| LIBER QUADRAGESIMUS NONUS | |
| DE APPELLATIONIBUS ET RELATIONIBUS | |
| Ulpianus libro primo de appellationibus. Appellandi usus quam sit fre- | 49.1.1.pr.1 |
| quens quamque necessarius, nemo est qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium | |
| uel imperitiam recorrigat: licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet, | |
| neque enim utique melius pronuntiat qui nouissimus sententiam laturus est. Quaesitum | 1.1 |
| est, an aduersus rescriptum principis prouocari possit, forte si praeses prouinciae uel quis | |
| alius consuluerit et <ad> consultationem eius fuerit rescriptum: est enim quaesitum, an ap- | |
| pellandi ius <s>upersit. quid enim, si in consulendo mentitus est? de qua re extat rescriptum | |
| diui Pii πρὸϲ τὸ κοινὸν τῶν Θρᾳκῶν, quo ostenditur prouocari oportere. uerba rescripti | 5 |
| ita se habent: 'Ἐὰν ἐπιϲτείλῃ τιϲ ἡμῖν ἃ διὰ καὶ ἀντιγράφωμεν ἡμεῖϲ ὁτιοῦν, ὑπάρξει τοῖϲ | |
| βουλομένοιϲ έπικαλεῖϲθαι πρὸϲ τὴν ἀπόφαϲιν. εἰ γὰρ διδάξειν ἢ ψευδῶϲ ἢ οὐχ οὕτωϲ ἔχειν | |
| τὰ ἐπεϲταλμένα, οὐδὲν ὑφ’ ἡμῶν εἶναι δόξῃ προδιεγνωϲμένον, τῶν ὡϲ ἑτέρωϲ ἔχουϲιν τοῖϲ | |
| γραφεῖϲιν ἀντεπεϲταλκότων'. Huic consequenter uidetur rescriptum a consultatione iudicis | 2.1 |
| non esse appellandum, si quis forte interlocutus fuit principem se consultaturum, cum | |
| possit post rescriptum prouocare. Si quis in appellatione errauerit, ut puta cum alium | 3.1 |
| appellare deberet, alium appellauerit, uidendum, an error ei nihil offuit. et si quidem, | |
| cum maiorem iudicem appellare deberet, ita errauit, ut minorem appellet, error ei nocebit: | |
| si uero maiorem iudicem prouocauit, error ei nihil oberit. et ita multis constitutionibus | |
| continetur. denique cum quidam iudicem ex rescripto principis a consulibus accepisset et | 5 |
| praefectum urbi appellasset, errori eius subuentum est rescripto diuorum fratrum, cuius | |
| uerba haec sunt: 'Cum per errorem factum dicas, uti a iudice, quem ex rescripto nostro | |
| ab amplissimis consulibus acceperas, ad Iunium Rusticum amicum nostrum praefectum | |
| urbi prouocares, consules amplissimi perinde cognoscant, atque si ad ipsos facta esset | |
| prouocatio'. si quis ergo uel parem uel maiorem iudicem appellauerit, alium tamen pro | 10 |
| alio, in ea causa est, ut error ei non noceat: sed si minorem, nocebit. Libelli qui dantur | 4.1 |
| appellatorii ita sunt concipiendi, ut habeant scriptum et a quo dati sint, hoc est qui ap- | |
| pellet, et aduersus quem et a qua sententia. | |
| Macer libro primo de appellationibus. Sed si apud acta quis appellauerit, | 2.pr.1 |
| satis erit, si dicat 'appello'. | |
| Ulpianus libro primo de appellationibus. Scio quaesitum, si quis non addi- | 3.pr.1 |
| derit in libellis, contra quem aduersarium appellet, an praescriptioni subiciatur: et puto | |
| nihil oportere praescribi. Sed illud cecidit in quaestionem, si plures habuerit aduersarios | 1.1 |
| et quorundam nomina libellis sint <com>plexa, quorundam non, an aeque praescribi ei possit | |
| ab his, quorum nomina comprehensa non sunt, quasi aduersus ipsos adquieuerit senten- | |
| tiae. et cum una causa sit, arbitror non esse praescribendum. Certe si plures hi sunt, | 2.1 |
| aduersus quos pronuntiatur, et quorundam nomina in libellis sint comprehensa, quorundam | |
| non, hi soli appellasse uidebuntur, quorum nomina libellis sunt comprehensa. Quid ergo, | 3.1 |
| si causam appellandi certam dixerit, an liceat ei discedere ab hac et aliam causam alle- | |
| gare? an uero quasi forma quadam obstrictus sit? puto tamen, cum semel prouocauerit, | |
| esse ei fac<ul>tatem in agendo etiam aliam causam prouocationis reddere persequique pro- | |
| uocationem suam quibuscumque modis potuerit. | 5 |
| Macer libro primo de appellationibus. Ab exsecutore sententiae appellare | 4.pr.1 |
