| DE CASTRENSI PECULIO | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Filii familias militis si peculium | 49.17.1.pr.1 |
| apud patrem remansit sine testamento filio defuncto, pater ipsi heres non fit, sed tamen | |
| heres is fiet, quibus filius fuit. | |
| Idem libro sexagensimo septimo ad edictum. Si filius familias miles deces- | 2.pr.1 |
| serit, si quidem intestatus, bona eius non quasi hereditas, sed quasi peculium patri defe- | |
| runtur: si autem testamento facto, hic pro hereditate habetur castrense peculium. | |
| Idem libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Si mulier filio uiri militi ad castrenses | 3.pr.1 |
| uel militares forte res comparandas reliquerit pecuniam, utique castrensi peculio ea quae | |
| comparantur adnumerari incipiunt. | |
| Tertullianus libro singulari de castrensi peculio. Miles praecipua habere | 4.pr.1 |
| debet, quae tulit secum in castra concedente patre. Actionem persecutionemque castren- | 1.1 |
| sium rerum semper filius etiam inuito patre habet. Si pater familias militiae tempore | 2.1 |
| uel post missionem adrogandum se praebuerit, uidendum erit, ne huic quoque permissa | |
| intellegatur earum rerum administratio, quas ante adrogationem in castris adquisierit, | |
| quamuis constitutiones principales de his loquantur, qui ab initio cum essent filii familias | |
| militaueri<n>t. quod admittendum est. | 5 |
| Ulpianus libro sexto ad Sabinum. Miles filius fa<mi>lias a commilitone uel ab eo, | 5.pr.1 |
| quem per militiam cognouit, heres institutus et citra iussu<m> patris suo arbitrio recte pro | |
| herede geret. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si militi filio familias uxor seruum ma- | 6.pr.1 |
| numittendi causa donauerit, an suum libertum fecerit, uideamus, quia peculiares et seruos | |
| et libertos potuit habere. et magis est, ut hoc castrensi peculio non adnumeretur, quia | |
| uxor ei non propter militiam nota esset. plane si mihi proponas ad castra eunti marito | |
| uxorem seruos donasse, ut manumittat et habiles ad militiam libertos habeat, potest dici | 5 |
| sua uoluntate sine patris permissu manumittentem ad libertatem perducere. | |
| Idem libro trigensimo tertio ad edictum. Si castrense peculium maritus habeat, in | 7.pr.1 |
| quantum facere potest condemnabitur, quia etiam non castrensibus creditoribus ex eo | |
| peculio magis est eum cogi respondere. | |
| Idem libro quadragensimo quinto ad edictum. Si forte uxor uel cognatus uel quis | 8.pr.1 |
| alius non ex castris notus filio familias donauerit quid uel legauerit et expresserit | |
| nominatim, ut in castrensi peculio habeat: an possit castrensi peculio adgregari? et non | |
| puto: ueritatem enim spectamus, an uero castrensis notitia uel affectio fuit, non quod | |
| quis finxit. | 5 |
| Idem libro quarto disputationum. Proponebatur filius familias miles testamento facto | 9.pr.1 |
| extraneum heredem scripsisse, patre deinde superstite decessisse, pater deliberante herede | |
| instituto et ipse diem functus, deinde heres institutus repudiasse hereditatem. quaerebatur, | |
| ad quem castrense peculium pertineret. dicebam castrense peculium filii familias, si qui- | |
| dem testatus decessit, quasi hereditatem deferri heredi scripto, siue extraneum scripsit | 5 |
| heredem siue patrem. sed cum nihil de peculio decernit filius, non nunc obuenisse patri, | |
| sed non esse ab eo profectum creditur. denique si seruo filii castrensi libertatem pater | |
| adscripserit moxque filius uiuo patre defunctus si<t>, non impeditur libertas, cum, si filius | |
| patri superuixerit, impediatur libertas. unde Marcellus putat necessarium quoque here- | |
| dem seruum filii peculiarem patri existere posse, si filio pater superuixerit. idem refere- | 10 |
