| DE IURE FISCI | |
| Callistratus libro primo de iure fisci. Uariae causae sunt, ex quibus nun- | 49.14.1.pr.1 |
| tiatio ad fiscum fieri solet. aut enim se quis, quod tacite relictum est, profitetur capere | |
| non posse uel ab alio praeuentus defertur: uel quod mors ab heredibus non uindicatur: | |
| uel quod indignus quis heres nuntiatur: uel quod princeps heres institutus et testamentum | |
| siue codicilli subrepti esse nuntiantur: uel quod dicatur quis thensaurum inuenisse: uel | 5 |
| magni pretii rem minoris ex fisco comparasse: uel praeuaricatione fiscum uictum esse: | |
| uel eum decessisse, qui in capitali crimine esset: uel etiam post mortem aliquem reum | |
| esse: uel domum destructam esse: uel ab accusatione recessum: uel rem litigiosam uenum- | |
| dari: uel poenam fisco ex contractu priuato deberi: uel aduersus leges commissum factum | |
| esse. An bona, quae soluendo non sint, ipso iure ad fiscum pertineant, quaesitum est. | 1.1 |
| Labeo scribit etiam ea, quae soluendo non sint, ipso iure ad fiscum pertinere. sed contra | |
| sententiam eius edictum perpetuum scriptum est, quod ita bona ueneunt, si ex his fisco | |
| adquiri nihil possit. Diuus Pius Coelio Amaranto ita rescripsit uacan- | 2.1 |
| tium bonorum nuntiationem quadriennio finiri idque tempus ex die, quo certum esse coe- | |
| pit neque heredem neque bonorum possessorem exstare, computari oportere. Praescriptio | 3.1 |
| autem uiginti annorum, quae etiam circa requirendorum adnotatorum bona obseruatur, ex | |
| constitutione diui Titi solet ex eo numerari, ex quo quid ad fiscum pertinere potuit. | |
| Causae autem, quae statim motae sunt et tractae ultra uicensimum annum, differri pos- | 4.1 |
| sunt etiam post uicensimum annum. Illae quoque causae, quae a priore nuntiatore pro- | 5.1 |
| ditae dicantur, etiam post annos, quibus praescribi diximus, fisco nuntiari possunt. | |
| Idem libro secundo de iure fisci. Ex quibusdam causis delatione suscipien- | 2.pr.1 |
| tium fama non laeditur, ueluti eorum, qui non praemii consequendi, item eorum, qui ul- | |
| ciscendi gratia aduersarium suum deferunt, uel quod nomine rei publicae suae quis exse- | |
| quitur causa<m>: et haec ita obseruari plurifariam principalibus constitutionibus praecipitur. | |
| Diuus Hadrianus Flauio Arriano in haec uerba rescripsit: 'Quin ei, qui instrumenta ad cau- | 1.1 |
| sam fisci pertinentia, cum possit exhibere, non exhibet, nocere debeat, si uerum aliter | |
| non inuenitur, ea subtracta esse credantur, quae nocitura causae eius fuerint, dubitatum | |
| non est. sed nec alias dubitari oportet, quin non in aliam rem nocere debeant, quam in | |
| eam qua desi<d>erata sunt'. Item diui fratres ad libellum Cornelii Rufi rescripserunt totiens | 2.1 |
| edenda esse instrumenta, quotiens de iure capiendi uel de iure dominii uel de aliqua causa | |
| simili re nummaria quaeratur, non si de capitali causa agatur. Senatus censuit, ut, si | 3.1 |
| neque delator neque possessor tribus edictis euocati adfuerint, delatoris quidem fide- | |
| iussores teneantur et ei postea publicam causam deferendi ius adimatur, possessoris autem | |
| ius idem esset, quod si delatus omnino non esset. Quotiens tamen delator adesse iussus | 4.1 |
| cessat nec hoc fraude possessoris factum esse probabitur, diuus Hadrianus rescripsit se- | |
| cundum possessorem pronuntiari oportere, ita ut sententia comprehendatur etiam delatores | |
| edicto id comprehendiss<e>. Diuus Pius Caecilio Maximo rescripsit constitutionem patris | 5.1 |
| sui, qua compelleretur delator edere mandatorem ac, nisi edidisset, ut in uincula deduce- | |
| retur, eo pertinere, non ut delator poena subduceretur, si mandatorem haberet, sed ut | |
| mandator quoque perinde atque si ipse detulisset puniretur. Imperator noster | 6.1 |
| Seuerus Augustus constituit, ne serui delatores dominorum audiantur, sed ut poena coer- | |
| ceantur: libertos quoque causae mandatores contra patron<o>s a praesidibus prouinciarum | |
| poenae plectendos. Complura sunt rescripta principalia, quibus cauetur non obesse erro- | 7.1 |
| rem cuiquam, quod ignotus iuris sui ipse se detulerit. sed extat eorundem principum | |
| rescriptum, ex quo uidetur posse defendi ita demum non nocere cuiquam se detulisse, si | |
| ea persona sit, quae ignorare propter rusticitatem uel propter sexum femininum ius suum | |
| possit. | 5 |
| Idem libro tertio de iure fisci. Non intellegitur fraudem legi fecisse, qui rogatus est | 3.pr.1 |
| palam restituere. sed cum quidam testamento suo ita scripsisset: 'uos rogo, ut in eo, quod | |
| a uobis peti, fidem praestetis: perque deum, ut faciatis, rogo' et quaereretur, an id palam | |
| datum intellegeretur: Iulianus respondit non quidem apparere, quid ab heredibus ex huius- | |
