| LIBER QUINQUAGESIMUS | |
| AD MUNICIPALEM ET DE INCOLIS | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Municipem aut natiuitas facit aut ma- | 50.1.1.pr.1 |
| numissio aut adoptio. Et proprie quidem municipes appellantur muneris participes, recepti | 1.1 |
| in ciuitate<m>, ut munera nobiscum facerent: sed nunc abusiue municipes dicimus suae cuius- | |
| que ciuitat<i>s ciues, ut puta Campanos, Puteolanos. Qui ex duobus igitur Campanis paren- | 2.1 |
| tibus natus est, Campanus est. sed si ex patre Campano, matre Puteolana, aeque muni- | |
| ceps Campanus est, nisi forte priuilegio aliquo materna origo censeatur: tunc enim ma- | |
| ternae originis erit municeps. ut puta Iliensibus concessum est, ut qui matre Iliensi est, | |
| sit eorum municeps. etiam Delphis hoc idem tributum et conseruatum est. Celsus etiam | 5 |
| refert Ponticis ex beneficio Pompeii Magni competere, ut qui Pontica matre natus esset, | |
| Ponticus esset. quod beneficium ad uolgo quaesitos solos pertinere quidam putant. quo- | |
| rum sententiam Celsus non probat: neque enim debuisse caueri, ut uolgo quaesitus matris | |
| condicionem sequeretur (quam enim aliam originem hic habet?): sed ad eos, qui ex diuer- | |
| sarum ciuitatium parentibus orerentur. | 10 |
| Idem libro primo disputationum. Quotiens filius familias uoluntate patris de- | 2.pr.1 |
| curio creatur, uniuersis muneribus, quae decurioni filio iniunguntur, obstrictus est pater | |
| quasi fideiussor pro filio. consensisse autem pater decurionatui filii uidetur, si prae- | |
| sens nominationi non contradixit. proinde quidquid in re publica filius gessit, pater ut | |
| fideiussor praestabit. Gestum autem in re publica accipere debemus pecuniam publicam | 1.1 |
| tractare siue erogandam decernere. Sed et si curatores operum uel cuius alterius rei pu- | 2.1 |
| blicae creauit, tenebitur. | |
| Sed et si successorem sibi nominauit, patrem obstringit. | 3.1 |
| Sed et | 4.1 |
| si uectigalia publica locauit, pater erit obstrictus. Sed si filius tutores dare non | 5.1 |
| curauerit uel minus idoneos elegerit nec satis exegerit uel non idoneum acceperit, ipse | |
| quidem quin sit obstrictus, nulla dubitatio est: pater uero ita demum obligatur, si et fide- | |
| iussores solent hoc nomine obligari. sed non solent (hoc enim et relatum et rescriptum | |
| est), quia fideiussores rem publicam saluam fore promittunt, rei publicae autem nihil, | 5 |
| quod ad rem pecuniariam attinet, interest pupillis tutores dari. Is, qui ultra commea- | 6.1 |
| tum abest uel ultra formam commeatui datam, ad mu<n>era uocari potest. | |
| Idem libro uicensimo quinto ad Sabinum. Placet etiam filios familias domi- | 3.pr.1 |
| cilium habere posse | |
| Idem libro trigensimo nono ad edictum. non utique ibi, ubi pater habuit, sed ubicum- | 4.pr.1 |
| que ipse domicilium constituit. | |
| Paulus libro quadragensimo quinto ad edictum. Labeo indicat eum, qui pluribus locis | 5.pr.1 |
| ex aequo negotietur, nusquam domicilium habere: quosdam autem dicere refert pluribus | |
| locis eum incolam esse aut domicilium habere: quod uerius est. | |
| Ulpianus libro secundo opinionum. Adsumptio originis, quae non est, ueritatem na- | 6.pr.1 |
| turae non peremit: errore enim ueritas originis non amittitur nec mendacio dicentis se | |
| esse, unde non sit, deponitur: neque recusando quis patriam, ex qua oriundus est, neque | |
| mentiendo de ea, quam non habet, ueritatem mutare potest. Filius ciuitatem, ex qua pater | 1.1 |
| eius naturalem originem ducit, non domicilium sequitur. Uiris prudentibus placuit duobus | 2.1 |
| locis posse aliquem habere domicilium, si utrubique ita se instruxit, ut non ideo minus | |
