| DE INTERDICTIS ET RELEGATIS ET DEPORTATIS | |
| Pomponius libro quarto ad Sabinum. Caput ex rescripto diui Traiani ad | 48.22.1.pr.1 |
| Didium Secundum: 'Scio relegatorum bona auaritia superiorum temporum fisco uindicata. | |
| sed aliud clementiae meae conuenit, qui inter cetera, quibus innocentiam rationum mea- | |
| rum temporum, hoc quoque remisi exemplum'. | |
| Marcianus libro tertio decimo institutionum. Manumittere deportatum non | 2.pr.1 |
| posse diuus Pius rescripsit. | |
| Alfenus libro primo epitomarum. Eum, qui ciuitatem amitteret, nihil aliud | 3.pr.1 |
| iuris adimere liberis, nisi quod ab ipso peruenturum esset ad eos, si intestatus in ciuitate | |
| moreretur: hoc est hereditatem eius et libertos et si quid aliud in hoc genere repperiri | |
| potest. quae uero non a patre, sed a genere, a ciuitate, a rerum natura tribuerentur, ea | |
| manere eis incolumia. itaque et fratres fratribus fore legitimos heredes et adgnatorum | 5 |
| tutelas et hereditates habituros: non enim haec patrem, sed maiores eius eis dedisse. | |
| Marcianus libro secundo institutionum. Relegati in insulam | 4.pr.1 |
| in potestate sua liberos retinent, quia et alia omnia iura sua retinent: tantum enim insula | |
| eis egredi non licet. et bona quoque sua omnia retinent praeter ea, si qua eis adempta | |
| sunt: nam eorum, qui in perpetuum exilium dati sunt uel relegati, potest quis sententia | |
| partem bonorum adimere. | 5 |
| Idem libro primo regularum. Exilium triplex est: aut certorum locorum | 5.pr.1 |
| interdictio, aut lata fuga, ut omnium locorum interdicatur praeter certum locum, aut <in>- | |
| sulae uinculum, id est relegatio in insulam. | |
| Ulpianus libro nono de officio proconsulis. Inter poenas est etiam insulae | 6.pr.1 |
| deportatio, quae poena adimit ciuitatem Romanam. Deportandi autem in insulam ius prae- | 1.1 |
| sidibus prouinciae non est datum, licet praefecto urbi detur: hoc enim epistula diui Seueri | |
| ad Fabium Cilonem praefectum urbi expressum est. praesides itaque prouinciae quotiens | |
| aliquem in insulam deportandum putent, hoc ipsum adnotare debeant, nomen uero eius | |
| scribendum principi, ut in insulam deportetur: sic deinde principi scribere missa plena | 5 |
| opinione, ut princeps aestimet, an sequenda sit eius sententia deportarique in insulam de- | |
| beat. medio autem tempore, dum scribitur, iubere eum debet in carcere esse. Decu- | 2.1 |
| riones ciuitatium propter capitalia crimina deportandos uel relegandos diui fratres rescripse- | |
| runt. denique Priscum in homicidio et incendio nominatim ante quaestionem confessum | |
| in insulam deportari iusserunt. | |
| Idem libro decimo de officio proconsulis. Relegatorum duo genera: sunt | 7.pr.1 |
| quidam, qui in insulam relegantur, sunt, qui simpliciter, ut prouinciis eis interdicatur, non | |
| etiam insula adsignetur. In insulam relegare praesides prouinciae possunt, sic tamen, ut, | 1.1 |
| si quidem insulam sub se habeant (id est ad eius prouinciae formam pertinentem, quam | |
| administrant), et eam specialiter insulam adsignare possint inque eam relegare, sin uero | |
| non habeant, pronuntient quidem in insulam se relegare, scribant autem imperatori, ut | |
| ipse insulam adsignet. ceterum non possunt damnare in eam insulam, quam in ea pro- | 5 |
| uincia cui praesunt non habeant. interim quoad imperator insulam adsignet, militi tra- | |
| dendus est relegatus. Haec est differentia inter deportatos et relegatos, quod in insulam | 2.1 |
| relegari et ad tempus et in perpetuum quis potest. Siue ad tempus siue in perpetuum | 3.1 |
| quis fuerit relegatus, et ciuitatem Romanam retinet et testamenti factionem non amittit. | |
| Ad tempus relegatis neque tota bona neque partem adimi debere <re>scriptis quibusdam | 4.1 |
| manifestatur, reprehensaeque sunt sententiae eorum, qui ad tempus relegatis ademerunt | |
