| DE CAPTIUIS ET DE POSTLIMINIO ET REDEMPTIS AB | |
| HOSTIBUS | |
| Marcellus libro uicensimo secundo digestorum. Quod seruus eius, qui ab | 49.15.1.pr.1 |
| hostibus captus est, postea stipulatus est, aut si legatum sit seruo eius, posteaquam ille | |
| ad hostes peruenit, hoc habebunt heredes eius, quia et si captiuitatis tempore decessisset, | |
| adquisitum foret heredi. | |
| Idem libro trigensimo nono digestorum. Nauibus longis atque onerariis propter belli | 2.pr.1 |
| usum postliminium est, non piscatoriis aut si quas actuarias uoluptatis causa parauerunt. | |
| Equus item aut equa freni patiens recipitur postliminio: nam sine culpa equitis proripere | 1.1 |
| se potuerunt. Non idem in armis iuris est, quippe nec sine flagitio amittuntur: arma enim | 2.1 |
| postliminio reuerti negatur, quod turpiter amittantur: | |
| Pomponius libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium. item uestis. | 3.pr.1 |
| Modestinus libro tertio regularum. Eos, qui ab hostibus capiuntur uel hosti- | 4.1.1 |
| bus deduntur, iure postliminii reuerti antiquitus placuit. an qui hostibus deditus reuersus | |
| nec a nobis receptus ciuis Romanus sit, inter Brutum et Scaeuolam uarie tractatum est: | |
| et consequens est, ut ciuitatem non adipiscatur. | |
| Pomponius libro trigensimo septimo ad quintum Mucium. Postliminii ius competit aut | 5.1.1 |
| in bello aut in pace. In bello, cum hi, qui nobis hostes sunt, aliquem ex nostris ceperunt | |
| et intra praesidia sua perduxerunt: nam si eodem bello is reuersus fuerit, postliminium | |
| habet, id est perinde omnia restituuntur ei iura, ac si captus ab hostibus non esset. ante- | |
| quam in praesidia perducatur hostium, manet ciuis. tunc autem reuersus intellegitur, si | |
| aut ad amicos nostros perueniat aut intra praesidia nostra esse coepit. In pace quoque | 2.1 |
| postliminium datum est: nam si cum gente aliqua neque amicitia<m> neque hospitium neque | |
| foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro | |
| ad eos peruenit, illorum fit, et liber homo noster ab eis captus seruus fit et eorum: | |
| idemque est, si ab illis ad nos aliquid perueniat. hoc quoque igitur casu postliminium | 5 |
| datum est. Captiuus autem si a nobis manumissus fuerit et peruenerit ad suos, ita | 3.1 |
| demum postliminio reuersus intellegitur, si malit eos sequi quam in nostra ciuitate ma- | |
| nere. et ideo in Ati<li>o Regulo, quem Carthaginienses Romam miserunt, responsum est | |
| non esse eum postliminio reuersum, quia iurauerat Carthaginem reuersurum et non ha- | |
| buerat animum Romae remanendi. et ideo in quodam interprete Menandro, qui postea- | 5 |
| quam apud nos manumissus erat, missus est ad suos, non est uisa necessaria lex, quae | |
| lata est de illo, ut maneret ciuis Romanus: nam siue animus ei fuisset remanendi apud | |
| suos, desineret esse ciuis, siue animus fuisset reuertendi, maneret ciuis, et ideo esset lex | |
| superuacua. | |
| Idem libro primo ex uariis lectionibus. Mulier in opus salinarum ob male- | 6.pr.1 |
| ficium data et deinde a latrunculis exterae gentis capta et iure commercii uendita ac | |
| redempta in causam suam reccidit. Cocceio autem Firmo centurioni pretium ex fisco red- | |
| dendum est. | |
| Proculus libro octauo epistularum. Non dubito, quin foederati et liberi | 7.pr.1 |
| nobis externi sint, nec inter nos atque eos postliminium esse: etenim quid inter nos atque | |
| eos postliminio opus est, cum et illi apud nos et libertatem suam et dominium rerum sua- | |
| rum aeque atque apud se retineant et eadem nobis apud eos continga<n>t? Liber autem | 1.1 |
| populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subiectus: siue is foederatus est | |
| item, siue aequo foedere in amicitiam uenit siue foedere comprehensum est, ut is populus | |
| alterius populi maiestatem comiter conseruaret. hoc enim adicitur, ut intellegatur alterum | |
