| DE BONIS DAMNATORUM | |
| Callistratus libro primo de iure fisci et populi. Damnatione bona publi- | 48.20.1.pr.1 |
| cantur, cum aut uita adimitur aut ciuitas, aut seruilis condicio irrogatur. Etiam | 1.1 |
| <si> qui ante concepti et post damnationem nati sunt, portiones ex bonis patrum damna- | |
| torum accipiunt. Liberis autem ita demum portio tribuitur, si iustis nuptiis nati sint. | 2.1 |
| Liberis eius, cui pars dimidia dumtaxat bonorum ablata est, partes non dantur: idque et | 3.1 |
| diui fratres rescripserunt. | |
| Idem libro sexto de cognitionibus. Non ut quis in carcerem ductus est, | 2.pr.1 |
| spoliari eum oportet, sed post condemnationem: idque diuus Hadrianus rescripsit. | |
| Ulpianus libro trigensimo tertio ad edictum. Quinque legibus damnatae | 3.pr.1 |
| mulieri dos publicatur: maiestatis, uis publicae, parricidii, uenefici, de sicariis: | |
| Papinianus libro secundo de adulteris. et omnes omnino maritus saluas | 4.pr.1 |
| actiones contra fiscum habet. | |
| Ulpianus libro trigensimo tertio ad edictum. Sed si alia lege capitis punita | 5.pr.1 |
| sit, quae lex dotem non publicat, quia prius serua poenae efficitur, uerum est dotem ma- | |
| riti lucro cedere, quasi mortua sit. Quod si deportata sit filia familias, Marcellus ait, | 1.1 |
| quae sententia et uera est, non utique deportatione dissolui matrimonium: nam cum libera | |
| mulier remaneat, nihil prohibet et uirum mariti affectionem et mulierem uxoris animum | |
| retinere. si igitur eo animo mulier fuerit, ut discedere a marito uelit, ait Marcellus tunc | |
| patrem de dote acturum. sed si mater familias sit et interim constante matrimonio fuerit | 5 |
| deportata, dotem penes maritum remanere: postea uero dissoluto matrimonio posse eam | |
| agere, quasi humanitatis intuitu hodie nata actione. | |
| Idem libro decimo de officio proconsulis. Diuus Hadrianus Aquilio Bra- | 6.pr.1 |
| duae ita rescripsit: 'Panniculariae causa quemadmodum intellegi debeat, ex ipso nomine | |
| apparet. non enim bona damnatorum pannicularia significari quis probe dixerit, nec, si | |
| zonam circa se habuerit, protinus aliquis sibi uindicare debebit: sed uestem qua is fuerit | |
| indutus, aut nummulos in ue<n>tralem, quos uictus sui causa in promptu habuerit, aut leues | 5 |
| anulos, id est quae rem non excedit aureorum quinque. alioquin si quis damnatus digito | |
| habuerit aut sardonychica aut aliam gemmam magni pretii uel si quod chirographum | |
| magnae pecuniae in sinu habuerit, nullo iure illud in pannicularia ratione retinebitur'. | |
| pannicularia sunt ea, quae in custodiam receptus secum attulit: spolia, quibus indutus | |
| est, cum quis ad supplicium ducitur, ut et ipsa appellatio ostendit. ita neque specula- | 10 |
| tores ultro sibi uindicent neque optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quo momento | |
| quis punitus est, hanc rationem non compendio suo debent praesides uertere, sed nec | |
| pati optiones siue commentarienses ea pecunia abuti, sed debent ad ea seruari, quae iure | |
| praesidum solent erogari, ut puta chartiaticum quibusdam officialibus inde subscribere, | |
| uel si qui fortiter fecerint milites, inde eis donare: barbaros etiam inde munerari uenientes | 15 |
| ad se uel legationis uel alterius rei causa. plerumque etiam inde conrasas pecunias prae- | |
| sides ad fiscum transmiserunt: quod perquam nimiae diligentiae est, cum sufficiat, si quis | |
| non in usus proprios uerterit, sed ad utilitatem officii patiatur deseruire. | |
| Paulus libro singulari de portionibus, quae liberis damnatorum conceduntur. Cum | 7.pr.1 |
| ratio naturalis quasi lex quaedam tacita liberis parentium hereditatem addiceret, uelut ad | |
| debitam successionem eos uocando (propter quod et in iure ciuili suorum heredum nomen | |
| eis indictum est ac ne iudicio quidem parentis nisi meritis de causis summoueri ab ea | |
| successione possunt): aequissimum ex<i>stimatum est eo quoque casu, quo propter poenam | 5 |
| parentis aufert bona damnatio, rationem haberi liberorum, ne alieno admisso grauiorem | |
