| QUIS A QUO APPELLETUR | |
| Ulpianus libro primo de appellationibus. Quod dicitur eum appellari, qui | 49.3.1.pr.1 |
| dedit iudicem, sic accipiendum est, ut et successor eius possit appellari. proinde et si | |
| praefectus urbi iudicem dederit uel praetorio, ipse erit prouocandus, qui eum dederit iu- | |
| dicem. Ab eo, cui quis mandauit iurisdictionem, non ipse prouocabitur: nam generaliter | 1.1 |
| is erit prouocandus ab eo cui mandata est iurisdictio, qui prouocaretur ab eo qui man- | |
| dauit iurisdictionem. | |
| Uenuleius Saturninus libro secundo de officio proconsulis. Appellari a | 2.pr.1 |
| legatis proconsul potest, et, si multam dixerit, potest de iniquitate eius proconsul cognoscere | |
| et quod optimum putauerit statuere. | |
| Modestinus libro octauo regularum. Dato iudice a magistratibus populi | 3.pr.1 |
| Romani cuiuscumque ordinis, etiamsi ex auctoritate principis licet nominatim iudicem de- | |
| clarantis dederint, ipsi tamen magistratus appellabuntur. |