| DE RE MILITARI | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. Miles, qui in comm<ea>tu agit, non uidetur rei publi- | 49.16.1.pr.1 |
| cae causa abesse. | |
| Arrius Menander libro primo de re militari. Militum delicta siue admissa aut pro- | 2.pr.1 |
| pria sunt aut cum ceteris communia: unde et persecutio aut propria aut communis est. | |
| proprium militare est delictum, quod quis uti miles admittit. Dare se militem, cui non | 1.1 |
| licet, graue crimen habetur: et augetur, ut in ceteris delictis, dignitate gradu specie | |
| militiae. | |
| Modestinus libro quarto de poenis. Desertor<e>m auditum ad suum ducem cum elogio | 3.pr.1 |
| praeses mittet, praeterquam si quid grauius ille desertor in ea prouincia, in qua repertus | |
| est, admiserit: ibi enim eum plecti poena debere, ubi facinus admissum est, diui Seuerus | |
| et Antoninus rescripserunt. Poenae militum huiuscemodi sunt: castigatio, pecu- | 1.1 |
| niaria multa, munerum indictio, militiae mutatio, gradus deiectio, ignominiosa missio. nam | |
| in metallum aut in opus metalli non dabuntur nec torquentur. Emansor est, qui diu | 2.1 |
| uagatus ad castra regreditur. Desertor est, qui per prolixum tempus uagatus reducitur. | 3.1 |
| Is, qui exploratione emanet hostibus insistentibus aut qui a fossato recedit, ca- | 4.1 |
| pite puniendus est. Qui stationis munus relinquit, plus quam emansor est: itaque pro | 5.1 |
| modo delicti aut castigatur aut gradu militiae deicitur. Si praesidis uel cuiusuis prae- | 6.1 |
| positi ab excubatione quis desistat, peccatum desertionis subibit. Si ad diem commeatus | 7.1 |
| quis non ueniat, perinde in eum statuendum est, ac si emansisset uel deseruisset, pro | |
| numero temporis, facta prius copia docendi, num forte casibus quibusdam detentus sit, | |
| propter quos uenia dignus uideatur. Qui militiae tempus in desertione impleuit, emerito | 8.1 |
| priuatur. Si plures simul primo deseruerint, deinde intra certum tempus reuersi sint, | 9.1 |
| gradu pulsi in diuersa loca distribuendi sunt. sed tironibus parcendum est: qui si iterato | |
| hoc admiserint, poena competenti adficiuntur. Is, qui ad hostem confugit et re- | 10.1 |
| diit, torquebitur ad bestiasque uel in furcam damnabitur, quamuis milites nihil eorum | |
| patiantur. | |
| Et is, qui uolens transfugere, adprehensus est, capite punitur. | 11.1 |
| Sed si ex | 12.1 |
| improuiso, dum iter quis facit, capitur ab hostibus, inspecto uitae eius praecedentis actu | |
| uenia ei dabitur, et, si expleto tempore militiae redeat, ut ueteranus restituetur et eme- | |
| rita accipiet. Miles, qui in bello arma amisit uel alienauit, capite punitur: hu- | 13.1 |
| mane militiam mutat. Qui aliena arma subripuit, gradu militiae pellendus est. | 14.1 |
| In bello qui rem a duce prohibitam fecit aut mandata non seruauit, capite punitur, etiamsi | 15.1 |
| res bene gesserit. Sed qui agmen excessit, ex causa uel fustibus caeditur uel mutare | 16.1 |
| militiam solet. Nec non et si uallum quis transce<n>dat aut per murum castra | 17.1 |
| ingrediatur, capite punitur. | |
| Si uero quis fossam transiluit, militia reicitur. | 18.1 |
| Qui | 19.1 |
| seditionem atrocem militum concitauit, capite punitur: Si intra uociferationem aut leuem | 20.1 |
| querellam seditio mota est, tunc gradu militiae deicitur. Et cum multi milites | 21.1 |
| in aliquod flagitium conspirent uel si legio deficiat, auocari militia sole<n>t. Qui praepo- | 22.1 |
| situm suum protegere noluerunt uel deseruerunt, occiso eo capite puniuntur. | |
| Arrius Menander libro primo de re militari. Qui cum uno testiculo natus est quiue | 4.pr.1 |
| amisit, iure militabit secundum diui Traiani rescriptum: nam et duces Sulla et Cotta me- | |
| morantur eo habitu fuisse naturae. Ad bestias datus si profugit et militiae se dedit, quan- | 1.1 |
| doque inuentus capite puniendus est: idemque obseruandum est in eo, qui legi se passus | |
| est. In insulam deportatus si effugiens militiae se dedit lectusu<e> dissimulauit, | 2.1 |
| capite puniendus est. Tempor<a>rium exilium uoluntario militi insulae relegationem adsignat, | 3.1 |
| dissimulatio perpetuum exilium. Ad tempus relegatus si expleto spatio fugae militem se | 4.1 |