| apud alteros se collocasse uideatur. Libertini originem patronorum uel domicilium se- | 3.1 |
| quuntur: item qui ex his nascuntur. | |
| Idem libro quinto de officio proconsulis. Si quis a pluribus manumissus sit, | 7.pr.1 |
| omnium patronorum originem sequitur. | |
| Marcianus libro primo de iudiciis publicis. Non debere cogi | 8.pr.1 |
| decuriones uilius praestare frumentum ciuibus suis, quam annona exigit, diui fratres re- | |
| scripserunt, et aliis quoque constitutionibus principalibus id cautum est. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Eius, qui iustum patrem non habet, prima origo | 9.pr.1 |
| a matre eoque die, quo ex ea editus est, numerari debet. | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. Simile priuilegium fisco nulla ciuitas habet | 10.pr.1 |
| in bonis debitoris, nisi nominatim id a principe datum sit. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Imperator Titus Antoninus Lentulo | 11.pr.1 |
| Uero rescripsit magistratuum officium indiuiduum ac periculum esse commun<e>. quod sic | |
| intellegi oportet, ut ita demum collegae periculum adscribatur, si neque ab ipso qui gessit | |
| neque ab his, qui pro eo interuenerunt, res seruari possit et soluendo non fuit honore de- | |
| posito. alioquin si persona uel cautio sit idonea, uel soluendo fuit quo tempore conueniri | 5 |
| potuit, unusquisque in id quod administrauit tenebitur. Quod si forte is, qui periculo suo | 1.1 |
| nominauit magistratum, soluendo sit, utrum in eum prius actio reddi quasi fideiussorem | |
| debeat, an uero non alias, quam si res a collega seruari non potuerit? sed placuit fide- | |
| iussoris exemplo priorem conueniendum qui nominauit, quoniam collega quidem neglegen- | |
| tiae ac poenae causa, qui uero nominauit, fidei ratione conuenitur. | 5 |
| Idem libro primo responsorum. Et ei contra nominati collegam actionem utilem dari | 12.pr.1 |
| non oportet. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Quid ergo, si alter ex magistratibus toto anno | 13.pr.1 |
| afuerit aut forte praesens per contumaciam siue ignauiam uel aegram ualitudinem rei pu- | |
| blicae negotia non gesserit et omnia collega solus administrauerit, nec tamen tota res ab | |
| eo seruari possit? talis ordo dabitur, ut in primis qui rei publicae negotia gessit et qui | |
| pro eo cauerunt in solidum conueniantur, mox peractis omnibus periculum adgnoscat qui | 5 |
| non idoneum nominauit, postremo alter ex magistratibus, qui rei publicae negotiis se non | |
| immiscuit. nec iuste qui nominauit uniuersi periculum recusabit, cum scire deberet eum, | |
| qui nominaretur, indiuiduum officium et commune periculum suscepturum. nam et cum | |
| duo gesserunt et ab altero seruari quod debetur non potest, qui collegam nominauit, in | |
| uniuersum conuenitur. | 10 |
| Idem libro quinto decimo quaestionum. Municipes intelleguntur scire, quod sciant hi, | 14.pr.1 |
| quibus summa rei publicae commissa est. | |
| Idem libro primo responsorum. Ordine decurionum ad tempus motus et in ordinem | 15.pr.1 |
| regressus ad honorem, exemplo relegati, tanto tempore non admittitur, quanto dignitate | |
| caruit. sed in utroque placuit examinari, quo crimine damnati sententiam eiusmodi me- | |
| ruerunt: durioribus etenim poenis affectos ignominia uelut transacto negotio postea libe- | |
| rari, minoribus uero, quam leges permittunt, subiectos nihilo minus inter infames haberi, | 5 |
| cum facti quidem quaestio sit in potestate iudicantium, iuris | |
| autem auctoritas non sit. In eum, qui successorem suo periculo nominauit, si | 1.1 |
| finito magistratu successor idoneus fuit, actionem dari non oportet. In fraudem ciuilium | 2.1 |
| munerum per tacitam fidem praedia translata fisco uindicantur tantumque alterum inter- | |