| modi uerbis petitum est. quaeri autem solere, quand<o> intellegatur quis in fraudem legis | 5 |
| fidem suam accommodare: et fere eo iam decursum, ut fraus legi fieri uidea- | |
| tur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione et | |
| chirographo obligaret se <a>d praestandum ei qui capere non potest: ideoque dici posse ex | |
| supra dictis uerbis non esse legi fraudem factam. Si quis palam rogatus et tacite | 1.1 |
| esset, agitabatur, quid magis praeualeret: utrum id ipsum noceret, quod tacite rogatus | |
| esset, an prodesset, quod palam petitum esset. et diuus Hadrianus rescripsit in eo, quod | |
| cuiusque fidei palam commissum est, non esse existimandum fidem suam in fraudem legis | |
| accommodasse. Quando autem fraus interposita uideatur, agendum est, id est | 2.1 |
| utrum exitus spectari deberet an consilium: forte si tunc, cum tacite fideicommittebatur, | |
| non capiebat is, cui restitui iubebatur, mortis uero tempore capere poterat, uel contra. et | |
| placuit exitum esse spectandum. Tacita autem fideicommissa frequenter sic detegun- | 3.1 |
| tur, si proferatur chirographum, quo se cauisset cuius fides eligitur, quod ad eum ex bonis | |
| defuncti peruenerit, restituturum. sed et ex aliis probationibus manifestissimis idem fit. | |
| Cum ex causa taciti fideicommissi bona ad fiscum pertinent, omnia, quae in testamento | 4.1 |
| utiliter data sunt, ualent: et ita diuus Pius rescripsit. Diui fratres recripserunt | 5.1 |
| in uenditionibus fiscalibus fidem et diligentiam a procuratore exigendam et iusta pretia | |
| non ex praeterita emptione, sed ex praesenti aestimatione constitui: sicut enim diligenti | |
| cultura pretia praediorum ampliantur, ita, si neglegentius habita sint, minui ea necesse est. | |
| Cum quinquennium, in quo quis pro publico conductore se obligauit, excessit, | 6.1 |
| sequentis temporis nomine non tenetur: idque principalibus rescriptis exprimitur. | |
| diuus etiam Hadrianus in haec uerba rescripsit: 'Ualde inhumanus mos est iste, quo reti- | |
| nentur conductores uectigalium publicorum et agrorum, si tantidem locari non possint. | |
| nam et facilius inuenientur conductores, si scierint fore ut, si peracto lustro discedere | 5 |
| uoluerint, non teneantur'. Si posteriori creditori fiscus successerit, eo iure utitur, quo is | 7.1 |
| usurus erat, cui successit. Multa principalia sunt rescripta, quibus cauetur non aliter | 8.1 |
| fiscum debitorum suorum debitores conuenire, nisi principales debitores defecerint, uel ex | |
| ratione fisci nomina facta liquido probentur, uel ex contractu fiscali debitores conuenian- | |
| tur. Diuus Hadrianus Flauio Proculo rescripsit, cum in libertatem proclamat qui ex | 9.1 |
| bonis ad fiscum pertinentibus esse dicitur, iudicium dari praesentibus et agentibus etiam | |
| his, qui negotiis fisci solent interuenire: et huiusmodi liberales causae, si non interueniente | |
| fisci aduocato decisae sint, in integrum restituuntur. Si in locis fiscalibus uel | 10.1 |
| publicis religiosisue aut in monumentis thensauri reperti fuerint, diui fratres constituerunt, | |
| ut dimidia pars ex his fisco uindicaretur. item si in Caesaris possessione repertus fuerit, | |
| dimidiam aeque partem fisco uindicari. Deferre autem se nemo cogitur, quod thensaurum | 11.1 |
| inuenerit, nisi ex eo thensauro pars fisco debeatur. qui autem, cum in loco fisci thensau- | |
| rum inuener<it>, partem ad fiscum pertinentem suppresserit, totum cum altero tanto cogitur | |
| soluere. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. In fisci causis pacti cum delatoribus pro confessis | 4.pr.1 |
| habentur, si modo pretium uel modicum dederunt. | |
| Idem libro sexto decimo ad edictum. Si curator Caesaris rem aliquam uen- | 5.pr.1 |
| diderit, quamuis duplum uel triplum pro euictione promiserit, tamen fiscus simplum prae- | |
| stabit. Si ab eo, cui ius distrahendi res fisci datum est, fuerit distractum quid fisci, statim | 1.1 |
| fit emptoris, pretio tamen soluto. | |
| Idem libro sexagensimo tertio ad edictum. Fiscus cum in priuati ius suc- | 6.pr.1 |
| cedit, priuati iure pro anterioribus suae successionis tempori<bu>s utitur: ceterum postea- | |
| quam successit, habebit priuilegium suum. sed utrum statim atque coepit ad eum pertinere | |
| nomen, an uero posteaquam conuenit debitorem, an posteaquam relatum est inter nomina | |
| debitorum, quaeritur. et quidem usuras exinde petit fiscales, etsi breuiores debeantur, ex | 5 |
| quo conuenit certum debitorem et confitentem. at in priuilegio uarie rescriptum est: puto | |
| tamen exinde priuilegio esse locum, ex quo inter nomina debitorum relatum nomen est. | |
| Quodcumque priuilegii fisco competit, hoc idem et Caesaris ratio et Augustae habere solet. | 1.1 |
| Idem libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si fiscus alicui status controuersiam | 7.pr.1 |