| poenam luerent, quos nulla contingeret culpa, interdum in summam egestatem deuoluti. | |
| quod cum aliqua moderatione definiri placuit, ut qui ad uniuersitatem uenturi erant iure | |
| successionis, ex ea portiones concessas haberent. Si in libertinum animaduer- | 1.1 |
| sum erit, patrono eius i<d>, quod in bonis illius habiturus esset, si is in quem animad- | |
| uersum est sua morte decessisset, eripiendum non erit: reliqua pars bonorum, quae ad | |
| manumissorem non pertinebit, fisco erit uindicanda. Ex bonis damnatorum portiones | 2.1 |
| adoptiuis liberis, si non fraudis causa facta est adoptio, non minus quam naturalibus con- | |
| cedi aequum est. fraudis autem causa adoptio facta uidetur, etiamsi non in reatu, sed | |
| desperatione rerum per conscientiam, metu imminentis accusationis quis adoptet in hoc, | |
| ut ex bonis, quae se amissurum cogitat, portio detrahatur. Si plures filios damnatus | 3.1 |
| habeat, feruntur exempla, per quae pluribus liberis omnia bona damnati concessa sunt. | |
| sed et diuus Hadrianus in hac sententia rescripsit: 'Fauorabilem apud me causam libe- | |
| rorum Albini filiorum numerus facit, cum ampliari imperium hominum adiectione potius | |
| quam pecuniarum copia malim: ideoque illis paterna sua concedi uolo, quae manifesta- | 5 |
| bunt tot possessores, etiamsi acceperint uniuersa'. Praeterea ex his, quae per flagitium | 4.1 |
| damnatus adquisiit, portiones liberorum non augentur: ueluti si cognatum suum interemi | |
| curauerit et eius hereditatem adiit uel bonorum possessionem accepit: nam ita diuus Pius | |
| rescripsit. cui consequenter illud idem princeps constituit, cum filia familias | |
| ueneno necasse conui<n>ceretur eum, a quo heres instituta erat: quamuis iussu patris, cuius | 5 |
| in potestate <erat, hereditatem eam adiisset, tamen fisco eam uindicandam esse. Quae post con- | 5.1 |
| demnationem adquisiit is cuius bona publicata sunt, si relegatus est, ad heredes scriptos ab eo | |
| uel ab intestato uenientes pertinent: nam in insulam relegatus testamenti factionem habet ut re- | |
| liqua quoque iura. quod si deportatus est, quoniam, quia ciuitatem amittit, heredem habere non | |
| potest, etiam postea adquisita fiscus capit. | 5 |
| Macer libro . . . de publicis iudiciis. Liberis quoque patronorum integrum | 8.pr.1 |
| ius patronatus seruatur in bonis paterni liberti publicatis. si eius liberti extat patroni filius, fisco | |
| locus non est in parte filii patroni. Si patroni filius excluditur propter liberos quos habet libertus, | 1.1 |
| satius est dicere fisco locum non esse, quoniam patroni filium excludunt liberi liberti, ipse autem | |
| fiscum repellit. Patroni filius etiamsi bonorum possessionem non petat, haud dubie excludit fiscum | 2.1 |
| in parte sibi debita ex bonis liberti paterni. Relegati bona per sententiam specialem publicari pote- | 3.1 |
| runt, nec tamen iura aduersus libertos ei auferuntur nisi principis iussu. Si condemnatur pater, qui | 4.1 |
| dotem pro filia dedit, fisco in eam dotem ius non est, etiamsi postea in matrimonio filia moriatur. | |
| Callistratus libro . . . nisi probabitur patrem metu | 9.pr.1 |
| condemnationis liberis prospexisse. | |
| Macer libro . . . de publicis iudiciis. Etiam si pater, cum pro filia | 10.pr.1 |
| dotem promisisset, condemnatur, uir eam ex bonis eius a fisco petit. Si post solutum matri- | 1.1 |
| monium filiae pater condemnatur, si quidem postquam filia ei consensit de dote repetenda, fiscus | |
| a marito eam repetit: si antequam consentiret ei, condemnatus est, ipsa repetitionem habet. | |
| Marcianus libro . . . de publicis iudiciis. Si quis damnatus appel- | 11.pr.1 |
| lauerit et pendente appellatione decesserit, bona eius non publicantur: nam ita posterius quoque | |
| testamentum eius ratum est. idem est et si appellatio non recepta est. Qui reus est non maiestatis, | 1.1 |
| bona administrare potest et pecuniam credere debitamque sibi recipere, si bona fide debitores | |
| ei soluunt: in fraudem autem quae alienauit, post condemnationem reuocantur>. |