| non licet. Sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicitur, appellare licet, si tamen | 1.1 |
| is interpretandi potestatem habuit, uelut praeses prouinciae aut procurator Caesaris: ita | |
| tamen, ut in causis appellationis reddendis hoc solum quae<ra>tur, an iure interpretatum | |
| sit: idque etiam diuus Antoninus rescripsit. Alio condemnato is cuius interest appellare | 2.1 |
| potest. Qualis est, qui per procuratorem expertus uictus est nec procurator suo nomine | |
| appellet. Item si emptor de proprietate uictus est, eo cessante auctor eius appellare | 3.1 |
| poterit: aut si auctor egerit et uictus sit, non est deneganda emptori appell<a>ndi facultas. | |
| quid enim, si uenditor, qui appellare noluit, idoneus non est? quin etiam si auctor appel- | |
| lauerit, deinde in causae defensione suspectus uisus sit, perinde defensio causae emptori | |
| committenda est, atque si ipse appellasset. Idque ita constitutum est in persona credi- | 4.1 |
| toris, cum debitor uictus appellasset nec ex fide causam defenderet. quae constitutio ita | |
| accipienda est, si interueniente creditore debitor de pignore uictus prouocauerit: nam | |
| absenti creditori nullum praeiudicium debitor facit, idque statutum est. Si procurator, | 5.1 |
| qui iudicio interfuit, uictus sit, an ipse quoque per procuratorem appellare possit, uidea- | |
| mus, quia constat procuratorem alium procuratorem facere non posse. sed meminisse | |
| oportet, quod procurator lite contestata dominus litis efficitur: et ideo et per procuratorem | |
| appellare potest. | 5 |
| Marcianus libro primo de appellationibus. A sententia inter alios dicta ap- | 5.pr.1 |
| pellari non potest nisi ex iusta causa, ueluti si quis in coheredum praeiudicium se con- | |
| demnari patitur uel similem huic causam (quamuis et sine appellatione tutus est coheres): | |
| item fideiussores pro eo pro quo interuenerunt. igitur et uenditoris fideiussor emptore | |
| uicto appellabit, licet emptor et uenditor adquiescant. Si heres institutus uictus fuerit | 1.1 |
| ab eo, qui de inofficioso testamento agebat, legatariis et qui libertatem acceperunt per- | |
| mittendum est appellare, si querantur per collusionem pronuntiatum: sicut diuus Pius re- | |
| scripsit. | |
| Idem rescripsit legatarios causam appellationis agere posse. | 2.1 |
| Sed et si in fraudem | 3.1 |
| suam transactionem factam ab eo qui appellasset dicerent, idem dicendum est. sed et | |
| sine appellatione si fuerit transactum, similiter rescriptum est. Si quis ipso die | 4.1 |
| inter acta uoce appellauit, hoc ei sufficit: sin autem hoc non fecerit, ad libellos appella- | |
| torios dandos biduum uel triduum computandum est. | |
| Ulpianus libro secundo de appellationibus. Non tantum ei, qui ad suppli- | 6.pr.1 |
| cium ducitur, prouocare permittitur, uerum alii quoque nomine eius, non tantum si ille | |
| mandauerit, uerum quisquis alius prouocare uoluerit. neque distinguitur, utrum necessarius | |
| eius sit nec ne: credo enim humanitatis ratione omnem prouocantem audiri debere. ergo | |
| et si ipse adquiescit sententiae: nec quaerimus, cuius intersit. quid ergo, si resistat qui | 5 |
| damnatus est aduersus prouocationem, nec uelit admitti eius appellationem perire festinans? | |
| adhuc putem differendum supplicium. | |
| Marcianus libro primo de appellationibus. Cum quidam propter uiolentiam | 7.pr.1 |
| iudicis non ipsi a quo appellauit dedit libellos, sed publice proposuisset, diuus Seuerus | |
| ueniam ei dedit et permisit ei causas appellationis agere. | |
| Ulpianus libro quarto de appellationibus. Illud sciendum est eum qui pro- | 8.pr.1 |
| uocauit non debere conuiciari ei a quo appellat: ceterum oportebit eum plecti. et ita | |
| diui fratres rescripserunt. | |
| Macer libro secundo de appellationibus. Illud sciendum est neque pupillum | 9.pr.1 |