| partem bonorum uel bona, sic tamen, ut non infirmarentur sententiae quae ita sunt pro- | |
| latae. Est quoddam genus quasi <in> insulam <re>legationis in prouincia Aegypto in Oasin | 5.1 |
| relegare. Sicut autem relegare in insulam quisquam, quae non est sub se, non potest, | 6.1 |
| ita ne in prouinciam quidem relegandi ius habet, quae non est sub se: forte praeses Syriae | |
| in Macedoniam non relegabit. | |
| Sed extra prouinciam suam potest relegare. | 7.1 |
| Item in parte | 8.1 |
| certa prouinciae moraturum relegare potest, ut forte non excedat ciuitatem aliquam uel | |
| r<eg>ionem aliquam non egrediatur. Sed et in eas partes prouinciae, quae sunt desertiores, | 9.1 |
| scio praesides solitos relegare. Interdicere autem quis ea prouincia potest quam regit, | 10.1 |
| alia non potest: et ita diui fratres rescripserunt. unde eueniebat, ut, qui relegatus esset | |
| ab ea prouincia, in qua domicilium habuit, morari apud originem suam posset. sed impe- | |
| rator noster cum diuo patre suo huic rei prouiderunt. Maecio enim Probo praesid<i> pro- | |
| uinciae Hispaniae rescripserunt etiam ea prouincia interdici, unde quis oriundus est, ab | 5 |
| eo qui regit eam prouinciam, ubi quis domicilium habet. sed et eos, qui, cum incolae | |
| non essent, in ea prouincia quid admiserint, aequum est ad rescripti auctoritatem pertinere. | |
| Dubitatum est, an interdicere quis alicui possit prouincia, in qua oriundus est, cum ipse | 11.1 |
| ei prouinciae praesit, quam incolit, dum sua non interdicit, ut solent Italia interdicere, | |
| qui patria non interdicunt: uel an per consequentias uideatur etiam prouinciae inter- | |
| dixisse, cui praeest. quod magis erit probandum. Per contrarium autem is, qui originis | 12.1 |
| prouinciae praeest, non est nanctus ius interdicendi ea prouincia, quam incolit is qui re- | |
| legatur. Si quis eam sententiam admiserit, ut is, qui in alia prouincia commisit, possit | 13.1 |
| relegari ab eo qui ei prouinciae praeest: eueniet, ut relegatus iste tribus prouinciis praeter | |
| Italiam debeat abstinere, et in qua deliquit et quam incolit et originis. et si ex diuersis | |
| prouinciis oriri uideatur propter condicionem uel suam uel parentis patronorum: uel plu- | |
| ribus prouinciis consequenter interdictum ei dicemus. Quibusdam tamen praesidibus, ut | 14.1 |
| multis prouinciis interdicere possint, indultum est: ut praesidibus Syriarum, sed et Da- | |
| ciarum. Constitutum eum, cui patria interdictum est, etiam urbe abstinere debere: contra | 15.1 |
| autem si cui urbe fuerit interdictum, patria sua interdictum non uidetur. et ita multis | |
| constitutionibus cauetur. Si cui plane non patria sua, sed aliqua ciuitate interdictum sit, | 16.1 |
| uidendum est, an etiam patria sua itemque urbe interdictum dicamus: quod magis est. | |
| His, qui relegantur, dies excedendi a praesidibus dari et potest et solet: etenim moris | 17.1 |
| est ita pronuntiari 'illum prouincia illa insulisque eis relego excedereque debebit intra | |
| illum diem'. Relegatum plane libellum dare princi<pi> posse diui fratres rescripserunt. | 18.1 |
| Solet praeterea interdici sent<ent>ia quibusdam, ne intra patriae territorium uel muros mo- | 19.1 |
| rentur: ne excedant patriam uel in uicis quibusdam morentur. Solet decurionibus ordine | 20.1 |
| interdici uel ad tempus uel in perpetuum. Item potest alicui poena iniungi, ne honores | 21.1 |
| adipiscatur: nec ea res facit, ut decurio esse desinat, cum fieri possit, ut quis decurio | |
| quidem sit, ad honores autem non admittatur. nam et senator quis esse potest et tamen | |
| honores non repetere. Potest alicui et unus honor interdici, sic tamen, ut, si cui honore | 22.1 |
| uno interdictum sit, non tantum eum honorem petere non possit, uerum ne eos quoque, | |
| qui eo honore maiores sunt: est enim perquam ridiculum eum, qui minoribus poenae causa | |
| prohibitus sit, ad maiores adspirare. maioribus tamen prohibitus minores petere non pro- | |