| faciat, fisci aduocatus adesse debet. quare si sine fisci aduocato pronuntiatum sit, diuus | |
| Marcus rescripsit nihil esse actum et ideo ex integro cognosci oportere. | |
| Modestinus libro quinto regularum. Bonorum fisco uindicatorum actores uenundari a | 8.pr.1 |
| procuratoribus non possunt, et, si distrahantur, irritam fieri uenditionem rescriptum est. | |
| Idem libro septimo decimo responsorum. Lucius Titius fecit heredes | 9.pr.1 |
| sororem suam ex dodrante, uxorem Maeuiam et socerum ex reliquis portionibus: | |
| eius testa- | |
| mentum postumo nato ruptum est, qui postumus breui et ipse decessit, atque ita omnis | |
| hereditas ad matrem postumi deuoluta est. soror testatoris Maeuiam ueneficii in Lucium | 5 |
| Titium accusauit: cum non optinuisset, prouocauit: interea decessit rea: nihilo minus | |
| tamen apostoli redditi sunt. quaero, an putes extincta rea cognitionem appellationis in- | |
| ducendam propter hereditatem quaesitam. Modestinus respondit morte reae crimine extincto | |
| persecutionem eorum, quae scelere adquisita probari possunt, fisco competere posse. | |
| Idem libro singulari de praescriptionibus. Non puto delinquere eum, qui in | 10.pr.1 |
| dubiis quaestionibus contra fiscum facile responderit. | |
| Iauolenus libro nono epistularum. Non possunt ulla bona ad fiscum pertinere, nisi | 11.pr.1 |
| quae creditoribus superfutura sunt: id enim bonorum cuiusque esse intellegitur, quod aeri | |
| alieno superest. | |
| Callistratus libro sexto de cognitionibus. In metallum damnatis libertas adimitur, | 12.pr.1 |
| cum etiam uerberibus seruilibus coercentur. sane per huiusmodi persona<m> fisco nihil ad- | |
| quiri diuus Pius rescripsit: et ideo quod legatum erat ei, qui postea in metallum damnatus | |
| erat, ad fiscum non pertinere rescripsit magisque ait poenae eos quam fisci seruos esse. | |
| Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Edicto diui Traiani, | 13.pr.1 |
| quod proposui, significatur, ut, si quis, antequam causa eius ad aerarium deferatur, pro- | |
| fessus esset eam rem quam possideret capere sibi non licere, ex ea partem fisco inferr<e>t, | |
| partem ipse retineret. Idem postea edicto significauit, ut, quaecumque professa esset uel | 1.1 |
| palam uel tacite relictum sibi quod capere non posset et probasset iam id ad fiscum per- | |
| tinere: etiamsi id non possideret, ex eo, quod redactum esset a praefectis aerario, partem | |
| dimidiam ferat. | |
| Nihil autem interest, quae causa impediat ius capiendi. | 2.1 |
| Id autem deferri | 3.1 |
| debet, quod latet, non id quod fisci est. Ad heredes eius, qui se detulerat, non uide- | 4.1 |
| batur praemium transire: sed diuus Hadrianus rescripsit, ut, licet ante decessisset is qui | |
| se detulerat, antequam id quod detulerat fisco addiceretur, heredi eius praemium daretur. | |
| Exstat eiusdem Hadriani epistula, ut, si is qui se deferre poterat morte praeuentus fuerit, | 5.1 |
| heres eius, si detulerit, praemium consequatur: 'si tamen', inquit, 'liquebit defunctum eius | |
| animi fuisse, ut se uellet deferre': si uero idcirco dissimulauerit, dum rem occultari sperat, | |
| heredem eius ultra uulgare praemium nihil consecuturum. Item diui fratres rescripserunt | 6.1 |
| heredes eorum, quibus tacitum fideicommissum relictum est, ita demum ex beneficio Tra- | |
| iani deferre se posse, si is, cui datum fuerat, morte praeuentus esset et ideo per angustias | |
| temporis deferre se non potuerit. Cum ante apertum testamentum tacitum fideicommis- | 7.1 |
| sum nuntiatum esset ab his, qui fidem tacitam susceperunt, deinde post apertas a fidei- | |
| commissario delatum esset, diuus Antoninus recipi professionem eius iussit: neque enim | |
| dignam esse praemio tam praecipitem festinationem prioris, et cum quis se nuntiet non | |
| capere, potius confiteri de suo iure quam aliud deferre uidetur. Ad eos beneficium Tra- | 8.1 |
| iani pertinet, qui ex defuncti uoluntate relictum sibi capere non possunt. ergo nec illud, | |
| quod seruo meo relictum est, deferre potero. Eos, qui quasi indigni repelluntur, summo- | 9.1 |
| uendos esse ab eiusmodi praemio: id est eos, qui de inofficioso egerunt uel falsum dixe- | |
| runt testamentum, qui usque ad finem litis obpugnauerunt testamentum. Ei, qui per erro- | 10.1 |
| rem se detulit, cum capere solidum posset, non nocere hoc diuus Hadrianus et diuus Pius | |
| et fratres rescripserunt. | |
| Gaius libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Dicitur, ex asse hereditates ex Sila- | 14.pr.1 |
| niano cum fiscus uindicasset, ut nec libertates nec legata tueatur. quod aperte nullam | |
| habet rationem, cum ex quibuslibet aliis causis fisco uindicatis hereditatibus et libertates | |
| et legata maneant. | |