| dictae rei minister de suis bonis cogitur soluere. Ius originis in honoribus obeundis ac | 3.1 |
| muneribus suscipiendis adoptione non mutatur: sed nouis quoque muneribus filius per | |
| adoptiuum patrem adstringitur. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Sed si emancipatur ab adoptiuo patre, | 16.pr.1 |
| non tantum filius, sed etiam ciuis eius ciuitatis, cuius per adoptionem fuerat factus, esse | |
| desinit. | |
| Papinianus libro primo responsorum. Libertus propter patronum a ciuilibus muneribus | 17.pr.1 |
| non excusatur, nec ad rem pertinet, an operas patrono uel ministerium capto luminibus | |
| exhibeat. Liberti uero senatorum, qui negotia patronorum gerunt, a tutela decreto patrum | 1.1 |
| excusantur. Filium pater decurionem esse uoluit: ante filium ex persona sua res publica | 2.1 |
| debet conuenire quam pat<rem> ex persona filii. nec ad rem pertinebit, an filius castrense | |
| peculium tantum possideat, cum ante militasset uel postea. Praescriptio temporum, quae | 3.1 |
| in honoribus repetundis uel aliis suscipiendis data est, apud eosdem seruatur, non apud | |
| alios. Sed eodem tempore non sunt honores in duabus ciuitatibus ab eodem gerendi: cum | 4.1 |
| simul igitur utrubique deferuntur, potior est originis causa. Sola ratio possessionis ciui- | 5.1 |
| libus possessori muneribus iniungendis citra priuilegium specialiter ciuitati datum idonea | |
| non est. Postliminio regressi patriae muneribus obtemperare coguntur, quamuis in alienae | 6.1 |
| ciuitatis finibus consistant. Exigendi tributi munus inter sordida munera non habetur et | 7.1 |
| ideo decurionibus quoque mandatur. Ex causa fideicommissi manumissus in muneribus | 8.1 |
| ciuilibus manumissoris originem sequitur, non eius qui libertatem rel<i>quit. In adoptiua | 9.1 |
| familia susceptum exemplo dati muneribus ciuilibus apud originem aui quoque naturalis | |
| respondere diuo Pio placuit, quamuis in isto fraudis nec suspicio quidem interueniret. Error | 10.1 |
| eius, qui se municipem aut colonum existimans munera ciuilia suscepturum promisit, de- | |
| fensionem iuris non excludit. Patris domicilium filium aliorum incolam ciuilibus muneribus | 11.1 |
| alienae ciuitatis non adstringit, cum in patris quoque persona domicilii ratio temporaria | |
| sit. In quaestionibus nominatos capitalium criminum ad nouos honores ante causam fini- | 12.1 |
| tam admitti non oportet: ceterum pristinam interim dignitatem retinent. Sola domus pos- | 13.1 |
| sessio, quae in aliena ciuitate comparatur, domicilium non facit. Nominati successoris | 14.1 |
| periculum fideiussorem nominantis non tenet. Fideiussores, qui saluam rem publicam fore | 15.1 |
| responderunt, et qui magistratus suo periculo nominant poenalibus actionibus non adstrin- | |
| guntur, in quas inciderunt hi, pro quibus interuenerunt: eos enim damnum rei publicae | |
| praestare satis est quod promitti uid<e>tur. | |
| Paulus libro primo quaestionum. Diuus Seuerus rescripsit interualla temporum in | 18.pr.1 |
| continuandis oneribus inuitis, non etiam uolentibus concessa, dum ne quis continuet ho- | |
| norem. | |
| Scaeuola libro primo quaestionum. Quod maior pars curiae effecit, pro eo habetur, | 19.pr.1 |
| ac si omnes egerint. | |
| Paulus libro uicensimo quarto quaestionum. Domicilium re et facto transfertur, non | 20.pr.1 |
| nuda contestatione: sicut in his exigitur, qui negant se posse ad munera ut incolas uocari. | |
| Idem libro primo responsorum. Lucius Titius cum esset in patris potestate, a magi- | 21.pr.1 |
| stratibus inter ceteros frumento compar<a>ndo inuito patre curator constitutus est: cui rei | |
| Lucius Titius neque consensit neque pecuniam accepit neque in eam cauit aut se com- | |