| neque rem publicam, cum pro libertate iudicatur, in integrum restitui posse, sed appella- | |
| tionem esse necessariam. idque ita rescriptum est. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Si qui separatim fuerint condemnati, | 10.pr.1 |
| quamuis ex eadem causa, pluribus eis appellationibus opus est. Si quis, cum una actione | 1.1 |
| ageretur, quae plures species in se habeat, pluribus summis sit condemnatus, quarum sin- | |
| gulae notionem principis non faciunt, omnes autem coniunctae faciunt: poterit ad prin- | |
| cipem appellare. Sed cum aduersus plures probatae essent rationes quae eis nocerent, | 2.1 |
| sufficit eis una appellatio, quia uno titulo comprobatarum rationum omnes conueniebantur. | |
| Quotiens autem plures in unam summam condemnantur, utrum una sententia est et qu<a>si | 3.1 |
| plures in unam summam rei sint promittendi, ut unusquisque eorum in solidum teneatur, | |
| an uero scinditur in personas sententia, quaeritur. et Papinianus respondit scindi senten- | |
| tiam in personas atque ideo eos qui condemnati sunt uiriles partes debere. Quod est | 4.1 |
| rescriptum in communi causa, quotiens alter appellat, alter non, alterius uictoriam ei pro- | |
| ficere qui non prouocauit, hoc ita demum probandum est, si una eademque causa fuit | |
| defensionis: ceterum si diuersae, alia causa est. ut in duobus tutoribus procedit, si a<lt>er | |
| tutelam gesserat, alter non attigerat et is qui non gesserat prouocauit: iniquum est enim, | 5 |
| qui idcirco adgnouerat sententiam, quoniam gessisse se scit, propter appellationem eius | |
| qui non gesserat optinere. | |
| Idem libro tertio de omnibus tribunalibus. Cum ex causa iudicati soluta esset | 11.pr.1 |
| pecunia ex necessitate iudicis ab eo, qui appellatione interposita meruerit meliorem sen- | |
| tentiam, recipere eum pecuniam quam soluit oportet. | |
| Idem libro secundo opinionum. Si constet nullo actu ex lege habito duum- | 12.pr.1 |
| uirum creatum, sed tantum uocibus popularium postulatum eisque tunc proconsulem, quod | |
| facere non debuit, consensisse: appellatio in re aperta superuacua fuit. | |
| Idem libro secundo responsorum. Appellanti nihil obesse, quod in libellis a | 13.pr.1 |
| qua parte sententiae appellaret non significauit. Non solere improbari appellationem eorum, | 1.1 |
| qui uel unam causam appellandi probabilem habuerunt. | |
| Idem libro quarto decimo ad edictum. Si perlusorio iudicio actum sit ad- | 14.pr.1 |
| uersus testamentum, an ius faciat iudex, uidendum. et diuus Pius, cum inter coniunctas | |
| personas diceretur per collusionem in necem legatariorum et libertatium actum, appellare | |
| eis permisit. et hodie hoc iure utimur, ut possint appellare: sed et agere causam apud | |
| ipsum iudicem, qui de testamento cognoscit, si suspicantur non ex fide heredem causam | 5 |
| agere. Quotiens herede non respondente secundum aduersarium sententia datur, rescriptum | 1.1 |
| est nihil nocere neque legatis neque libertatibus. et hoc diuorum fratrum epistula conti- | |
| netur ad Domitium in haec uerba: 'Quod absente possessore ne<c> quoquam nomine eius | |
| respondente pronuntiatum est, non habet rei iudicatae auctoritatem nisi aduersus eum so- | |
| lum qui adesse neglexerit. quare his, qui testamento libertates uel legata uel fideicommissa | 5 |
| acceperunt, saluae sunt actiones, si quas habuerunt, perinde ac si nihil esset iudicatum: | |
| et ideo aduersus eum qui uicit permittimus eis agere'. | |
| Marcellus libro primo digestorum. Serui appellare non possunt: sed do- | 15.pr.1 |
| mini eorum ad opem seruo ferendam possunt uti auxilio appellationis, et alius domini | |
| nomine id facere potest. sin uero neque dominus neque alius pro domino appellauerit, | |
