| SI PENDENTE APPELLATIONE MORS INTERUENERIT | |
| Macer libro secundo de appellationibus. Appellatore defuncto, si quidem | 49.13.1.pr.1 |
| sine herede, cuiuscumque generis appellatio fuit, euanescit. quod si appellatori heres ex- | |
| titerit, si quidem nullius alterius interest causas appellationis reddi, cogendus non est | |
| peragere appellationem: si uero fisci uel alterius, contra quem appellatum est, interest, | |
| heres causas appellationis reddere necesse habet. nullius autem interest, ueluti cum sine | 5 |
| ademptione bonorum relegatus est. nam si ademptis bonis relegatus uel in insulam de- | |
| portatus uel in metallum datus prouocatione interposita decesserit, imperator noster Alexan- | |
| der Plaetorio militi ita rescripsit: 'Quamuis pendente appellatione morte rei crimen ex- | |
| tinctum sit, data tamen etiam de parte bonorum eius sententia proponitur, aduersus quam | |
| non aliter is, qui emolumentum successionis habet, optinere potest, quam si in reddendis | 10 |
| causis appellationis iniquitatem sententiae detexerit'. Tutor quoque in negotio pupilli | 1.1 |
| appellatione interposita si decesserit, heredem eius causas appellationis reddere necesse | |
| est, etiamsi rationes tutelae heres reddiderit, quia sufficit mortis tempore ad causas appel- | |
| lationis reddendas obligatum fuisse. sed diui Seuerus et Antoninus rescripserunt non co- | |
| gendum tutorem post rationes redditas causas appellationum reddere. | 5 |