| parationibus cum ceteris miscuit: et post mortem patris in reliqua collegarum interpellari | |
| coepit. quaeritur, an ex ea causa teneri possit. Paulus respondit eum, qui iniunctum | 5 |
| munus a magistratibus suscipere supersedit, posse conueniri eo nomine propter damnum | |
| rei publicae, quamuis eo tempore, quo creatus est, in aliena fuerit potestate. Paulus re- | 1.1 |
| spondit e<os>, qui pro aliis non ex contractu, sed ex officio quod administrauerint conue- | |
| niuntur, in damnum sortis substitui solere, non etiam in usuras. Idem respondit heredes | 2.1 |
| patris propter munera filii, quae post mortem patris suscepit, iure conueniri non posse. | |
| hoc responsum et ad eum pertinet, qui a patre decurio factus post mortem patris munera | |
| suscepit. Idem respondit eum, qui decurionem adoptauit, onera decurionatus eius susce- | 3.1 |
| pisse uideri exemplo patris, cuius uoluntate filius decurio factus est. Idem re- | 4.1 |
| spondit constante matrimonio dotem in bonis mariti esse: sed et si ad munera munici- | |
| palia a certo modo substantiae uocentur, dotem non debere computari. Idem respondit, | 5.1 |
| si per accusatorem criminum capitalium non stetisset, quo minus crimen intra statutum tempus | |
| persequeretur, reum non debuisse medio tempore honorem appetere. 'Impe- | 6.1 |
| ratores Seuerus et Antoninus Augusti Septimio Zenoni. Pro infante filio, quem decu- | |
| rionem esse uoluisti, quamquam fidem tuam in poster<um> adstrinxeris, tamen interim onera | |
| sustinere non cogeris, cum ad ea, quae mandari possunt, uoluntatem dedisse uidearis.' | |
| Idem respondit, si ciuitas nullam propriam legem habet de adiectionibus ad- | 7.1 |
| mittendis, non posse recedi a locatione uel uenditione praediorum publicorum iam per- | |
| fecta: tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent. | |
| Idem libro primo sententiarum. Filii libertorum, libertarumque liberti, paterni et pa- | 22.pr.1 |
| troni manumissoris domicilium aut originem sequuntur. Uidua mulier amissi mariti domi- | 1.1 |
| cilium retinet exemplo clarissimae personae per maritum factae: sed utrumque aliis inter- | |
| uenientibus nuptiis permutatur. Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium | 2.1 |
| sua uoluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praeiudicium et utrubi- | |
| que <m>uneribus adstringuntur. Relegatus in eo loco, in quem relegatus est, interim neces- | 3.1 |
| sarium domicilium habet. Senator ordine motus ad originalem patriam, nisi hoc specia- | 4.1 |
| liter impetrauerit, non restituitur. Senatores et eorum filii filiaeque quoquo tempore nati | 5.1 |
| nataeue, itemque nepotes, pronepotes et proneptes ex filio origini eximuntur, licet muni- | |
| cipalem retineant dignitatem. Senatores, qui liberum commeatum, id est ubi uelint | 6.1 |
| morandi arbitrium impetrauerunt, domicilium in urbe retinent. Qui faenus exer- | 7.1 |
| cent, omnibus patrimonii intributionibus fungi debent, etsi possessionem non habeant. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Municeps esse desinit se- | 23.pr.1 |
| natoriam adeptus dignitatem, quantum ad munera: quantum uero ad honorem, retinere | |
| creditur originem. denique manumissi ab eo eius municipii efficiuntur municipes, unde | |
| originem trahit. Miles ibi domicilium habere uidetur, ubi meret, si nihil in patria pos- | 1.1 |
| sideat. | |
| Scaeuola libro secundo digestorum. Constitutionibus principum continetur, | 24.pr.1 |
| ut pecuniae, quae ex detrimento soluitur, usurae non praestentur: et ita imperatores An- | |
| toninus et Uerus Augusti rescripserunt his uerbis: 'Humanum est reliquorum usuras neque | |