| hibetur. sed muneribus si quis poenae causa fuerit prohibitus, nihil ualebit sententia: neque | 5 |
| enim immunitatem poena tribuere debet. ergo et si honoribus quis in poenam fuerit | |
| prohibitus, poterit dici, si honores isti habuerunt mixtam muneris grauem impensam, in- | |
| famiam illi ad hoc non profuturam: | |
| Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum. sed honore quidem illum | 8.pr.1 |
| arceri puto, ceterum impendia debere praestare. | |
| Ulpianus <libro> decimo de officio proconsulis. Potest praeses quendam | 9.pr.1 |
| damnare, ne domo sua procedat: | |
| <Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum. nec tamen, ne necessarias | 10.pr.1 |
| impensas faciat. | |
| Ulpianus libro decimo de officio proconsulis. Interdum pecuniaria poena ir- | 11.pr.1 |
| rogatur iis qui relegatos suscipiunt: interdum etiam ipsi relegantur, si quidem illi ob magnum | |
| crimen relegati sunt. | |
| Marcianus libro . . . Qui patria relegatus non | 12.pr.1 |
| excedit, ad tempus prouincia relegatur. | |
| Paulus libro . . . Ei qui a relegato manumissus | 13.pr.1 |
| est Romae morari non licet, cum ne patrono quidem eius liceat. | |
| Ulpianus libro . . . Relegatus est is cui inter- | 14.pr.1 |
| dicitur prouincia aut urbe continentibusue in perpetuum uel ad tempus. Et multum interest | 1.1 |
| inter relegationem et deportationem: nam deportatio et ciuitatem et bona adimit, relegatio utrum- | |
| que conseruat, nisi bona publicentur. Relegare possunt princeps et senatus et praefecti et prae- | 2.1 |
| sides prouinciarum, nec tamen consules. Qui amissa ciuitate bona habet, a creditore utilibus | 3.1 |
| actionibus conuenitur. | |
| Marcianus libro . . . Deportatus ciuitatem amit- | 15.pr.1 |
| tit, libertatem retinet et iure ciuili caret, gentium uero utitur. itaque emit uendit, locat | |
| conducit, permutat, fenus exercet aliaque similia. unde etiam recte obligat, quae post con- | |
| demnationem quaesiuit: quibus in rebus creditores quoque, qui bona fide contraxerunt cum eo, | |
| praeferuntur fisco deportatis defunctis succedenti. nam bona, quae condemnationis tempore inue- | 5 |
| niuntur, deportatus alienare non potest. Qui inconsulto principe a praeside deportatur, et heres | 1.1 |
| institui et legata capere potest. | |
| Idem libro . . . Cum Ulpianus Damascenus ab im- | 16.pr.1 |
| peratore petisset, ut matri deportatae ad uictum necessaria relinquere sibi permitteretur, item | |
| mater per libertum suum petisset, ut quaedam filio deportato relinquere liceret, imperator Anto- | |
| ninus ita iis rescripsit. 'Neque hereditas nec legatum nec fideicommissum contra consuetudinem | |
| legemque publicam huiusmodi personis relinqui potest neque earum condicionem mutari conuenit: | 5 |
| quoniam autem pie rogastis, permitto uobis ultima uoluntate relinquere iis, quae ad uictum | |
| aliosque usus necessarios sufficiant, ut si quid ad eos ex his causis pertinebit, capere iis liceat.' | |
| Pomponius libro . . . Relegatus statuis et ima- | 17.pr.1 |
| ginibus honorari non prohibetur. Relegatus statum suum integrum retinet et bona | 1.1 |
| quae habet et potestatem in liberos, siue ad tempus siue in perpetuum relegatus est. Depor- | 2.1 |
| tatio autem non fit ad tempus. | |
| Callistratus libro . . . Relegatus morari non | 18.pr.1 |
| potest Romae, etsi id sententia comprehensum non est, quia communis patria est: neque in ea | |
| ciuitate, in qua moratur princeps uel per quam transit, iis enim solis permissum est principem | |
| intueri, qui Romam ingredi possunt, quia princeps pater patriae est. Cum aduersus homines | 1.1 |
| liberos eiusmodi sententia fertur, per quam bona eorum publicantur, qualis est deportationis in | |
| insulam, ea ipsa sententia priorem condicionem amittunt et statim poenis sibi irrogatis per eam | |
| traduntur, nisi quid cum maiestate coniunctum requirit, ut poena exacerbetur>. |