| ipsi seruo, qui sententiam tristem passus est, auxilium sibi implorare non denegamus. | |
| Modestinus libro sexto differentiarum. Constitutiones, quae de recipiendis | 16.pr.1 |
| nec non appellationibus loquuntur, ut nihil noui fiat, locum non habent in eorum persona, | |
| quos damnatos statim puniri publice interest: ut sunt insignes latrones uel seditionum con- | |
| citatores uel duces factionum. | |
| Idem libro octauo regularum. Cum in una causa separatim duplex sententia | 17.pr.1 |
| diuisa datur, ueluti una sortis, alia usurarum, duplex appellatio necessaria est, ne alteram | |
| adgnouisse, de altera prouocasse intellegatur. Tutor pupillo datus si prouocet, interim | 1.1 |
| pupillo curator dabitur. sed si tutoris auctoritas <fuerit> necessaria, ueluti ad adeundam | |
| hereditatem, tutor ei necessario dabitur, quoniam curatoris auctoritas ad hoc inutilis est. | |
| Idem libro septimo decimo responsorum. Lucius Titius pro seruo suo, qui | 18.pr.1 |
| ad bestias datus est, prouocationem interposuit: quaero, an huiusmodi appellationis causas | |
| per procuratorem reddere possit. Modestinus respondit posse. | |
| Idem libro singulari de enucleatis casibus. Si expressim sententia contra | 19.pr.1 |
| iuris rigorem data fuerit, ualere non debet: et ideo et sine appellatione causa denuo in- | |
| duci potest. non iure profertur sententia, si specialiter contra leges uel senatus consultum | |
| uel constitutionem fuerit prolata. unde si quis ex hac sententia appellauerit et prae- | |
| scriptione summotus sit, minime confirmatur ex hac praescriptione sententia. unde potest | 5 |
| causa ab initio agitari. | |
| Idem libro singulari de praescriptionibus. Qui suspectum tutorem facit et qui de non | 20.pr.1 |
| recipienda tutela excusationem agitat, alieno nomine agere intellegendus est. Is uero qui | 1.1 |
| in rem suam procurator datus est, intra biduum appellare debet, quia suam causam agit. | |
| Militibus appellandi tempora non remittuntur, et uicti si non prouocauerint et sollemnia | 2.1 |
| fecerint, postea non audiuntur. | |
| Papirius Iustus libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et | 21.pr.1 |
| Uerus rescripserunt appellationes, quae recto ad principem factae sunt omissis his, ad | |
| quos debuerunt fieri ex imo ordine, ad praesides remitti. Idem rescripserunt ab iudice, | 1.1 |
| quem a praeside prouinciae quis acceperat, non recte imperatorem appellatum esse ideoque | |
| reuerti eum ad praesidem debere. Si magistratus creatus appellauerit, collegam eius in- | 2.1 |
| terim utriusque officium sustinere debere: si uterque appellauerit, alium interim in locum | |
| eorum creandum: et eum, qui non iuste appellauerit, damnum adgniturum, si quod res | |
| publica passa sit: si uero iusta sit appellatio et hoc pronuntietur, eos aestimaturos, cui | |
| hoc adscribendum sit. in locum autem curatoris, qui annonam administraturus est, alium | 5 |
| interim adsumendum, quoad usque appellatio pendeat. Idem rescripserunt, quamuis usi- | 3.1 |
| tatum non sit post appellationem fructus agri, de quo disceptatio sit, deponi, tamen, cum | |
| populi traherentur ab aduersario, aequum sibi uideri fructus apud sequestres deponi. | |
| Papinianus libro secundo responsorum. Ad principem remissa cognitio ab | 22.pr.1 |
| eo circumd<u>ci potest, qui remisit. | |
| Idem libro nono decimo responsorum. Ex consensu litigantium ci<tr>a com- | 23.pr.1 |
| promissum a praeside prouinciae iudice dato uictus potest prouocare. Cum procurator | 1.1 |
| Caesaris, qui partibus praesidis non fu<n>gebatur, in lite priuatorum ius dandi iudicis non | |
| habuisset, frustra prouocatum ab ea sententia constitit, quae non tenebat. Filium familias, | 2.1 |
| cum aduersus patrem eius de bonis, quae per ipsum poterant adquiri, pronuntiatum esset, | |
