| DE SENTENTIAM PASSIS ET RESTITUTIS | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Ad successionem liberti pa- | 48.23.1.pr.1 |
| tronus deportatus et restitutus admittitur. Sed si in metallum damnatus restituatur, num- | 1.1 |
| quid seruitus poenae extinguat ius patronatus etiam post restitutionem? et magis est, ut | |
| non extinguat seruitus ius patronatus. | |
| Idem libro quinto opinionum. Si deportatus restitu<tus> dignitatem quidem | 2.pr.1 |
| indulgentia principis reciperauit, in sua autem omnia bona non est restitutus, nec a cre- | |
| ditoribus nec publico nomine conueniri potest. sed cum ei facultas oblata esset a prin- | |
| cipe bona quoque sua reciperandi, maluerit ea derelinquere, actionibus exuere se, quibus | |
| ante sententiam subiectus fuerat, non poterit. | 5 |
| Papinianus libro sexto decimo responsorum. In insulam deportati bona | 3.pr.1 |
| fiscus poena remissa retinuit: creditores ex ante gesto non habere cum eo qui debitor | |
| quondam fuit actiones constitit. quod si bona cum dignitatis restitutione concessa recipe- | |
| rauerit, utiles actiones necessariae non erunt, cum et directae competunt. | |
| Paulus libro septimo decimo quaestionum. In metallum damnata mulier | 4.pr.1 |
| eum quem prius conceperat edidit, deinde a principe restituta est. humanius dicetur etiam | |
| cognationis iura huic restituta uideri. |