| bam et si rem peculiarem filii pater legauerit: nam eodem casu, quo libertatem compe- | |
| tere diximus, legatum quoque uel debebitur uel impedietur. quibus ita praemissis et in | |
| proposito dicebam, cum heres non adiit hereditatem, retro peculium patris bonis accessisse: | |
| unde posse dici etiam aucta patris bona per hanc repudiationem. nec est nouum, ut ex | |
| postfacto aliquis successorem habuisse uideatur. nam et si filius eius, qui ab hostibus | 15 |
| captus est, decesserit patre captiuo uiuo, si quidem pater regrederetur, quasi filius familias | |
| peculium haberet: enimuero si ibidem pater decesserit, quasi pater familias legitimum | |
| habebit successorem, et retro habuisse creditur eius successor ea quoque, quae medio tem- | |
| pore filius iste quaesiit, nec heredi patris, sed ipsi filio quaesita uidebuntur. | |
| Pomponius libro singulari regularum ex nota Marcelli. Constat nec patribus | 10.pr.1 |
| aliquid ex castrensibus bonis filiorum deberi. | |
| Macer libro secundo de re militari. Castrense peculium est, quod a pa- | 11.pr.1 |
| rentibus uel cognatis in militia agenti donatum est uel quod ipse filius familias in militia | |
| adquisiit, quod, nisi militaret, adquisiturus non fuisset. nam quod erat et sine militia ad- | |
| quisiturus, id peculium eius castrense non est. | |
| Papinianus libro quarto decimo quaestionum. Pater, qui dat in adoptionem | 12.pr.1 |
| filium militem, peculium ei auferre non potest, quod semel iure militiae filius tenuit. qua | |
| ratione nec emancipando filium peculium ei aufert, quod nec in familia retento potest | |
| auferre. | |
| Idem libro sexto decimo quaestionum. Diuus Hadrianus rescripsit in eo, quem mili- | 13.pr.1 |
| tantem uxor heredem instituerat filium, extitisse heredem et ab eo seruos hereditarios | |
| manumissos proprios eius libertos fieri. | |
| Idem libro uicensimo septimo quaestionum. Filius familias miles si captus apud hostes | 14.pr.1 |
| uita fungatur, lex Cornelia subueniet scriptis heredibus: quibus cessantibus iure pristino | |
| peculium pater habebit. Proxima species uidetur, ut scriptis heredibus deliberantibus, | 1.1 |
| quod seruus interim stipulatus est uel ab alio sibi traditum accepit, quod quidem ad patris | |
| personam attinet, si forte peculium apud eum resederit, nullius momenti uideatur, cum in | |
| illo tempore non fuerit seruus patris: quod autem ad scriptos heredes, in suspenso fuisse | |
| traditio itemque stipulatio intellegatur: ut enim hereditarius fuisse credatur, post aditam | 5 |
| fit hereditatem. sed paterna uerecundia nos mouet, quatenus et in illa specie, ubi iure | |
| pristino apud patrem peculium remanet, etiam adquisitio stipulationis uel rei traditae | |
| per seruum fiat. Legatum, quod ei seruo relictum est, quamuis tunc propter incertum | 2.1 |
| nulli sit adquisitum, omisso testamento patri tunc primum per seruum adquiretur, cum, | |
| si fuisset exemplo hereditatis peculio adquisitum, ius patris hodie non consideraretur. | |
| Idem libro trigensimo quinto quaestionum. Pater milit<i> filio reuerso quod donat, ca- | 15.pr.1 |
| strensis peculii non facit, sed alterius peculii, perinde ac si filius numquam militasset. | |
| Si stipulanti filio spondeat, si quidem ex causa peculii castrensis, tenebit stipulatio: cete- | 1.1 |
| rum ex qualibet alia causa non tenebit. Si pater a filio stipulatur, eadem distinctio ser- | 2.1 |
| uabitur. Seruus peculii, quod ad filium spectat, ab extero si stipuletur aut per traditionem | 3.1 |
| accipiat, sine distinctione causarum res ad filium pertinebit: non enim ut filius duplex | |
| ius sustinet patris et filii familias, ita seruus, qui peculii castrensis est quique nullo iure, | |
| quamdiu filius uiuit, patri subiectus est, aliquid adquirere simpliciter stipulando uel acci- | |
