| DE UETERANIS | |
| Arrius Menander libro tertio de re militari. Ueteranorum priuilegium inter cetera | 49.18.1.pr.1 |
| etiam in delictis habet praerogatiuam, ut separentur a ceteris in poenis. nec ad bestias | |
| itaque ueteranus datur nec fustibus caeditur. | |
| Ulpianus libro tertio opinionum. Honeste sacramento solutis data immunitas etiam | 2.pr.1 |
| in eis ciuitatibus, apud qu<a>s incolae sunt, ualet: nec labefactatur, si quis eorum uolun- | |
| tate sua honorem aut munus susceperit. Uectigalia et patrimoniorum onera sollemnia | 1.1 |
| omnes sustinere oportet. | |
| Marcianus libro secundo regularum. Ueteranis et liberis ueteranorum idem honor | 3.pr.1 |
| habetur, qui et decurionibus: igitur nec in metallum damnabuntur nec in opus publicum | |
| uel ad bestias, nec fustibus caeduntur. | |
| Ulpianus libro quarto de officio proconsulis. Uiae sternendae immunitatem ueteranos | 4.pr.1 |
| non habere Iulio Sossiano ueterano rescriptum est. nam nec ab intributionibus, quae pos- | |
| sessionibus fiunt, ueteranos esse excusatos palam est. Sed et naues eorum angariari posse | 1.1 |
| Aelio Firmo et Antonino Claro ueteranis rescriptum est. | |
| Paulus libro singulari de cognitionibus. Ueteranos diuus Magnus Antoninus cum patre | 5.pr.1 |
| suo rescripsit a nauium fabrica excusari. Sed et ab exactione tributorum habent immu- | 1.1 |
| nitatem, hoc est ne exactores tributorum constituantur. Sed ueterani, qui passi sunt in | 2.1 |
| ordinem legi, muneribus fungi coguntur. |