| Iunius Mauricianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Senatus cen- | 15.pr.1 |
| suit, si delator abolitionem petat, quod errasse se dicat, ut idem iudex cognoscat, an iusta | |
| causa abolitionis sit, et si errasse uidebitur, det inprudentiae ueniam, si autem calumniae, | |
| hoc ipsum iudicet eaque causa accusatori perinde cedat, ac si causam egisset et prodi- | |
| disset. Si quis delatorem subiecerit, tantum in aerarium deferat, quantum praemii nomine | 1.1 |
| delator consecuturus fuisset, si uicisset. Diuus Hadrianus rescripsit eandem poenam de- | 2.1 |
| latorem ferre debere, si citatus ad edictum non responderit, qua teneretur, si causam non | |
| probasset. Senatus Hadriani temporibus censuit, cum quis se ad aerarium detulerit, quod | 3.1 |
| capere non potuerit, ut totum in aerarium colligatur et ex eo pars dimidia sibi secundum | |
| beneficium diui Traiani restituatur. Quod si tribus edictis a praefecto aerario adesse | 4.1 |
| delator iussus uenire noluerit, secundum possessorem sit pronuntiandum: sed ab eo, qui | |
| ita adesse iussus respondente possessore non adfuerit, tantum exigendum, quantum apud | |
| aerarium ex ea causa quam detulerit remaneret, si professionem eam implesset. Senatus | 5.1 |
| censuit, ut perinde rationes ad aerarium deferat is, a quo tota hereditas fisco euicta est | |
| uel uniuersa legata, atque is deferre deberet, a quo pars hereditatis uel legati euicta sit. | |
| Si quis arguetur falsas rationes detulisse, de eo praefectus aerarii cognoscat, quantam | 6.1 |
| fraudem inuenerit, ut <t>antam pecuniam in aerario iubeat inferri. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Ait diuus Tra- | 16.pr.1 |
| ianus: 'quicumque professus fuerit'. 'quicumque' accipere debemus tam masculum quam | |
| <fe>minam: nam feminis quoque, quamuis delationibus prohibentur, tamen ex beneficio Tra- | |
| iani deferre se permissum est. nec non illud aeque non intererit, cuius aetatis sit is qui | |
| se defert, utrum iustae an pupillaris: nam pupillis etiam permittitur deferre se, ex quibus | 5 |
| non capiunt. | |
| Modestinus libro secundo de poenis. In summa sciendum est omnium | 17.pr.1 |
| fiscalium poenarum petitionem creditoribus postponi. | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. Deferre non possunt mulieres | 18.pr.1 |
| propter sexus infirmitatem, et ita sacris constitutionibus cautum est. Item clarissimi uiri | 1.1 |
| deferre non possunt. Item damnati deferre non possunt, ut diui fratres de eo rescripserunt, | 2.1 |
| qui fustibus caesus in opus publicum erat datus. Item constitutionibus principum pro- | 3.1 |
| hibentur deferre illi, qui in metallum dati sunt. hoc ideo, ne desperati ad delationem facile | |
| possint sine causa confugere. Sed eas causas, quas ante damnationem coeperunt deferre, | 4.1 |
| posse eos etiam post damnationem exequi rescriptum est. Ueterani quoque sacris consti- | 5.1 |
| tutionibus delatores esse prohibentur propter honorem utique et merita militiae. Item | 6.1 |
| milites propter honorem stipendiorum quae merent deferre prohibentur. Sed communem | 7.1 |
| causam sibi cum fisco quiuis deferre potest, hoc est uindicare, nec per hoc famosus est, | |
| licet in causa sua non optinuerit. Item eos, qui tutores uel curatores fuerunt, non oportere | 8.1 |
| deferre causa<s> pupillorum uel adulescentium suorum diui Seuerus et Antoninus rescripse- | |
| runt. quod consequens est obseruari et in eo, qui quasi procurator negotia gessit: et ita | |
| idem principes rescripserunt. idem decreuerunt nulla constitutione prohibitum esse pro- | |
| curatorem interrogari, sed accusare eum, cuius negotia gessit. et tutorem, qui aut detulit | 5 |
| aut mandauit, seuerissime puniendum rescripserunt. Sed ne quidem is, qui aliquam uen- | 9.1 |
| didit rem, eandem deferre debet uel per se uel per subiectam personam, ne ali<o>quin poenam | |
| patiatur dignam suae personae, ut et constitutum esse refertur. Pa- | 10.1 |
| pinianus tam libro sexto quam undecimo responsorum scribit ita demum publicam auferri | |
| pecuniam ei, qui, cum erat creditor, in solutum pecuniam accepit, si aut sciebat, cum ac- | |
| cipiebat, publicum quoque esse debitorem, aut postea cognouit, antequam consumeret pe- | |
| cuniam. sed placet omnimodo ei pecuniam auferendam esse, etiamsi ignorauit, cum con- | 5 |
| sumeret: et postea quidam principes directam actionem competere ablata pecunia rescripse- | |
| runt, ut et Marcellus libro septimo digestorum scribit. | |
| Papinianus libro decimo responsorum. Denique non esse praestandas usu- | 19.pr.1 |
| ras, cum pecunia reuocatur, conuenit, quoniam res, non persona conuenitur. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Sed reuocata pecunia in fideiussorem | 20.pr.1 |
| liberatum utilis actio dabitur. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Titius, qui mihi sub pignoribus pecuniam | 21.pr.1 |
