| DE BONIS EORUM QUI ANTE SENTENTIAM UEL MORTEM | |
| SIBI CONSCIUERUNT UEL ACCUSATOREM CORRUPERUNT | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. In capitalibus criminibus a princi- | 48.21.1.pr.1 |
| pibus decretum est non nocere ei qui aduersarium corrupit, sed in his demum, quae | |
| poenam mortis continent: nam ignoscendum c<e>nsuerunt ei, qui sanguinem suum qualiter- | |
| qualiter redemptum uoluit. | |
| Macer libro secundo publicorum. 'Imperatores Seuerus et Antoninus Iulio | 2.pr.1 |
| Iuliano. Eos, qui a latronibus nominati corruptis accusatoribus diem suum obierint, ut | |
| confessos de crimine non relinquere defensionem heredibus rationis est.' Si is, de cuius | 1.1 |
| poena imperatori scriptum est (ueluti quod decurio fuerit uel quod in insulam deportari | |
| debuerit), antequam rescriberetur decesserit: potest quaeri, num ante sententiam decessisse | |
| uideatur. argumento est senatus consultum, quod factum est de his, qui Romam trans- | |
| missi ante sententiam decessissent. cuius uerba haec sunt: 'Cum damnatus nemo uideri | 5 |
| possit in hunc annum, antequam de eo forte iudicium Romae redditum et pronuntiatum | |
| esset: neque cuiusquam mortui bona, antequam de eo Romae pronuntiatum sit, publicata | |
| sunt, eaque bona heredes possidere debent'. | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. Qui rei postulati uel qui in scelere | 3.pr.1 |
| deprehensi metu criminis imminentis mortem sibi cons<ciu>erunt, heredem non habent. Papi- | |
| nianus tamen libro sexto decimo digestorum responsorum ita scripsit, ut qui rei criminis non | |
| postulati manus sibi intulerint, bona eorum fisco non uindicentur: non enim facti sceleritatem | |
| esse obnoxiam, sed conscientiae metum in reo uelut confesso teneri placuit. ergo aut | 5 |
| postulati esse debent aut <in> scelere deprehensi, ut, si se interfecerint, bona eorum con- | |
| fiscentur. Ut autem diuus Pius rescripsit, ita demum bona eius, qui in reatu mortem sibi | 1.1 |
| consciuit, fisco uindicanda sunt, si eius criminis reus fuit, ut, si damnaretur, morte aut | |
| deportatione adficiendus esset. Idem rescripsit eum, qui modici furti reus fuisset, licet | 2.1 |
| uitam suspendio finierit, non uideri in eadem causa esse, ut bona heredibus adimenda | |
| essent, sicuti neque ipsi adimerentur, si compertum in eo furtum fuisset. Ergo ita demum | 3.1 |
| dicendum est bona eius, qui manus sibi intulit, fisco uindicari, si eo crimine nexus fuit, | |
| ut, si conuinceretur, bonis careat. Si quis autem taedio uitae uel inpatientia doloris ali- | 4.1 |
| cuius uel alio modo uitam finierit, successorem habere diuus Antoninus re- | |
| scripsit. Uideri autem et patrem, qui sibi manus intulisset, quod diceretur filium suum | 5.1 |
| occidisse, magis dolore filii amissi mortem sibi irrogasse et ideo bona eius non esse publi- | |
| canda diuus Hadrianus rescripsit. Sic autem hoc distinguitur, interesse qua ex causa | 6.1 |
| quis sibi mortem consciuit: sicuti cum quaeritur, an is, qui sibi manus intulit et non | |
| perpetrauit, debeat puniri, quasi de se sententiam tulit. nam omnimodo puniendus est, | |
| nisi taedio uitae uel inpatientia alicuius doloris coactus est hoc facere. et merito, si sine | |
| causa sibi manus intulit, puniendus est: qui enim sibi non pepercit, multo minus alii | 5 |
| parcet. Si qui autem sub incerto causae euentu in uinculis uel sub fideiussoribus deces- | 7.1 |
| serint, horum bona non esse confiscanda mandatis cauetur. De illo uideamus, si quis | 8.1 |
| conscita morte nulla iusta causa praecedente in reatu decesserit, an, si parati fuerint he- | |
| redes causam suscipere et innocentem defunctum ostendere, audiendi sint nec prius bona | |
| in fiscum cogenda sint, quam si de crimine fuerit probatum: an <u>ero omnimodo publicanda | |
| sunt. sed diuus Pius Modesto Taurino rescripsit, si parati sint heredes defensiones susci- | 5 |
| pere, non esse bona publicanda, nisi de crimine fuerit probatum. |