| populum superiorem esse, non ut intellegatur alterum non esse liberum: et quemadmodum | 5 |
| clientes nostros intellegimus liberos esse, etiamsi neque auctoritate neque dignitate neque | |
| uiri boni nobis praesunt, sic eos, qui maiestatem nostram comiter conseruare debent, | |
| liberos esse intellegendum est. At fiunt apud nos rei ex ciuitatibus foederatis et in eos | 2.1 |
| damnatos animaduertimus. | |
| Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Non ut a patre filius, ita | 8.pr.1 |
| uxor a marito iure postliminii recuperari potest, sed tunc, cum et uoluerit mulier et adhuc | |
| alii post constitutum tempus nupta non est: quod si <n>oluerit nulla causa probabili inter- | |
| ueniente, poenis discidii tenebitur. | |
| Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Apud hostes | 9.pr.1 |
| susceptus filius si postliminio redierit, filii iura habet: habere enim eum postliminium nulla | |
| dubitatio est post rescriptum imperatoris Antonini et diui patris eius ad Ouinium Tertul- | |
| lum praesidem prouinciae Mysiae inferioris. | |
| Papinianus libro uicensimo nono quaestionum. Pater instituto impuberi filio | 10.pr.1 |
| substituerat et ab hostibus captus ibi decessit: postea defuncto impubere legitimum | |
| admitti quibusdam uidebatur neque tabulas secundas in eius persona locum habere, qui | |
| uiuo patre sui iuris effectus fuisset. uerum huic sententiae refragatur iuris ratio, quoniam, | |
| si pater, qui <non> rediit, iam tunc decessisse intellegitur, ex quo captus est, substitutio suas | 5 |
| uires necessario tenet. Si mortuo patre capiatur impubes institutus uel exheredatus, in | 1.1 |
| promptu est dicere legem Corneliam de tabulis secundis nihil locutam eius dumtaxat per- | |
| sonam demonstrasse, qui testamenti factionem habuisset. plane captiui etiam impuberis | |
| legitimam hereditatem per legem Corneliam deferri, quoniam uerum est ne impuberem qui- | |
| dem factionem testamenti habuisse: et ideo non esse alienum praetorem subsequi non minus | 5 |
| patris quam legis uoluntatem et utiles actiones in hereditatem substituto dare. | |
| Papinianus libro trigensimo primo quaestionum. Quod si filius ante moriatur | 11.pr.1 |
| in ciuitate, nihil est quod de secundis tabulis tractari possit, siue quoniam uiuo patre | |
| filius familias mori intellegitur, siue quoniam non reuerso eo exinde sui iuris uidetur fuisse, | |
| ex quo pater hostium potitus est. Sed si ambo apud hostes et prior pater decedat, suf- | 1.1 |
| ficiat lex Cornelia substituto non alias, quam si apud hostes patre defuncto postea filius | |
| in ciuitate decessisset. | |
| Tryphoninus libro quarto disputationum. In bello postliminium est, in pace | 12.pr.1 |
| autem his, qui bello capti erant, de quibus nihil in pactis erat comprehensum. quod ideo | |
| placuisse Seruius scribit, quia spem reuertendi ciuibus in uirtute bellica magis quam in | |
| pace Romani esse uoluerunt, uerum in pace qui peruenerunt ad alteros, si bellum subito | |
| exarsisset, eorum serui efficiuntur, apud quos iam hostes suo facto deprehenduntur. qui- | 5 |
| bus ius postliminii est tam in bello quam in pace, nisi foedere cautum fuerat, ne esset | |
| his ius postliminii. Si quis capiatur ab hostibus, hi, quos in potestate habuit, in incerto | 1.1 |
| sunt, utrum sui iuris facti an adhuc pro filiis familiarum computentur: nam defuncto illo | |
| apud hostes, ex quo captus est, patres familiarum, reuerso numquam non in potestate eius | |
| fuisse credentur. ideo et de his, quae medio tempore adquirunt stipulatione traditione | |
| legato (nam hereditate non possunt), tractatum est, ubi non est reuersus, si forte alii uel | 5 |
| in totum (his exheredatis testamento) uel in partem instituti sunt heredes, utrum in here- | |
| ditate captiui, quae lege Cornelia inducitur, an propria ipsorum sint. quod uerius est: | |