| ab ipso, qui ex administratione honoris reliquatus est, neque a fideiussore eius, et multo | |
| minus a magistratibus, qui cautionem acceperint, exigi'. cui consequens est, ut ne in fu- | 5 |
| turum a forma obseruata discedatur. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum praetoris. Magistratus municipales cum unum ma- | 25.pr.1 |
| gistratum administrent, etiam unius hominis uicem sustinent. et hoc plerumque quidem | |
| lege municipali eis datur: uerum et si non sit datum, dummodo non denegatum, moribus | |
| competit. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Ea, quae magis imperii sunt quam iuris- | 26.pr.1 |
| dictionis, magistratus municipalis facere non potest. Magistratibus municipalibus non per- | 1.1 |
| mittitur in integrum restituere aut bona rei seruandae causa iuber<e> possider<i> aut dotis | |
| seruandae causa uel legatorum seruandorum causa. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Eius, qui manumisit, municeps est ma- | 27.pr.1 |
| numissus, non domicilium eius, sed patriam secutus. et si patronum habeat duarum | |
| ciuitatium municipem, per manumissionem earundem ciuitatium erit municeps. Si quis | 1.1 |
| negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo uendit emit contrahit, <in | |
| eo> foro balineo spectaculis utitur, ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii com- | |
| modis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causa | |
| deuersatur. Celsus libro primo digestorum tractat, si quis instructus sit duobus locis aequa- | 2.1 |
| liter neque hic quam illic minus frequenter commoretur: ubi domicilium habeat, ex <de>sti- | |
| natione animi esse accipiendum. ego dubito, si utrubique destinato sit animo, an possit | |
| quis duobus locis domicilium habere. et uerum est habere, licet difficile est: quemad- | |
| modum difficile est sine domicilio esse quemquam. puto autem et hoc procedere posse, | 5 |
| si quis domicilio relicto nauiget uel iter faciat, quaerens quo se conferat atque ubi con- | |
| stituat: nam hunc puto sine domicilio esse. Domicilium autem habere potest et relegatus | 3.1 |
| eo loci, unde arcetur, ut Marcellus scribit. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Inter conuenientes et de re maiori apud magistratus | 28.pr.1 |
| municipales agetur. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Incola et his magistratibus parere debet, | 29.pr.1 |
| apud quos incola est, et illis, apud quos ciuis est: nec tantum municipali iurisdictioni in | |
| utroque municipio subiectus est, uerum etiam omnibus publicis muneribus fungi debet. | |
| Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum. Qui ex uico ortus est, eam patriam | 30.pr.1 |
| intellegitur habere, cui rei publicae uicus ille respondet. | |
| Marcellus libro primo digestorum. Nihil est impedimento, quo minus quis ubi uelit | 31.pr.1 |
| habeat domicilium, quod ei interdictum non sit. | |
| Modestinus libro quarto differentiarum. Ea, quae desponsa est, ante contractas nuptias | 32.pr.1 |
| suum non mutat domicilium. | |
| Idem libro singulari de manumissionibus. Roma communis nostra patria est. | 33.pr.1 |
| Idem libro tertio regularum. Incola iam muneribus publicis destinatus nisi | 34.1.1 |
| perfecto munere incolatui renuntiare non potest. | |
| Idem libro primo excusationum. Εἰδέναι χρὴ ὅτι ὁ ἐν ἀγρῷ καταμένων ἰν- | 35.1.1 |
| κόλαϲ οὐ νομίζεται· ὁ γὰρ ἐκείνηϲ τῆϲ πόλεωϲ ἐξαιρέτοιϲ μὴ χρώμενοϲ οὕτωϲ οὐ νομίζεται εἶναι | |
| ἰνκόλαϲ. | |
| Idem libro primo responsorum. Titio, cum esset Romae studiorum gratia, epistula | 36.1.1 |
| missa est a magistratibus patriae suae, ut porrigeret imperatori decretum eiusdem ciui- | |
| tatis, quod erat cum ipsa epistula missum. is autem, qui suscepisset litteras restituendas, | |