| dedit, causa damnationis quaerenda est, ut, si contineat | |
| infamiam perpetuam, idem ob- | |
| seruetur, si transactum de futuro sit et in ordinem redire potest et honores petere, mili- | |
| tiae non prohibetur. Reus capitalis criminis uoluntarius miles secundum diui Traiani | 5.1 |
| rescriptum capite puniendus est, nec remittendus est eo, ubi reus postulatus est, sed, ut | |
| accedente caus<a> militiae, audiendus: si dicta causa sit uel requirendus adnotatus, ignominia | 6.1 |
| missus ad iudicem suum remittendus est nec recipiendus postea uolens militare, licet fuerit | |
| absolutus. Adulterii uel aliquo iudicio publico damnati inter milites non sunt | 7.1 |
| recipiendi. Non omnis, qui litem habuit et ideo militauerit, exauctor<ar>i iubetur, sed | 8.1 |
| qui eo animo militiae se dedit, ut sub optentu militiae pretiosiorem se aduersario faceret. | |
| nec tamen facile indulgendum, iudicationis qui negotium antehabuerunt: sed si in trans- | |
| actione reccidit, indulgendum est. exauctoratus eo nomine non utique infamis erit nec | |
| prohibendus lite finita militiae eiusdem ordinis se dare: alioquin et si relinquat litem uel | 5 |
| transigat, retinendus est. Qui post desertionem in aliam militiam nomen dede- | 9.1 |
| runt legiue passi sunt, imperator noster rescripsit et hos militariter puniendos. Grauius | 10.1 |
| autem delictum est detrectare munus militiae quam adpetere: nam, et qui | |
| ad dilectum olim n<on> respondebant, ut proditores libertatis in seruitutem redigebantur. sed | |
| mutato statu militiae recessum a capitis poena est, quia plerumque uoluntario milit<e> nu- | |
| meri supplentur. Qui filium suum subtrahit militiae belli tempore, exilio et bonorum parte | 11.1 |
| multandus est: si in pace, fustibus caedi iubetur et requisitus iuuenis uel a patre postea | |
| exhibitus in deteriorem militiam dandus est: qui enim se sollicitauit ab alio, ueniam non | |
| meretur. Eum, qui filium debilitauit dilectu per bellum indicto, ut inhabilis militiae sit, | 12.1 |
| praeceptum diui Traiani deportauit. Edicta Germanici Caesaris militem deserto- | 13.1 |
| rem faciebant, qui diu afuisset, ut is inter <e>mansores haberetur. sed siue redeat quis et | |
| offerat se, siue deprehensus offeratur, poenam desertionis euitat: nec interest, cui se of- | |
| ferat uel a quo deprehendatur. Leuius itaque delictum emansionis habetur, ut erronis | 14.1 |
| in seruis, desertionis grauius, ut in fugitiuis. Examinantur autem causae semper eman- | 15.1 |
| sionis et cur et ubi fuerit et quid egerit: et datur uenia ualetudini, affectioni parentium | |
| et adfinium, et si seruum fugientem persecutus est uel si qua huiusmodi causa sit. sed et | |
| ignoranti adhuc disciplinam tironi ignoscitur. | |
| Idem libro secundo de re militari. Non omnes desertores similiter puniendi sunt, sed | 5.pr.1 |
| habetur et ordinis stipendiorum ratio, gradus militiae uel loci, muneris deserti et anteactae | |
| uitae: sed et numerus, si solus uel cum altero uel cum pluribus deseruit, aliudue quid | |
| crimen desertioni adiunxerit: item temporis, quo in desertione fuerit: et eorum, quae postea | |
| gesta fuerint. sed et si fuerit ultro reuersus, non cum necessitudine, non erit eiusdem | 5 |
| sortis. Qui in pace deseruit, eques gradu pellendus est, pedes militiam mutat. | 1.1 |
| in bello idem admissum capite puniendum est. Qui desertioni aliud crimen adiungit, | 2.1 |
| grauius puniendus est: et si furtum factum sit, ueluti alia desertio habebitur: ut si pla- | |
| gium factum uel adgressura abigeatus uel quid simile accesserit. Desertor si in urbe | 3.1 |
| inueniatur, capite puniri solet: alibi adprehensus ex prima desertione restitui potest, iterum | |
| deserendo capite puniendus est. Qui in desertione fuit, si se optulerit, ex | 4.1 |
| indulgentia imperatoris nostri in insulam deportatus est. Qui captus, cum poterat redire, | 5.1 |
| non rediit, pro transfuga habetur. item eum, qui in praesidio captus est, in eadem con- | |
| dicione esse certum est: si tamen ex improuiso, dum iter facit aut epistulam fert, capiatur | |
| quis, ueniam meretur. A barbaris remissos milites ita restitui oportere Hadria- | 6.1 |
| nus rescripsit, si probabunt se captos euasisse, non transfugisse. sed hoc licet liquido con- | |