| diuersumque in his, quae per seruos adquiruntur, merito: quia hi bonorum fuerunt et esse | |
| perseuerant, hi sui iuris exinde sibique ideo adquisisse intelleguntur. Facti autem causae | 2.1 |
| inf<e>ctae nulla constitutione fieri possunt. ideo eorum, quae usucapiebat per semet ipsum | |
| possidens qui postea <cap>tus est, interrumpitur usucapio, quia certum est eum possidere | |
| desisse. eorum uero, quae per subiectas iuri suo personas possidebat usuque capiebat, uel | |
| si qua postea peculiari nomine comprehenduntur, Iulia- | 5 |
| nus scribit credi suo tempore impleri usucapionem remanentibus isdem personis in posses- | |
| sion<e>. Marcellus nihil interesse, ipse possedisset an subiecta ei persona. sed Iuliani sen- | |
| tentiam sequendum est. Medio tempore filius, quem habuit in potestate captiuus, uxorem | 3.1 |
| ducere potest, quamuis consentire nuptiis pater eius non posset: nam utique nec dissentire. | |
| susceptus ergo nepos in reuersi captiui potestate ut a<u>i erit suusque heres ei quodammodo | |
| inuito, cum nuptiis non conse<n>serit. non mirum, quia illius temporis condicio necessitas- | |
| que faciebat et publica nuptiarum utilitas exigebat. Sed captiui uxor, tametsi maxime | 4.1 |
| uelit et in domo eius sit, non tamen in matrimonio est. Codicilli, si quos in tempore | 5.1 |
| captiuitatis scripserit, non creduntur iure suptili confirmati testamento, quod in ciuitate | |
| fecerat. sed nec fideicommissum ex his peti potest, quia non sunt ab eo facti, qui testa- | |
| menti factionem habuit. sed quia merum principium eorum in ciuitate constituto captiuo | |
| factum est, id est in testamento confirmatio codicillorum, et is postea reuersus est et post- | 5 |
| liminio ius suum recepit, humanitatis rationi congruum est eos codicillos ita suum effectum | |
| habere, quasi in medio nulla captiuitas intercessisset. Cetera quae in iure sunt, postea- | 6.1 |
| quam postliminio redit pro eo habentur, ac si numquam iste hostium potitus fuisset. Si | 7.1 |
| quis seruum captum ab hostibus redemerit, protinus est redimentis, quamuis scientis alie- | |
| num fuisse: sed oblato ei pretio quod dedit postliminio redisse aut recept<us> esse seruus | |
| credetur. Et si ignorans captiuum, existimans uendentis esse redemit, an quasi usucepisse | 8.1 |
| uideatur, scilicet ne post legitimum tempus offerendi pretii priori domino facultas sit, uidea- | |
| mus. nam occurrit, quod constitutio, quae de redemptis lata est, eum redimentis seruum | |
| facit, et quod meum iam usucapere me intellegi non potest. rursum cum constitutio non | |
| deteriorem causam redimentium, sed si quo meliorem effecerit, peremi ius bonae fidei | 5 |
| emptoris uetustissimum et iniquum et contra mentem constitutionis est: ideoque transacto | |
| tempore, quanto, nisi constitutio eum proprium fecisset, usucapi potuisset, nihil ex consti- | |
| tutione domino superesse recte dicetur. Manumittendo autem utrum desinit tan- | 9.1 |
| tum dominus esse et relictus ab eo seruus in ius prioris domini redit? an et liberum eum | |
| facit, ne praestatio libertatis dominii fiat translatio? certe apud hostes manumissus libe- | |
| rat<ur>, et tamen si e<u>m nanctus dominus ipsius uetus intra praesidia nostra fuisset, quam- | |
| uis non secutum res nostras, sed dum eo consilio uenisset, ut ad illos reuerte<re>tur, seruum | 5 |
| retineret iure postliminii. quod in liberis aliter erat: non enim postliminio reuertebatur, | |
| nisi qui hoc animo ad suos uenisset, ut eorum res sequeretur illosque relinqueret, a quibus | |
| abisset: quia, ut Sabinus scribit, de sua qua ciuitate cuique constituendi facultas libera | |
| est, non de dominii iure. uerum hoc non multum onerat praesentem inspectationem, quia | |
| hostium iure manumissio obesse ciui nostro domino serui non potuit, at is de quo quae- | 10 |
| ritur lege nostra, quam constitutio fecit, ciuem Romanum dominum habuit, et an ab eo | |