| piendo patri potest. quae ratio suadet, ut, si ab ipso patre seruus, qui ad filium pertinet, | 5 |
| stipuletur ex quacumque causa uel traditum accipiat, sic adquiratur filio res et stipulatio, | |
| quemadmodum si exter promisisset, quoniam persona stipulantis et accipientis ea est, ut | |
| sine differentia causarum quod per eum agitur emolumentum filii spectet. Si serui pater | 4.1 |
| usum fructum amiserit, cuius proprietatem in castrensi peculio filius habebat, plenam pro- | |
| prietatem habebit filius. | |
| Idem libro nono decimo responsorum. Dotem filio familias datam uel promissam in | 16.pr.1 |
| peculio castrensi non esse respondi. nec ea res contraria uidebitur ei, quod diui Hadriani | |
| temporibus filium familias militem uxori heredem extitisse placuit et hereditatem in ca- | |
| strense peculium habuisse. nam hereditas aduenticio iure quaeritur, dos autem matrimonio | |
| cohaerens oneribus eius ac liberis communibus, qui sunt in aui familia, confertur. Here- | 1.1 |
| ditatem castrensi peculio non uideri quaesitam respondi, quam frater patruelis in alia pro- | |
| uincia stipendia merens fratri patrueli, cum quo numquam militauit, reliquit: sanguinis ete- | |
| nim ratio, non militiae causa meritum hereditatis accipiendae praebuerat. | |
| Idem libro secundo definitionum. Pater, qui castrense peculium intestati | 17.pr.1 |
| filii retinebit, aes alienum intra modum eius et annum utilem iure praetorio soluere co- | |
| gitur: idem, si testamento scriptus heres extiterit, perpetuo ciuiliter ut heres conue- | |
| nietur. Pater a filio milite uel qui militauit heres institutus testamenti causam omi- | 1.1 |
| sit et castrense peculium possidet: legitimi heredis exemplo cogetur ad finem peculii per- | |
| petuo legata praestare. quod si filius post annum quam militare desierat iure communi | |
| testamento facto uita decessit, ratione Falcidiae retinebitur quarta. ceterum si testamenti | |
| causam pater omisit, cum peculium creditoribus soluendo non esset, nihil dolo uidebitur | 5 |
| fecisse, quamuis temporis incurrat compendium. | |
| Maecianus libro primo fideicommissorum. Ex castrensi peculio seruus a patre heres | 18.pr.1 |
| institui potest et filium necessarium heredem patri facit. Et in summa ea res hi actus | 1.1 |
| patris, qui ad praesens alienationem alicuius iuris de castrensi peculio praestant, impe- | |
| diuntur: hi uero, qui non statim quidem, sed postea efficere solent, eo tempore animad- | |
| uertentur, quo habere effectum consuerunt, ut, si sit filius, cui auferatur, nihil agatur, si | |
| ante decesserit, actus patris non impediatur. Itaque negabimus patrem filio saluo communi | 2.1 |
| diuidundo agentem proprietatem alienaturum, exemplo dotalis praedii. sed nec si socius | |
| ultro cum eo agat, quicquam agetur, ueluti si cum eo ageret, cui bonis interdictum est. | |
| Seruos ex eo peculio usu fructu, item praedia tam usu fructu quam ceteris seruitutibus | 3.1 |
| pater liberare poterit: sed et seruitutes his adquirere. id enim et eum, cui bonis inter- | |
| dictum est, uerum est consequi posse. neque autem seruis ex eo peculio neque praediis | |
| usum fructum uel seruitutem imponere pater potest. Si quando ex eo peculio filius rem | 4.1 |
| alienam bona fide tenebit, an pater eius in rem uel ad exhibendum actionem pati debeat, | |
| ut ceterorum nomine, quaeritur. sed uerius est, cum hoc peculium a patris bonis separetur, | |
| defensionis necessitatem patri non inponendam. Sed nec cogendus est pater aes alienum, | 5.1 |
| quod filius peculii nomine, quod in castris adquisiit, fecisse dicetur, de peculio actionem | |
| pati: et, si sponte patiatur, ut quilibet defensor satisdato filium in solidum, non peculio | |
| tenus defendere deb<e>t. sed et eius filii nomine non aliter mouere actiones potest, quam | |