| stare non possit, argumentis tamen cognoscendum est. et si bonus miles antea aestimatus | |
| fuit, prope est, ut adfirmationi eius credatur: si remansor aut neglegens suorum aut segnis | |
| aut extra contubernium agens, non credetur ei. Si post multum temporis redit qui | 7.1 |
| ab hostibus captus est et captum eum, non transfugisse constiterit: ut ueteranus erit resti- | |
| tuendus et praemia et emeritum capit. Qui transfugit et postea multos latrones adpre- | 8.1 |
| hendit et transfugas demonstrauit, posse ei parci diuus Hadrianus rescripsit: ei tamen pol- | |
| licenti ea nihil permitti oportere. | |
| Idem libro tertio de re militari. Omne delictum est militis, quod aliter, quam disci- | 6.pr.1 |
| plina communis exigit, committitur: ueluti segnitiae crimen uel contumaciae uel desidiae. | |
| Qui manus intulit praeposito, capite puniendus est. augetur autem petulantiae | 1.1 |
| crimen dignitate praepositi. Contumacia omnis aduersus ducem uel praesidem militis ca- | 2.1 |
| pite punienda est. Qui in acie prior fugam fecit, spectantibus militibus propter exemplum | 3.1 |
| capite puniendus es<t>. Exploratores, qui secreta nuntiauerunt hostibus, proditores | 4.1 |
| sunt et capitis poenas luunt. Sed et caligatus, qui metu hostium languorem simulauit, in | 5.1 |
| pari causa eis est. Si quis commilitonem uulnerauit, si quidem lapide, militia reicitur, si | 6.1 |
| gladio, capital admittit. Qui se uulnerauit uel alias mortem sibi consciuit, imperator Ha- | 7.1 |
| drianus rescripsit, ut modus eius rei statutus sit, ut, si impatientia doloris aut taedio uitae | |
| aut morbo aut furore aut pudore mori maluit, non animaduertatur in eum, sed ignominia | |
| mittatur, si nihil tale praetendat, capite puniatur. per uinum aut lasciuiam lapsis capitalis | |
| poena remittenda est et militiae mutatio irroganda. Qui praepositum suum | 8.1 |
| non protexit, cum posset, in pari causa factori habendus est: si resistere non potuit, par- | |
| cendum ei. Sed et in eos, qui praefectum centuriae a latronibus circumuentum de- | 9.1 |
| seruerunt, animaduerti placuit. | |
| Tarruntenus Paternus libro secundo de re militari. Proditores trans- | 7.pr.1 |
| fugae plerumque capite puniuntur et exauctorati torquentur: nam pro hoste, non pro mi- | |
| lite habentur. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Qui status controuersiam patiuntur, licet re uera | 8.pr.1 |
| liberi sunt, non debent per id tempus nomen militiae dare, maxime lite ordinata, siue ex | |
| libertate in seruitutem siue contra petantur. nec hi quidem, qui ingenui bona fide seruiunt: | |
| sed nec qui ab hostibus redempti sunt, priusquam se luant. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Milites prohibentur praedia comparare | 9.pr.1 |
| in his prouinciis, in quibus milit<ant>, praeterquam si paterna eorum fiscus distrahat: nam | |
| hanc speciem Seuerus et Antoninus remiserunt. sed et stipendiis impletis emere permit- | |
| tuntur. fisco autem uindicatur praedium illicite comparatum, si delatus fuerit. sed et si non- | |
| dum delata causa stipendia impleta sint uel missio contigerit, delationi locus non est. | 5 |
| Milites si heredes extiterint, possidere ibi praedia non prohibentur. | 1.1 |
| Paulus libro singulari regularum. Qui excubias palatii deseruerit, capite pu- | 10.pr.1 |
| nitur. Sed ex causa desertionis restitutus in militiam non aliter medii temporis stipen- | 1.1 |
| dium et donatiua accipit, nisi hoc liberalitas principalis ei specialiter indulserit. | |
| Marcianus libro secundo regularum. Ab omni militia serui prohibentur: alioquin ca- | 11.pr.1 |
| pite puniuntur. | |
| Macer libro primo de re militari. Officium regentis exercitum non tantum in danda, | 12.pr.1 |
| sed. etiam in obseruanda disciplina constitit. Paternus quoque scripsit debere eum, qui se | 1.1 |
| meminerit armato praeesse, parcissime commeatum dare, equum militarem extra prouin- | |
| ciam duci non permittere, ad opus priuatum piscatum uenatum militem non mittere. nam | |
| in disciplina Augusti ita cauetur: 'Etsi scio fabrilibus operibus exerceri milites non esse | |
| alienum, uereor tamen, si quicquam permisero, quod in usum meum aut tuum fiat, ne | 5 |