| possit libertatem adsequi, tractamus. quid enim, si numquam ille pretium eius offerat? | |
| si nec conueniendi eius sit facultas? liber erit seruus, qui nullo merito suo poterit a do- | |
| mino libertatem consequi? quod est iniquum et contra institutum a maioribus libertatis | |
| fauorem. certe et ueteri iure si ab hoc, qui sciens alienum esse redemisset, alius bona | 15 |
| fide emisset, usucapere ad libertatemque perducere potuit, et isto quoque modo prior do- | |
| minus, qui ante captiuitatem fuerat, ius suum amittebat. quare igitur iste non habet ius | |
| manumittendi? Si statuliber fuerit, antequam ab hostibus caperetur, redemptus pen- | 10.1 |
| dente condicione suam causam retinebit. Quid ergo, si ita libertatem acceperat, si | 11.1 |
| decem milia dederit? quaesitum est, unde dare debebit, quoniam etsi concessum est | |
| statulibero de peculio dare, hoc tamen, quod apud hunc qui redemit habet, numquid uice | |
| illius sit, quod apud hostes quaesisset? utique, si ex re illius aut ex operis suis quaesi- | |
| tum est: ex alia autem causa parto peculio potest dare, ita ut condicioni benigne eum | 5 |
| paruisse credamus. Si pignori seruus datus fuerat ante captiuitatem, post di- | 12.1 |
| missum redemptorem in ueterem obligationem reuertitur, et si creditor obtulerit ei qui | |
| redemit, quanto redemptus est, habet obligationem et in <pri>orem debiti causam et in eam | |
| summam qua eum liberauit, quasi ea obligatione quadam constitutione inducta: ut cum | |
| posterior creditor priori satisfacit confirmandi sui pignoris causa: nisi quod in hoc con- | 5 |
| uersa res est et posterior, quia eum seruum, ut apud nos esset, efficit, ab eo, qui tem- | |
| pore prior fuit, ut infirmiore dimittendus est. Si plurium seruus fuerat et omnium no- | 13.1 |
| mine ei qui redemit restitutum pretium erit, in communionem redibit: si unius tantum | |
| uel quorundam nec omnium, ad eum eosue qui soluerunt pertinebit, ita ut in portione | |
| sua pristinum ius optineant et in parte ceterorum ei qui redemit succedant. Si fidei- | 14.1 |
| commissa libertas debita captiuo fuerit, redemptus nondum eam petere poterit, nisi re- | |
| demptori satisfecerit. Si deportatum ab insula hostes ceperunt, redemptus quibus casibus | 15.1 |
| redit, in eam causam ueniet, in qua futurus esset, si captus non fuisset: deportabitur | |
| igitur. Sed si in captiuo seruo talis praecesserat causa, quae eius uel ad tempus uel | 16.1 |
| in perpetuum libertatem impediret, nec redemptione ab hostibus mutabitur: ueluti si in | |
| legem Fauiam commisisse eum constit<e>rat, uel ita uenierat ne manumitteretur: habebit | |
| autem interim sine poena sua qui redemit. Ergo de metallo captus redemptus in poenam | 17.1 |
| suam reuertetur, nec tamen ut transfuga metalli puniendus erit, sed redemptor a fisco | |
| pretium recipiet. quod etiam constitutum est ab imperatore nostro et diuo Seuero. Si | 18.1 |
| natum ex Pamphila legatum tibi fuerit tuque matrem redemeris et ea apud te pepererit, | |
| non uideri te partum ex causa lucratiua habere, sed officio arbitrioque iudicis aestimandum | |
| constituto pretio partus, perinde atque si, quanto mater est empta, simul et partus ue- | |
| nisset. quod si iam natum apud hostes, quod eo tempore quo capiebatur utero gerebat, | 5 |
| cum matre redimatur ab eodem uno pretio: oblato tanto, quantum ex pretio, quod pro | |
| utroque unum datum est, aestimationem contingere partus: et uidetur is postliminio re- | |
| uersus. multo magis, si diuersi emptores utriusque extiterint uel unius. sed si suo quem- | |
| que pretio redemerit, id offerri pro singulis oportebit redemptori, quod hosti pro quoqu<e> | |
| datum est, ut separatim quoque postliminio reuerti possint. | 10 |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Si me tibi adrogandum dedissem, eman- | 13.pr.1 |