| debebat, cum esset fisci debitor, soluit mihi quae debebat: postea fiscus iure suo usus | |
| abstulit mihi pecuniam. quaerebatur, an liberata essent pignora. Marcellus recte existi- | |
| mabat, si id quod mihi solutum est fiscus abstulit, non competere pignorum liberationem. | |
| neque differentiam admittendam esse existimo interesse putantium, id ipsum quod solutum | 5 |
| est an tantundem repetatur. | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. Res, quae in controuersia sunt, | 22.pr.1 |
| non debent a procuratore Caesaris distrahi, sed differenda est eorum uenditio, ut diuus | |
| quoque Seuerus et Antoninus rescripserunt, et defuncto maiestatis reo, parato herede pur- | |
| gare innocentiam mortui, distractionem bonorum suspendi iusserunt, et generaliter pro- | |
| hibuerunt rem distrahi a procuratore, quae esset in controuersia. Res | 1.1 |
| autem nexas pignori distrahere procuratores possunt. sed si ante alii res obligatae sunt | |
| iure pignoris, non debet procurator ius creditorum laedere: sed si quidem superfluum est | |
| in re, permittitur procuratori uendere ea lege, ut inprimis creditoribus praecedentibus satis- | |
| fiat et si quid superfluum est, fisco inferatur, aut, si acceperit totum fiscus, soluat ipse: | 5 |
| uel simpliciter si uendidit procurator, iubebit pecuniam, quam deberi creditori priuato fuerit | |
| probatum, exsolui ei. et ita diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. Lites donatas se | 2.1 |
| non suscipere diuus Pius rescripsit, licet bona relict<u>rum se quis profiteatur: uel partem | |
| bonorum donatam non suscipere. et adiecit et illum dignum fuisse puniri pro tam turpi | |
| tamque inuidioso commento, et nisi durum esse uidebatur in ultro uenientem poenam | |
| statuere. Sicut nuntiare causam nemo cogitur, ita liberum arbitrium desistendi ei non | 3.1 |
| datur qui detulit: et ita diui Seuerus et Antoninus rescripserunt: et idem esse, licet alieno | |
| mandato detulisset. plane rescripserunt delatorem audiendum uolentem a lite desistere, si | |
| sibi mandatorem subtractum queratur. | |
| Callistratus libro secundo de iure fisci. De eo delatore, qui causam solus agere | 23.pr.1 |
| instituerat non habita mentione mandatoris, si postea desistat, praetendens mandatorem | |
| causae decessisse, puniendum diui fratres rescripserunt. | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. Non tantum delator punitur, si | 24.pr.1 |
| non probauerit, sed et mandator: quem exhibere debet delator. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum. Est et decretum ab imperatore | 25.pr.1 |
| Seuero et constitutum nullo modo exigendum quem probare, unde habeat, circa delationes | |
| fiscales, sed delatorem probare debere quod intendit. | |
| Idem libro trigensimo primo ad Sabinum. Cum quidam capitis reus emancipasset filium, | 26.pr.1 |
| ut hereditatem adiret, rescriptum est non uideri in fraudem fisci factum, quod adquisitum | |
| non est. | |
| Idem libro trigensimo quarto ad edictum. Cum mortem maritus uxoris ne- | 27.pr.1 |
| catae non defendit, diuus Seuerus rescripsit dotem fisco uindicandam, prout a maritum | |
| pertineat. | |
| Idem libro tertio disputationum. Si qui mihi obligauerat quae habet habitu- | 28.pr.1 |
| rusque esset cum fisco contraxerit, sciendum est in re postea adquisita fiscum potiorem | |
| esse debere Papinianum respondisse: quod et constitutum est. praeuenit enim causam | |
| pignoris fiscus. | |
| Idem libro octauo disputationum. Eius, qui delatorem corrupit, ea condicio | 29.pr.1 |
| est, ut pro uicto habeatur: nam in fiscalibus causis id constitutum est. sed enim haec | |
| poena magis est ut aduersus ipsum locum habeat, qui delatorem redemit: ceteroquin ad- | |
| uersus heredem eius transire non debet. nec enim exinde perit causa, ex quo redempta | |
| est, uel actio peremitur uel condemnatio facta uidetur, uerum oportet constare prius et de | 5 |
| crimine pronuntiare. plane si forte de retractanda causa agatur, quae semel iudicata est, | |
| per delatoris corruptelam, mortuus corruptor non efficiet, quo minus agi possit atque re- | |
| tractari caus<a>: hic enim non poenae, sed causae restitutio est. Eum, qui falsum testa- | 1.1 |
| mentum dixit, posse adire hereditatem constat: sed denegatis ei actionibus fisco locus erit. | |
| Et obligationes, quas adeundo confudit, non restituuntur: nam et in eo, qui post aditam | 2.1 |
| hereditatem defuncti mortem non defendit, imperator noster cum patre rescripsit obliga- | |
| tiones confusas non resuscitari. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Ne procuratores Caesaris bonorum actores, quae | 30.pr.1 |
| ad fiscum deuoluta sunt, alienent, imperatores Seuerus et Antoninus rescripserunt: et, si | |
