |
| demum appellare debebit: ceterum ante frustra appellatur. Alia causa est eorum, qui ad | 2.1 |
| aliquod munus uel honorem uocantur, cum dicant se habere excusationem: nam non aliter | |
| allegare possunt causas immunitatis suae, quam si appellationem interposuerint. So- | 3.1 |
| lent plerumque praesides remittere ad ordinem nominatum ut Gaium Seium creent ma- | |
| gistratum uel alius quis honor uel munus in eum conferatur. utrum igitur tunc appellan- | |
| dum est, cum ordo decretum interposuerit, an uero a remissione, quam praeses fecerit, | |
| appellatio sit interponenda? et magis est, ut tunc sit appellandum, cum ordo decreuerit: | 5 |
| magis enim consilium dedisse praeses uidetur, quis sit creandus, quam ipse constituisse: | |
| denique ipse erit appellandus, non ab eo prouocandum. Sed et si praeses in ordine | 4.1 |
| fuerit (ut fieri adsolet), cum ab ordine crearetur quis, ipse erit prouocandus, quasi ab or- | |
| dine, non ab ipso fiat appellatio. Biduum uel triduum appellationis ex die sen- | 5.1 |
| tentiae latae computandum erit. quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta? utrum | |
| ex die sententiae tempus computamus ad appellandum an uero ex die, quo condicio sen- | |
| tentiae extitit? sane quidem non est sub condicione sententia dicenda: sed si fuerit dicta, | |
| quid fiet? et est utile statim tempora ad appellandum computari debere. Quod in sen- | 6.1 |
| tentiis praeceptum est, ut uel altera die uel tertia prouocetur, hoc etiam in ceteris ob- | |
| seruandum, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse | |
| supra relatum est. Dies autem istos, quibus appellandum est, ad aliquid utiles esse oratio | 7.1 |
| diui Marci uoluit, si forte eius, a quo prouocatur, copia non fuerit, ut ei libelli dentur: | |
| ait enim: 'is dies seruabitur, quo primo adeundi facultas erit'. quare si forte post sen- | |
| tentiam statim dictam copiam sui non fecerit is qui pronuntiauit (ut fieri adsolet), dicen- | |
| dum est nihil nocere appellatori: nam ubi primum copiam eius habuerit, poterit prouocare. | 5 |
| ergo si statim se subduxit, similiter subueniendum est. Quid igitur, si condicio horae | 8.1 |
| effecit, ut se reciperet? si forte dicta sit sententia iam suprema hora? utique non uide- | |
| bitur se subtraxisse. Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui co- | 9.1 |
| piam fecit: ceterum si non fecit, an imputetur alicui, quod ad domum eius non uenerit | |
| quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad uillam suburbanam? magisque est, | |
| ut non debeat imputari. quare si in publico eius adeundi facultas non fuit, melius dicetur | |
| facultatem non fuisse adeundi. Si quis ipsius quidem, a quo appellabit, adeundi facul- | 10.1 |
| tatem non habuit, eius autem, quem appellabit, habeat copiam: uidendum est, an ei prae- | |
| scribi possit, quod eum non adierit. et hoc iure utimur, ut, si alterutrius adeundi fuit | |
| copia, praescriptio locum habeat. In propria causa biduum accipitur. propriam causam | 11.1 |
| ab aliena quemadmodum discernimus? et palam est eam esse propriam causam, cuius | |
| emolumentum uel damnum ad aliquem suo nomine pertinet. Quare procurator, nisi in suam | 12.1 |
| rem datus est, tertium diem habebit: in suam autem rem datus magis est ut alteram diem | |
| obseruet. at si in partem proprio nomine, in partem pro alieno litigat, ambigi potest, | |
| utrum biduum an triduum obseruetur. et magis est, ut suo nomine biduum, alieno triduum | |
| obseruetur. Tutores, item defensores rerum publicarum et curatores adulescentium uel | 13.1 |
| furiosi, tertium diem habere debent, idcirco quia alieno nomine appellant. ex hoc apparet | |
| tertio die prouocandum defensori, si modo quasi defensor causam egit, non suo nomine, | |
| cum optentu alieni nominis suam causam agens tertio die appellare possit. Si quis sus- | 14.1 |
| pectum tutorem faciens non optinuerit, appellare eum intra triduum debere Iulianus libro | |
| quadragensimo digestorum scripsit, profecto quasi pupilli defensorem. Si aduersus absen- | 15.1 |
| tem fuerit pronuntiatum, biduum uel triduum ex quo quis scit, computandum est, non ex | |
| quo pronuntiatum est. quod autem dicitur absentem posse pro<uo>care ex quo scit, sic | |
| accipimus, si non in causa per procuratorem defensus est: nam si ille non prouocauit, | |
| difficile est, ut hic audiatur. | 5 |
| Macer libro primo de appellationibus. Si procuratio nomine egeris et uictus appel- | 2.pr.1 |
| laueris, deinde iniusta appellatio tua fuerit pronuntiata, potest dubitari, num secundo die | |
| appellare debeas, quia, cum de tua appellatione iniusta pronuntiatum sit, tua interfuisse | |
| uidetur. sed rectius dicetur tertia die appellare te posse, quia nihilo minus alienam cau- | |
| sam defenderis. Sed si alius, quam qui iudicio expertus est, appellet, qualis est cuius | 1.1 |
| interest, an etiam tertia die appellare possit, uideamus. sed dicendum est secunda die | |
| appellare eum debere, quia uerum est eum suam causam defendere. contrarium ei est, | |
| si dicat idcirco sibi licere intra triduum appellare, quia uidetur quasi alieno nomine ap- | |
| pellare, quando, si uelit causam suam alienam uideri, semet ipsum excludit, quia in aliena | 5 |
| causa ei, qui iudicio expertus non est, appellare non liceat. Si is, qui ex libertinitate in | 2.1 |
| ingenuitatem se defendebat, uictus appellare omiserit, an pater eius appellare possit, maxime | |
| si dicat eum in potestate sua esse, quaeritur. sed si potest, quod magis probatur, secunda | |
| die, ut propria causa, appellare debet. Si pro eo, qui capite puniri iussus est, necessaria | 3.1 |
| persona appellet, an tertia die audiri possit, Paulus dubitat. sed dicendum est hanc quo- | |
| que personam ut in propria causa secunda die appellare debere, quia qui sua interesse | |
| dicit, propriam causam defendit. | |
| Idem libro secundo de appellationibus. Illud uideamus, si, cum imperatori | 3.pr.1 |
| scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum sit neque is appellauerit et postea con- | |
| tra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit? quia qui tunc non | |
| appellauit, uera esse quae scripta sunt consensisse uidetur: nec audiendus est, si dicat | |
| euentum rescripti sacri se sustinuisse. | 5 |