| respondi non nisi patris nomine potuisse prouocare. Eum, qui cognouit edictum perempto- | 3.1 |
| rium, secundum ordinis causam dati placuit non recte prouocasse, cum in eius potestate | |
| fuerit ante diem praestitutum pro tribunali respondentem aut defensum edicti denuntia- | |
| tionem rumpere. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Negotiorum | 24.pr.1 |
| gestor uel tutor uel curator bona fide condemnati appellauerunt et diu negotium tractum | |
| est: quaesitum est appellatione eorum iniusta pronuntiata an, quia tardius iudicatum sit, | |
| usurae principalis pecuniae medii temporis debeantur. respondit secundum ea quae pro- | |
| ponerentur dandam utilem actionem. Curator iuuenis aduersus tutoris heredes | 1.1 |
| iudicio expertus appellationem interposuit: cum implesset autem uicensimum quintum an- | |
| num aetatis iuuenis et in militia ageret, exequi appellationem desiit. quaero, regressus | |
| a militia utrum ipse appellationem explicare deberet an uero curatorem in eam rem con- | |
| ueniri oporteret. respondit ipsum militem litem ad se pertinentem exsequi debere secundum | 5 |
| ea quae proponerentur. | |
| Paulus libro uicensimo responsorum. Ἀυτοκράτωρ Ἀλέξανδροϲ τῷ κοινῷ τῶν | 25.pr.1 |
| ἐν Βιθυνίᾳ Ἑλλήνων. Ἐκκαλεῖϲθαι μὲν πῶϲ ἄν τιϲ κωλύοιτο ὑπὸ τῶν δικαζόντων, οὐχ ὁρῶ, | |
| ὁπότε ἔξεϲτιν τὴν ἑτέραν ὁδὸν τρεπόμενον ταὐτὸ ποιεῖν καὶ θᾶττον πρόϲ με ἀφικνεῖϲθαι. ὕβρει | |
| δὲ καὶ βίᾳ χρῆϲθαι πρὸϲ τοὺϲ ἐκκαλουμένουϲ καὶ φρουρὰν ϲτρατιωτικὴν περιιϲτᾶν καὶ ἁπλῶϲ | |
| εἰπεῖν ἀποφράττειν αὐτοῖϲ τὴν δεῦρο ἄνοδον ἀπαγορεύομεν τοῖϲ ἐπιτρόποιϲ καὶ τοῖϲ ἡγουμένοιϲ | 5 |
| τῶν ἐθνῶν. καὶ πειϲθήϲονται ταύτῃ μου τῇ προρρήϲει, εἰδότεϲ ὅτι τοϲοῦτόν μοι μέλει τῆϲ τῶν | |
| ἀρχομένων ἐλευθερίαϲ, ὅϲον καὶ τῆϲ εὐνοίαϲ αὐτῶν καὶ πειθοῦϲ. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Ad imperatorem causam | 26.pr.1 |
| remissam partibus consentientibus praeses, si ad eius notionem pertinet, audire potest. | |
| Idem libro quinto iuris epitomarum. Tutor si in negotio pupilli prouocauerit | 27.pr.1 |
| uel curator in adulti, heres eius, antequam reddat rationes, appellationis causam persequi | |
| debet: nam post redditas rationes nec ipse tutor nec curator appellationis merita probare | |
| cogitur. | |
| Scaeuola libro uicensimo quinto digestorum. Creditor cum fideiussoribus | 28.pr.1 |
| egerat: sed post iudicium acceptum ad agendam causam ipse non adfuit et, cum absol<u>ti | |
| essent fideiussores, seruus eius appellauit. quaesitum est, an appellatio, quam seruus inter- | |
| posuit nomine domini, nullius momenti esset. respondit eiusmodi appellationem non esse | |
| obseruandam. Iussus a iudice exhibere secundum praeceptum praesidis prouinciae ra- | 1.1 |
| tiones, quas apud se esse cauerat, instrumentorum gratia data dilatione nec postea ex- | |
| hibuit ideoque secundum constitutionem recitatam, quia per contumaciam instrumenta non | |
| exhibuerat, cum petitor quanti sua interesset exhiberi iurasset, facta erat condemnatio. | |
| quaesitum est, an post iusiurandum appellationem interponere possit. respondit nihil pro- | 5 |
| poni, cur denegandum esset appellationis auxilium. Substituti tutores in locum legitimi | 2.1 |
| tutoris experti cum eo tutelae iudicio, cum arbiter inique condemnauit, quam rei aequitas | |
| exigebat, a sententia eius prouocauerunt: pendente causa appellationis iuuenes adoleuerunt. | |
| quaesitum est, cum omnis exsecutio huius ad adultos pertineat et causam ad se pertinen- | |
| tem idonee tueri possunt, an postulatio eorum, contra quos appellatum erat, dicentium | 5 |
| illos debuisse causas appellationis reddere, qui primi sunt experti, admittenda non sit. | |
| respondit eos, quorum tutela gesta esset, si uellent causam exsequi, non prohibendos. idem | |
| et in curatoribus obseruandum est, si interim adultus ad legitimam aetatem peruenit. |