| manumissi fuerint, reuocantur ad seruitutem. | |
| Idem libro quarto institutionum. Diuus Commodus rescripsit obsidum bona sicut capti- | 31.pr.1 |
| uorum omnimodo in fiscum esse cogenda: | |
| Idem libro quarto decimo institutionum. sed si accepto usu togae Romanae ut ciues | 32.pr.1 |
| Romani semper egerint, diui fratres procuratoribus hereditatium rescripserunt sine dubi- | |
| tatione ius eorum ab obsidis condicione separatum esse beneficio principali, ideoque | |
| idem ius eis seruandum, quod habent, si a legitimis ciuibus Romanis heredes instituti | |
| fuissent. | 5 |
| Ulpianus libro primo responsorum. Eum, qui debitoris fisci adiit hereditatem, priui- | 33.pr.1 |
| legiis fisci coepisse esse subiectum. | |
| Macer libro secundo publicorum. Imperatores Seuerus et Antoninus Asclepiadi ita | 34.pr.1 |
| rescripserunt: 'Tu, qui defensione omissa redimere sententiam maluisti, cum tibi crimen | |
| obiceretur, non immerito quingentos solidos inferre fisco iussus e<s>: omissa enim ipsius | |
| causae inquisitione ipse te huic poenae subdidisti. optinendum est enim, ut hi, quibus | |
| negotia fiscalia mouentur, ad defensiones causae bona fide ueniant, non aduersarios aut | 5 |
| iudices redimere temptent'. | |
| Pomponius libro undecimo epistularum. Apud Iulianum scriptum est: si priuatus ad | 35.pr.1 |
| se pertinere hereditatem Lucii Titii dicat, altero eandem hereditatem fisco uindicante: quae- | |
| ritur, utrum ius fisci ante excutiendum sit et sustinendae actiones ceterorum, an nihilo | |
| minus inhibendae petitiones creditorum singulorum, ne publicae causae praeiudicetur. | |
| idque senatus consultis expressum est. | 5 |
| Papinianus libro tertio responsorum. Praediis a fisco distractis praeteriti temporis | 36.pr.1 |
| tributum eorundem praediorum onus emptorem spectare placuit. | |
| Idem libro decimo responsorum. Quod placuit fisco non esse poenam peten- | 37.pr.1 |
| dam, nisi creditores suum reciperauerint, eo pertinet, ut priuilegium in poena contra credi- | |
| tores non exerceatur, non ut ius commune priuatorum fiscus amittat. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Fiscus in quaestione falsi testamenti non opti- | 38.pr.1 |
| nuit: priusquam autem ea quaestio decideretur, alio nuntiante bona postea uacare con- | |
| stitit. fructus post primam litem absumi non oportuisse respondi: neque enim ad senatus | |
| consulti beneficium scriptum heredem pertinere controuersia mota. Delatoris opera non | 1.1 |
| esse functum respondi, qui fisci pecuniam, quam alius tenebat, ad sui temporis administra- | |
| tionem pertinere, quamuis probare non potuisset, contendit, quoniam propriam causam egerat. | |
| Idem libro sexto decimo responsorum. Bona fisco citra poenam exilii perpetuam ad- | 39.pr.1 |
| iudicari sententia non oportet. Eum, qui periculum communis condemnationis diuidi postu- | 1.1 |
| lauit, quod participes iudicati soluendo essent reuocatis alienationibus quas fraudulenter | |
| fecerant, non uideri causam pecuniae fisco nuntiasse respondi. | |
| Paulus libro uicensimo primo quaestionum. Ita fidei heredis commisit: 'rogo fundum | 40.pr.1 |
| Titio des, de quo te rogaui'. si Titius capere non possit, non euitabit heres poenam taciti | |
| fideicommissi: non enim est palam relinquere, quod ex testamento sciri non potest, cum | |
| recitatum est. quemadmodum nec ille palam dat, qui ita scribit: 'rogo uos, heredes, in | |
| eo, quod a uobis peti, fidem praestetis'. immo in priore specie maiorem fraudem excogi- | 5 |
| tasse uidetur, qui non tantum legem circumuenire uoluit, sed etiam interpretationem legis, | |
| qu<ae> circa tacitum fideicommissum habetur: quamuis enim fundum nominauerit, non tamen | |
| cognosci potest, de quo sit rogatus heres, cum diuersitas rerum obscurum faciat legatum. | |
| Patronus si tacite in fidem suam recipiat, ut ex portione sua praestet, cessare fraudem | 1.1 |
| dicitur, quia de suo largitur. | |
| Idem libro uicensimo primo responsorum. Eum, qui bona uacantia a fisco comparauit, | 41.pr.1 |
| debere actionem, quae contra defunctum competebat, excipere. | |
| Ualens libro quinto fideicommissorum. Arrianus Seuerus praefectus aerarii, cum eius, | 42.pr.1 |
| qui tacite rogatus fuerat non capienti fideicommissum reddere, bona publicata erant, pro- | |
| nuntiauit nihilo minus ius deferendi ex constitutione diui Traiani habere eum cui fidei- | |
| commissum erat relictum. Quia autem nonnulli ingrati aduersus beneficium diui Traiani | 1.1 |
| post professionem quoque de tacito fideicommisso factam cum possessoribus transigunt | |
| atque tribus edictis euocati non respondent, placuit senatui tantum ab eo qui id fecisset | |
| exigi, quantum apud aerarium ex ea causa quam detulerat remanere oportere<t>, si pro- | |