| modus in ea re non adhibeatur, qui mihi sit tolerandus'. Officium tribunorum est uel eo- | 2.1 |
| rum, qui exercitui praesunt, milites in castris continere, ad exercitationem producere, claues | |
| portarum suscipere, uigilias interdum circumire, frumentationibus commilitonum interesse, | |
| frumentum probare, mensorum fraudem coercere, delicta secundum suae auctoritatis mo- | |
| dum castigare, principiis frequenter interesse, querellas commilitonum audire, ualetudinarios | 5 |
| inspicere. | |
| Idem libro secundo de re militari. Milites agrum comparare prohibentur in ea pro- | 13.pr.1 |
| uincia, in qua bellica opera peragunt, scilicet ne studio culturae militia sua auocentur. et | |
| ideo domum comparare non prohibentur. sed et agros in alia prouincia comparare pos- | |
| sunt. ceterum in ea prouincia, in qua<m> propter proelii causam uenerunt, ne sub alieno | |
| quidem nomine eis agrum comparare licet: alioquin fisco uindicabitur. Is autem, qui contra | 1.1 |
| disciplinam agrum comparauerit, si nulla de ea re quaestione mota missionem acceperit, | |
| inquietari prohibetur. Illud constat huius praescriptionis commodum ad eos, qui ignominiae | 2.1 |
| causa missi sunt, non pertinere, quod praemii loco ueteranis concessum intellegitur: et | |
| ideo et ad eum, qui causaria missus est, potest dici pertinere, cum huic quoque praemium | |
| praestatur. Missionum generales causae sunt tres: honesta causaria ignominiosa. | 3.1 |
| honesta est, quae tempore militiae impleto datur: causaria, cum quis uitio animi uel cor- | |
| poris minus idoneus militiae renuntiatur: ignominiosa causa est, cum quis propter delictum | |
| sacramento soluitur. et is, qui ignominia missus est, neque Romae neque in sacro comi- | |
| tatu agere potest. et si sine ignominiae mentione missi sunt, nihilo minus ignominia missi | 5 |
| intelleguntur. Inreuerens miles non tantum a tribuno uel centurione, sed etiam a princi- | 4.1 |
| pali coercendus est. nam eum, qui centurioni castigare se uolenti restiterit, ueteres nota- | |
| uerunt: si uitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit uel manum centurioni in- | |
| tulit, capite punitur. Eius fugam, qui, cum sub custodia uel in carcere esset disces- | 5.1 |
| serit, in numero desertorum non computandam Menander scripsit, quia custodiae refuga, | |
| non militiae desertor est. eum tamen, qui carcere effracto fugerit, etiamsi ante non de- | |
| seruerit, capite puniendum Paulus scripsit. Desertorem, qui a patre suo fuerat oblatus, | 6.1 |
| in deteriorem militiam diuus Pius dari iussit, ne uideatur, inquit, pater ad supplicium | |
| filium optulisse. item diuus Seuerus et Antoninus eum, qui post quinquennium deser- | |
| tionis se optulit, deportari iusserunt. quod exemplum et in ceteris sequi | |
| nos debere Menander scripsit. | 5 |
| Paulus libro singulari de poenis militum. Qui commeatus spatium excessit, emansoris | 14.pr.1 |
| uel desertoris loco habendus est. habetur tamen ratio dierum, quibus tardius reuersus est: | |
| item temporis nauigationis uel itineris. et si se probet ualetudine impeditum uel a latro- | |
| nibus detentum similiue casu moram passum, dum non tardius a loco profectum se probet, | |
| quam ut occurrere posset intra commeatum, restituendus est. Arma alienasse graue cri- | 1.1 |
| men est et ea culpa desertioni exaequatur, utique si tota alienauit: sed et si partem eo- | |
| rum, nisi quod interest. nam si tibiale uel umerale alienauit, castigari uerberibus debet, | |
| si uero loricam scutum galeam gladium, desertori similis est. tironi in hoc crimine facilius | |
| parcetur armorumque custodi plerumque ea culpa imputatur, si arma militi commisit non | 5 |
| suo tempore. | |
| Papinianus libro nono decimo responsorum. Ex causa desertionis notatus ac restitutus | 15.pr.1 |
| temporis, quod in desertione fuerit, impe<n>diis expungitur. quod si ratio constiterit neque | |
| desertorem fuisse apparuerit, omnia stipendia citra temporis finem redduntur. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Qui metu criminis, in quo iam reus fuerat postu- | 16.pr.1 |
| latus, nomen militiae dedit, statim sacramento soluendus est. Miles turbator pa- | 1.1 |
| cis capite punitur. |