| DE CADAUERIBUS PUNITORUM | |
| Ulpianus libro nono de officio proconsulis. Corpora eorum qui capite | 48.24.1.pr.1 |
| damnantur cognatis ipsorum neganda non sunt: et id se obseruasse etiam diuus Augustus | |
| libro decimo de uita sua scribit. hodie autem eorum, in quos animaduertitur, corpora non | |
| aliter sepeliuntur, quam si fuerit petitum et permissum, et nonnumquam non permittitur, | |
| maxime maiestatis causa damnatorum. eorum quoque corpora, qui exurendi | 5 |
| damnantur, peti possunt, scilicet ut ossa et cineres collecta sepulturae tradi possint. | |
| Marcianus libro secundo publicorum. Si quis in insulam deportatus uel | 2.pr.1 |
| relegatus fuerit, poena etiam post mortem manet, nec licet eum inde transferre aliubi et | |
| sepelire inconsulto principe: ut saepissime Seuerus et Antoninus rescripserunt et multis | |
| petentibus hoc ipsum indulserunt. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Corpora animaduersorum quibuslibet pe- | 3.pr.1 |
| tentibus ad sepulturam danda sunt. |