| collusione facta dedit Lucio Titio, qui et ipse Romae morabatur suae rei gratia: sublato | |
| Titi nomine, cui erat decretum missum, uti per ipsum daretur, suum nomen scripsit et | 5 |
| sic imperatori decretum secundum mandata rei publicae dedit. quaero, qui uiaticum pe- | |
| tere ab ea potuisset? et quid commisisse uidetur is, qui non restituit litteras ei, cui resti- | |
| tuere mandatum susceperat, et is, qui sublato alieno nomine inscriptoque suo, quasi ipse | |
| iussus a patria, decretum imperatori porrexit? Herennius Modestinus <re>spondit Titium | |
| quidem uiaticum petere non posse: sed eum qui nomen incidisset. Titius pro pecunia | 1 |
| publica, quam ipse credidit, pignus accepit pacto facto cum debitore, ut non soluto debito | |
| sine ulla repromissione distrahatur pignus. succedentes gradus in locum Titii nomen | |
| et pignus probauerunt usque ad Maeuium: ex uenditione pignoris propter repromissionem | |
| a magistratu uendentibus factam de modo fundi demonstrato satis debito factum non | 5 |
| est. quaerebatur, quis rei publicae tenetur. Herennius Modestinus: Titium, cum succes- | |
| sores eius periculum nominis agnouerint, eo nomine obstrictum non esse respondi: sed | |
| nec post magistratus qui uendidisse proponuntur, cum uid<e>licet pluris uendiderunt propter | |
| mensurae agri demonstrationem et hoc, qua pluris uendiderunt, restituere minore modo | |
| deprehenso iussi sunt. eum igitur, qui nouissimus nomen probauit, indemnitati rei publicae | 10 |
| satisfacere debere, si nomen ad successorem idoneum transmississe non doceatur. | |
| Callistratus libro primo de cognitionibus. De iure omnium incolarum, quos quaeque | 37.pr.1 |
| ciuitates sibi uindicant, praesidum prouinciarum cognitio est. cum tamen se quis negat | |
| incolam esse, apud eum praesidem prouinciae agere debet, sub cuius cura est ea ciuitas, | |
| a qua uocatur ad munera, non apud eam, ex qua ipse se dicit oriundum esse: idque | |
| diuus Hadrianus rescripsit. Mulieris, quae aliunde orta, alibi nupta est, libertos eo loco | 1.1 |
| munus facere debere, unde patrona erit et ubi ipsi domicilium habebunt, placet. Mulieres, | 2.1 |
| quae in matrimonium se dederint non legitimum, non ibi muneribus fungendas, unde mariti | |
| earum sunt, sciendum est, sed unde ipsae ortae sunt: idque diui fratres rescripserunt. | |
| Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus | 38.pr.1 |
| Augusti rescripserunt gratiam se facere iurisiurandi ei, qui iurauerat se ordini non inter- | |
| futurum et postea duumuir creatus esset. Item rescripserunt colonos praediorum fisci | 1.1 |
| muneribus fungi sine damno fisci oportere, idque excutere praesidem adhibito procuratore | |
| debere. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt ad magistratus officium pertinere | 2.1 |
| exactionem pecuniae legatorum, et si cessauerint, ipsos uel heredes conuen<e>ri aut, si sol- | |
| uendo non sint, fideiussores eorum qui pro his cauerunt. Item rescripserunt | 3.1 |
| mulierem, quamdiu nupta est, incolam eiusdem ciuitatis uideri, cuius maritus eius est, et | |
| ibi, unde originem trahit, non cogi muneribus fungi. Item rescripserunt patris, qui con- | 4.1 |
| sulto filium emancipauerat, ne pro magistratu eius caueret, perinde bona teneri atque | |
| si fideiussor pro eo extitisset. Item rescripserunt, cum quaeritur, an municeps quis | 5.1 |
| sit, ex ipsis etiam rebus probationes sumi oportere: nam solam nominis similitudinem | |
| ad confirmandam cuiusque originem satis non esse. Imperatores Antoninus et Uerus | 6.1 |
| rescripserunt non minus eos, qui compulsi magistrat<u> funguntur, cauere debere, quam | |
| qui sponte officium adgnouerunt. |