| si satis dederit eum ratam rem habiturum. | 5 |
| Tryphoninus libro octauo decimo disputationum. De hereditate ab adgnato commili- | 19.pr.1 |
| tone data Scaeuola noster dubitabat, quia potuit et ante notus et amicus dare, potuit et | |
| non dare, nisi commilitium caritatem auxisset. nobis ita uidetur, si ante commilitium | |
| factum sit testamentum, non esse peculii castrensis eam hereditatem, si postea, contra. | |
| Sed si seruus peculii castrensis a quocumque sit heres scriptus, iussu militis adire debebit | 1.1 |
| hereditatem eaque fiet bonorum castrensis peculii. Filius familias paganus de peculio | 2.1 |
| castrensi fecit testamentum et, dum ignorat patri se suum heredem extitisse, decessit. | |
| non potest uideri pro castrensibus bonis testatus, pro paternis intestatus decessisse, quam- | |
| uis id in milite etiamnunc rescriptum sit, quia miles ab initio pro parte testatus, pro parte | |
| intestatus potuerat mori, quod ius iste non habuerit, non magis quam sine obseruatione | 5 |
| legum facere testamentum. necessario ergo castrensis peculii heres scriptus uniuersa bona | |
| habebit, perinde ac si pauperrimus facto testamento decessisset ignorans se locupletatum | |
| per seruos alio loco agentes. Pater peculii castrensis filii seruum testamento liberum esse | 3.1 |
| iussit: intestato defuncto filio familias, mox patre quaeritur, an libertas seruo competat. | |
| occurrebat enim non posse dominium apud duos pro solido fuisse: denique filium posse | |
| manumittere talis peculii seruum Hadrianus constituit: et si testamento tam filii quam | |
| patris idem seruus accepisset libertatem et utrique pariter decessissent, non dubitaretur | 5 |
| ex testamento filii liberum eum esse. sed in superiore casu pro libertate a patre data illa | |
| dici possunt, numquid, qu<o>ad utatur iure concesso filius in castrensi peculio, eousque ius | |
| patris cessauerit, quod si intestatus decesserit filius, postliminii cuiusdam similitudine pater | |
| antiquo iure habeat peculium retroque uideatur habuisse rerum dominia. Non tamen ut | 4.1 |
| heres uiuo filio uindictam seruo imposuit, dicatur eum post mortem intestati filii ex illa | |
| manumissione liberum factum esse. Quid autem, si testamentum fecerit filius et non sit | 5.1 |
| eius adita hereditas? non tam facile est dicere continuatum patri post mortem filii rerum | |
| peculii dominium, cum medium tempus, quo deliberant instituti heredes, imaginem suc- | |
| cessioni praestiterit. alioquin et si adita sit ab instituto hereditas filii, dicetur a patre | |
| ad eum transisse proprietatem, quod absurdum est. si in pendenti, ut in aliis, et in hac | 5 |
| specie habeamus dominia, ut ex facto retro fuisse aut non fuisse patris credamus? se- | |
| cundum quod difficile erit expedire, si, dum deliberant heredes, dies cesserit legati seruo | |
| dati istius peculii testamento eius, ex quo pater nihil capere potuisset, an id ad ipsum | |
| pertineat, cum utique ad heredem filii pertineret. facilior tamen de libertate serui delibe- | |
| ratio est in specie, in qua intestatus filius decessisse proponitur. non est ergo ratio | 10 |
| respondendi competere libertatem eo tempore datam, quo non fuit in dominio patris? | |
| fauorabilem tamen sententiam contrariam in utroque casu non negamus. | |
| Paulus libro singulari ad regulam Catonianam. Sed si ponas filium testamentum fe- | 20.pr.1 |
| cisse et patrem heredem instituisse: cum utique pater testamento suo seruo filii libertatem | |
| dedisset, qui ad eum ex testamento filii pertinere coeperit, uidendum est, numquid ei | |
| comparari debeat, qui, cum <m>anumitteretur, alienus erat, deinde postea adquisitus est. | |
| sed fauorabile est libertatem a patre relictam admittere: et ab initio patris esse eum uideri | 5 |
| ex hoc, quod postea contigit, ostenditur. |