| fessionem suam implesset: et si possessoris quoque fraus apud praefectum conuicta fuisset, | 5 |
| ab eo quoque quod conuictus inferre debuisset exigi. | |
| Ulpianus libro sexto fideicommissorum. Imperator noster rescripsit fiscum | 43.pr.1 |
| in rem habere actiones ex tacito fideicommisso. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Delator non est, qui protegendae causae | 44.pr.1 |
| suae gratia aliquid ad fiscum nuntiat. | |
| Idem libro quinto sententiarum. In fraudem fisci non solum per donationem, | 45.pr.1 |
| sed quocumque modo res alienatae reuocantur, idemque iuris est et si non quaeratur: | |
| aeque enim in omnibus fraus punitur. Bona eorum, qui in custodia uel in uinculis uel | 1.1 |
| compedibus decesserunt, heredibus eorum non auferuntur, siue testato siue intestato de- | |
| cesserunt. Eius bona, qui sibi mortem consciuit, non ante ad fiscum coguntur, quam prius | 2.1 |
| constiterit, cuius criminis gratia manus sibi intulerit. eius bona, qui sibi ob | |
| aliquod admissum flagitium mortem consciuit et manus intulit, fisco uindicantur: quod si | |
| i<d> taedio uitae aut pudore aeris alieni uel ualetudinis alicuius impatientia admisit, non in- | |
| qu<i>etabuntur, sed suae successioni relinquuntur. A debitore | 3.1 |
| fis<c>i in fraudem datas libertates retrahi placuit: sane ipsum ita ab alio emere mancipium, | |
| ut manumittat, non est prohibitum: ergo tunc et libertatem praestare possit. Ex his bonis, | 4.1 |
| quae ad fiscum delata sunt, instrumenta uel chirographa, acta etiam ad ius priuatorum | |
| pertinentia restitui postulantibus conuenit. Neque instrumenta neque acta a quoquam ad- | 5.1 |
| uersus fiscum edi oportet. Ipse autem fiscus actorum suorum exempla hac condicione edit, | 6.1 |
| ut is, cui describendi fit potestas, aduersus se uel rem publicam his actis <ne> utatur: de | |
| quo cauere compellitur, ut, si usus is contra interdictum fuerit, causa cadat. Quotiens apud | 7.1 |
| fiscum agitur, actorum potestas postulanda est, ut merito is uti liceat, eaque manu com- | |
| mentariensis adnotanda sunt. quod si ea aliter proferantur, is qui ita protulerit causa cadit. | |
| Quotiens iterum apud fiscum eadem causa tractatur, priorum actorum, quorum usus non | 8.1 |
| fuerat postulatus, ex officio recitatio iure poscetur. Qui pro alio a fisco conuentus debi- | 9.1 |
| tum exsoluit, non inique postulat persecutionem bonorum eius pro quo soluit: in quo etiam | |
| adiuuari per officium solet. Fiscalibus debitoribus | 10.1 |
| petentibus ad comparandam pecuniam dilationem negari non placuit. cuius rei aestimatio | |
| ita arbitrio iudicantis conceditur, ut in maioribus summis non plus quam tres menses, in | |
| minoribus uero non plus quam duo prorogentur: prolixioris autem temporis spatium ab | |
| imperatore postulandum est. Si principalis rei bona ad fiscum deuoluta | 11.1 |
| sint, fideiussores liberantur: nisi forte minus idonei sint et in reliquum non exsolutae | |
| quantitatis accesserint. Si plus seruatum est ex bonis debitoris a fisco distractis, iure ac | 12.1 |
| merito restitui postulatur. Conductor ex fundo fiscali nihil transferre potest nec | 13.1 |
| cupressi materiam uendere uel oliuae non substitutis aliis ceterasque arbores pomiferas | |
| caedere: et facta eius rei aestimatione in quadruplum conuenitur. Minoribus uiginti | 14.1 |
| quinque annis neque fundus neque uectigalia locanda sunt, ne aduersus ea beneficio aetatis | |
| utantur. | |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. Aufertur ei quasi indigno successio, | 46.pr.1 |
| qui, cum heres institutus esset ut filius, post mortem eius, qui pater dicebatur, suppositus | |
| declaratus est. Qui aliquid sciens in fraudem fisci suscepit, non solum rem, in | 1.1 |
| qua fraudis ministerium suscepit, sed alterum tantum restituere cogitur. Quod a praeside | 2.1 |
| seu procuratore uel quolibet alio in ea prouincia, in qua administrat, licet per supposi- | |
| tam personam comparatum est, infirmato contractu uindicatur et aestimatio eius fisco in- | |
| fertur: nam et nauem in eadem prouincia, in qua quis administrat, aedificare prohibe- | |
| tur. | 5 |
| Fiscus semper habet ius pignoris. | 3.1 |
| Qui compensationem opponit fisco, | 4.1 |
| intra duos menses debitum sibi docere debet. Ut debitoribus fisci quod fiscus | 5.1 |
| debet compensetur, saepe constitutum est: excepta causa tributoria et stipendiorum, item | |
| pretio rei a fisco emptae et quod ex causa annonaria debetur. In reatu consti- | 6.1 |
| tutus bona sua administrare potest, eique debitor recte bona fide soluit. Actores, qui | 7.1 |
| aliquod officium gerunt, in bonis quae distrahunt procuratores uenundare inconsultis prin- | |
| cipibus prohibentur, et, si ueneant, uenditio nullas uires habebit. Seruus Caesaris si iussu | 8.1 |
| procuratoris adiit hereditatem, Caesari uolenti adquirit. Si multi | 9.1 |