| cipato me reuersum ab hostibus filium meum loco nepotis tibi futurum constat. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Cum duae species postliminii sint, ut | 14.pr.1 |
| aut nos reuertamur aut aliquid recipiamus: cum filius reuertatur, duplicem in eo cau- | |
| sam esse oportet postlimini, et quod pater eum reciperet et ipse ius suum. Non ut | 1.1 |
| pater filium, ita uxorem maritus iure postliminii recipit: sed consensu redintegratur matri- | |
| monium. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad Sabinum. Si patre redempto et a<n>te lui- | 15.pr.1 |
| tionem defuncto filius post mortem eius redemptionis quantitatem offerat, dicendum est | |
| suum ei posse existere. nisi forte quis suptilius dicat hunc dum moritur, quasi iure pignoris | |
| finito, nactum postliminium et sine obligatione debiti obisse, ut pot<u>erit suum habere. | |
| quod non sine ratione dicetur. | 5 |
| Idem libro tertio decimo ad Sabinum. Retro creditur in ciuitate fuisse, qu<i> | 16.pr.1 |
| ab hostibus aduenit. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Postliminio carent, qui armis uicti | 17.pr.1 |
| hostibus se dederunt. | |
| Ulpianus libro trigensimo quinto ad Sabinum. In omnibus partibus iuris | 18.pr.1 |
| is, qui reuersus non est ab hostibus, quasi tunc decessisse uidetur, cum captus est. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Sabinum. Postliminium est ius amissae | 19.pr.1 |
| rei recipiendae ab extraneo et in statum pristinum restituendae inter nos ac liberos po- | |
| pulos regesque moribus legibus constitutum. nam quod bello amissimus aut etiam citra | |
| bellum, hoc si rursus recipiamus, dicimur postliminio recipere. idque naturali aequitate | |
| introductum est, ut qui per iniuriam ab extraneis detinebatur, is, ubi in fines suos re- | 5 |
| disset, pristinum ius suum reciperet. Indutiae sunt, cum in breue et in praesens tempus | 1.1 |
| conuenit, ne inuicem se lacess<a>nt: quo tempore non est postliminium. A piratis aut la- | 2.1 |
| tronibus capti liberi permanent. Postliminio redisse uidetur, cum in fines nostros intra- | 3.1 |
| uerit, sicuti amittitur, ubi fines nostros excessit. sed et si in ciuitatem sociam amicamue | |
| aut ad regem socium uel amicum uenerit, statim postliminio redisse uidetur, quia ibi | |
| primum nomine publico tutus esse incipiat. Transfugae nullum postliminium est: nam | 4.1 |
| qui malo consilio et proditoris animo patriam reliquit, hostium numero habendus est. sed | |
| hoc in libero transfu<g>a iuris est, siue femina siue masculus sit. Si uero seruus trans- | 5.1 |
| fugerit ad hostes, quoniam, et cum casu captus est, dominus in eo postliminium habet, | |
| rectissime dicitur etiam ei postliminium esse, scilicet ut dominus in eo pristinum ius re- | |
| cipiat, ne contrarium ius non tam ipsi iniuriosum sit, qui seruus semper permanet, quam | |
| domino damnosum constituatur. Si statuliber transfuga reuersus sit, existente condicione | 6.1 |
| postquam redit, liber efficitur. diuersum est, si condicio extitisset, dum apud hostes est: | |
| in eo enim casu neque sibi reuerti potest, ut liber sit, neque heredi in eo ius postliminii | |
| est, quia non potest queri, cum nullum damnum patiatur, libertate iam optingente, si | |
| non impediret, quod transfuga factus est. Filius quoque familias transfuga non potest | 7.1 |
| postliminio reuerti neque uiuo patre, quia pater sic illum amisit, quemadmodum patria, | |
| et quia disciplina castrorum antiquior fuit parentibus Romanis quam caritas liberorum. | |
| Transfuga autem non is solus accipiendus est, qui aut ad hostes aut in bello trans- | 8.1 |
| fugit, sed et qui per indutiarum tempus aut ad eos, cum quibus nulla amicitia est, fide | |
| suscepta transfugit. Si is, qui emat ab hostibus, pluris alii ius pignoris quod in re- | 9.1 |
| dempto habet cesserit, non eam quantitatem, sed priorem redemptus reddere debet, et | |
