| A QUIBUS APPELLARI NON LICET | |
| Ulpianus libro primo de appellationibus. Tractandum est, a quibus appel- | 49.2.1.pr.1 |
| lare non liceat. Et quidem stultum est illud admonere a principe appellare fas non esse, | 1.1 |
| cum ipse sit qui prouocatur. Sciendum est appellari a senatu non posse principem, idque | 2.1 |
| oratione diui Hadriani effectum. Si quis ante sententiam professus fuerit se a iudice non | 3.1 |
| prouocaturum, indubit<at>e prouocandi auxilium perdidit. Interdum imperator ita | 4.1 |
| solet iudicem dare, ne liceret ab eo prouocare, ut scio saepissime a diu Marco iudices | |
| datos. an et alius possit ita iudicem dare, uidebimus: et puto non posse. | |
| Paulus libro singulari de appellationibus. Quaesitum est, in arbitros, qui | 2.pr.1 |
| ad fideiussores probandos dantur, an appellare liceat: quamuis hoc casu et sine appellatione | |
| quidam putent ab eo, qui eum dedit, sententiam eius corrigi posse. |