| fisco fraudem fecerint, non ut in actione furti singuli solidum, sed omnes semel quadrupli | |
| poenam pro uirili portione debent. sane pro non idoneis qui sunt idonei conueniuntur. | |
| Paulus libro primo decretorum. Moschis quaedam, fisci debitrix ex conductione uecti- | 47.pr.1 |
| galis, heredes habuerat, a quibus post aditam hereditatem Faria Senilla et alii praedia | |
| emerant. cum conuenirentur propter Moschidis reliqua et dicebant heredes Moschidis ido- | |
| neos esse et multos alios ex isdem bonis emisse, aequum putauit imperator prius heredes | |
| conuenir<i> debere, in reliquum possessorem omnem: et ita pronuntiauit. Aemilius Ptole- | 1.1 |
| maeus conduxerat a fisco possessionem eamque paulatim pluribus locauerat maiore quan- | |
| titate quam ipse susceperat: conueniebatur a procuratoribus Caesaris in eam quantitatem | |
| quam ipse perciperet. hoc iniquum et inutile fisco uidebatur, ut tamen suo periculo ipse | |
| eos quibus locauerat conueniret: ideoque pronuntiauit in eam solam quantitatem eum con- | 5 |
| ueniri debere, qua ipse conductor exstiterat. | |
| Idem libro secundo decretorum. Statius Florus testamento scripto heredis sui Pompeii | 48.pr.1 |
| tacitae fidei commiserat, ut non capienti fundum et certam pecuniae quantitatem daret, et | |
| eo nomine cautionem a Pompeio exigi curauerat se restituturum ea, quae ei per prae- | |
| ceptionem dederat. postea idem Florus facto secundo testamento et eodem Pompeio et | |
| Faustino heredibus institutis nullas praeceptiones Pompeio dederat. haec persona, quae | 5 |
| c<a>pere non poterat, se detulerat. consulti imperatores a procuratoribus rescripserant, si | |
| non probaretur mutatam uoluntatem esse, praestandum fideicommissum: atque ita Pom- | |
| peius condemnatus desiderabat onus esse id hereditatis oportere, quia praeceptiones non | |
| acceperat, nec posse uideri pro parte in prima uoluntate testatorem perseuerasse, sed in | |
| uniuerso. pronuntiauit nec testamentum prius exstare nec, si dedisset in primo testamento, | 10 |
| ex posteriore peti potuisse, nisi petitum esset. placuit, quia non probabat sibi datas prae- | |
| ceptiones ex sola sua cautione, solum fideicommissum praestare debere. Cornelio Felici | 1.1 |
| mater scripta heres rogata erat restituere hereditatem post mortem suam. cum heres | |
| scripta condemnata esset a fisco et omnia bona mulieris occuparentur, dicebat Felix se | |
| ante poenam esse (hoc enim constitutum est). sed si nondum dies fideicommissi ue- | |
| nisset, quia posset prius ipse mori uel etiam mater alias res adquirere, repulsus est in- | 5 |
| terim a petitione. | |
| Idem libro singulari de tacitis fideicommissis. Cum tacitum fideicommissum is cui | 49.pr.1 |
| datum erat capere se nihil posse detulisset, in quaestionem uenit, dodrantis an totius assis | |
| partem dimidiam ex beneficio diui Traiani recipere debeat. de qua re ex- | |
| stat rescriptum imperatoris Antonini in haec uerba: 'Imperator Antoninus Iulio Rufo. Qui | |
| tacitam fidem accommodauit, ut non capienti restitueret hereditatem, si deducta parte | 5 |
| quarta restituit, nihil retinere debet. quadrans autem qui heredi imponitur ipsius eripia- | |
| tur et ad fiscum transferatur'. unde dodrantis semissem solum capit qui se detulit. | |
| Idem libro tertio decretorum. Ualerius Patruinus procurator imperatoris Flauio | 50.pr.1 |
| Stalticio praedia certo pretio addixerat. Deinde facta licitatione idem Stalticius recepta | |
| ea licitatione optinuerat et in uacuam possessionem inductus erat. de fructibus medio | |
| tempore perceptis quaerebatur: Patruinus fisci esse uolebat. plane si medio tempore inter | |
| primam licitationem et sequentem adiectionem percepti fuissent, ad uenditorem pertinere<nt> | 5 |
| (sicut solet dici, cum in diem addictio facta est, deinde melior condicio allata est) nec | |
| moueri deberemus, quod idem fuisset, cui et primo addicta fuerant praedia. sed cum utra- | |
| que addictio intra tempus uindemiarum facta fuisset, recessum est ab hoc tractatu itaque | |
| placebat fructus emptoris esse. Papinianus et Messius nouam sententiam induxerunt, quia | |
| sub colono erant praedia, iniquum esse fructus ei auferri uniuersos: sed colonum quidem | 10 |
| percipere eos debere, emptorem uero pensionem eius anni accepturum, ne fiscus colono | |
| teneretur, quod ei frui non licuisset: atque si hoc ipsum in emendo conuenisset. pronun- | |
| tiauit tamen secundum illorum opinionem, quod quidem domino colerentur, uniuersos | |
| fructus habere: si uero sub colono, pensionem accipere. Tryphonino suggerente, quid pu- | |
| taret de aridis fructibus, qui ante percepti in praediis fuissent, respondit, si nondum dies | 15 |
| pensionis uenisset, cum addicta sunt, eos quoque emptorem accepturum. |