| emptor habet actionem aduersus eum qui uendidit ex empto. Postliminium hominibus | 10.1 |
| est, cuiuscumque sexus condicionisue sint: nec interest, liberi an serui sint. nec enim | |
| soli postliminio recipiuntur, qui pugnare possunt, sed omnes homines, quia eius naturae | |
| sunt, ut usui esse uel consilio uel aliis modis possint. | |
| Pomponius libro trigensimo sexto ad Sabinum. Si captiuus, de quo in | 20.pr.1 |
| pace cautum fuerat ut rediret, sua uoluntate apud hostes mansit, non est ei postea post- | |
| liminium. Uerum est expulsis hostibus ex agris quos ceperint dominia eorum ad priores | 1.1 |
| dominos redire nec aut publicari aut praedae loco cedere: publicatur enim ille ager qui | |
| ex hostibus captus sit. Redemptio facultatem redeundi praebet, non ius postlimini | 2.1 |
| mutat. | |
| Ulpianus libro quinto opinionum. Si quis ingenuam ab hostibus redemptam | 21.pr.1 |
| eo animo secum habuerit, ut ex ea susciperet liberos, et postea ex se natum sub titulo | |
| naturalis filii cum matre manumiserit: ignorantia mariti eiusdemque patris neque statui | |
| eorum, quos manumisisse uisus est, officere debet, et exinde intellegi oportet remissum | |
| matri pignoris uinculum, ex quo de ea suscipere liberos optauerat: ideoque eam, quae | 5 |
| postliminio reuersa erat libera et ingenua, ingenuum peperisse constat. quod si publice | |
| praeda uirtute militum reciperata nulli pretium matris pater numerauerit, protinus post- | |
| liminio reuersa non cum domino, sed cum marito fuisse declaratur. In ciuilibus dissen- | 1.1 |
| sionibus quamuis saepe per eas res publica laedatur, non tamen in exitium rei publicae | |
| contenditur: qui in alterutras partes discedent, uice hostium non sunt eorum, inter quos | |
| iura captiuitatium aut postliminiorum fuerint. et ideo captos et uenumdatos posteaque | |
| manumissos placuit superuacuo repetere a principe ingenuitatem, quam nulla captiuitate | 5 |
| amiserant. | |
| Iulianus libro sexagensimo secundo digestorum. Bona eorum, qui in ho- | 22.pr.1 |
| stium potestatem peruenerint atque ibi decesserint, siue testamenti factionem habuerint | |
| siue non habuerint, ad eos pertinent, ad quos pertinerent, si in potestatem hostium non | |
| peruenissent: idemque ius in eadem causa omnium rerum iubetur esse lege Cornelia, | |
| quae futura esset, si hi, de quorum hereditatibus et tutelis constitueb<a>tur, in hostium | 5 |
| potestate<m> non peruenissent. Apparet ergo eadem omnia pertinere ad heredem eius, quae | 1.1 |
| ipse, qui hostium potitus est, habiturus esset, si postliminio reuertisset. porro quaecumque | |
| serui captiuorum stipulantur uel accipient, adquiri dominis intelleguntur, cum postliminio | |
| redierint: quare necesse est etiam ad eos pertineant, qui ex lege Cornelia hereditatem | |
| adierint. quod si nemo ex lege Cornelia heres extiterit, bona publica fient. legata quoque | 5 |
| seruis eorum praesenti die uel sub condicione ad heredes pertinebunt. item si seruus ab | |
| extero heres institutus fuerit, iussu heredis captiui adire poterit. Quod si filius eius, qui | 2.1 |
| in hostium potestate est, accipit aut stipulatur, id patre priusquam postliminio rediret | |
| mortuo ipsi adquisitum intellegitur, etsi uiuo patre decesserit, ad heredem patris perti- | |
| nebit. nam status hominum, quorum patres in hostium potestate sunt, in pendenti es<t>, | |
| et reuerso quidem patre existimatur nunquam suae potestatis fuisse, mortuo tunc pater | 5 |
| familias fuisse, cum pater eius in hostium potestate perueniret. <Pater familias qui habebat | 2a.1 |
| filios in potestate duos et uiginti milia, ab hostibus captus est: alter ex filiis acceptis decem | |
| milibus alia decem milia adquisiuit: quaeritur patre apud hostes defuncto quid filii habituri | |
| sint. respondit, si reuersus esset pater, etiam postea adquisita decem milia eius futura fuisse: | |
| at cum in captiuitate mortuus sit, communia non fore, sed eius qui adquisiuit. uiginti autem | 5 |
| milia aequaliter diuidenda.> Quae peculiari nomine serui capti- | 3.1 |
| uorum possident, in suspenso sunt: nam si domini postliminio redierint, eorum facta in- | |
| telleguntur, si ibi decesserint, per legem Corneliam ad heredes eorum pertinebunt. Si quis, | 4.1 |
| cum praegnatem uxorem haberet, in hostium potestatem peruenerit, nato deinde filio et | |
| mortuo, ibi decesserit, eius testamentum nullum est, quia et eorum, qui in ciuitate man- | |
| serunt, hoc casu testamenta rumpuntur. | |
| Idem libro sexagensimo nono digestorum. Si quis praegnate uxore relicta | 23.pr.1 |
| in hostium potestatem peruenerit, mox natus filius eius uxore ducta filium uel filiam pro- | |
| creauerit ac tunc postliminio auus reuersus fuerit: omnia iura nepotis nomine perinde ca- | |
| piet, ac si filius natus in ciuitate fuisset. | |
| Ulpianus libro primo institutionum. Hostes sunt, quibus bellum publice | 24.pr.1 |
| populus Romanus decreuit uel ipsi populo Romano: ceteri latrunculi uel praedones appel- | |
| lantur. et ideo qui a latronibus captus est, seruus latronum non est, nec postliminium illi | |
| necessarium est: ab hostibus autem captus, ut puta a Germanis et Parthis, et seruus est | |
| hostium et postliminio statum pristinum recuperat. | 5 |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Diui | 25.pr.1 |
| Seuerus et Antoninus rescripserunt, si uxor cum marito ab hostibus capta fuerit et ibidem | |
| ex marito enixa sit: si reuersi fuerint, iustos esse et parentes et liberos et filium in po- | |
| testate patris, quemadmodum iure postliminii reuersus sit: quod si cum matre sola re- | |
| uertatur, quasi sine marito natus, spurius habebitur. | 5 |
| Florentinus libro sexto institutionum. Nihil interest, quomodo captiuus reuersus | 26.pr.1 |
| est, utrum dimissus an ui uel fallacia potestatem hostium euaserit, ita tamen, si ea mente | |
| uenerit, ut non illo reuerteretur: nec enim satis est corpore domum quem redisse, si | |
| mente alienus est. sed et qui uictis hostibus recuper<a>ntur, postliminio redisse existi- | |
| mantur. | 5 |
| Iauolenus libro nono ex posterioribus Labeonis. Latrones tibi seruum eri- | 27.pr.1 |
| puerant: postea is seruus ad Germanos peruenerat: inde in bello uictis Germanis seruus | |
| uen<i>erat. negant posse usucapi eum ab emptore Labeo Ofilius Trebatius, quia uerum | |
| esset eum subreptum esse, nec quod hostium fuisset aut postliminio redisset, ei rei impe- | |
| dimento esse. | 5 |
| Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum. Si quid bello captum | 28.pr.1 |
| est, in praeda est, non postliminio redit. Paulus immo si in bello captus pace facta | |
| d<o>mum refugit, deinde renouato bello capitur, postliminio redit ad eum, a quo priore bello | |
| captus erat, si modo non conuenerit in pace, ut captiui redderentur. | |
| Idem libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si postliminio redisti, | 29.pr.1 |
| nihil, dum in hostium potestate fu<i>sti, usucapere potuisti. Paulus. immo si quid seruus | |
| tuus peculii nomine, dum in eo statu esses, possederit, id eo quoque tempore usucapere | |
| poteris, quoniam eas res etiam inscientes usucapere solemus et eo modo etiam hereditas | |
| nondum nato postumo aut nondum adita augeri per seruum hereditarium solet. | 5 |
| Idem libro octauo pithanon a Paulo epitomatorum. Si id, quod nostrum | 30.pr.1 |
| hostes ceperunt, eius generis est, ut postliminio redire possit: simul atque ad nos redeundi | |
| causa profugit ab hostibus et intra fines imperii nostri esse coepit, postliminio redisse | |
| existimandum est. Paulus. immo cum seruus ciuis nostri ab hostibus captus inde aufugit | |
| et uel in urbe Roma ita est, ut neque in domini sui potestate sit neque ulli seruiat, non- | 5 |
| dum postliminio redisse existimandum est. |