DE DECURIONIBUS ET FILIIS EORUM
|
|
Ulpianus libro secundo opinionum. Decuriones, quos sedibus ciuitatis, ad quam per-
|
50.2.1.pr.1
|
tinent, relictis in alia loca transmigrasse probabitur, praeses prouinciae in patrium solum
|
|
reuocare et muneribus congruentibus fungi curet.
|
|
Idem libro primo disputation<u>m. Qui ad tempus relegatus est, si decurio sit, desinet
|
2.pr.1
|
esse decurio. reuersus plane locum suum quidem non optinebit, sed non semper prohi-
|
|
betur decurio fieri. denique in locum suum non restituetur (nam et sublegi in locum eius
|
|
potest) et si numerus ordinis plenus sit, exspectare eum oportet, donec alius uacet. alia
|
|
causa est eius, qui ad tempus ordine remouetur: hic enim impleto tempore decurio est.
|
5
|
sed et in huius locum sublegi poterit: sed et si plenum locum inuenerit, exspect<et>, donec
|
|
locus uacet. Restitutus tamen in ordinem utrum eum ordinem teneat, quem primum ha-
|
1.1
|
buit, an uero quem nunc nanctus est, quaeri potest, si forte de ordine sententiarum dicen-
|
|
darum agatur. arbitror tamen eundem ordinem tenere, quem pridem habuit. non idem
|
|
erit in eo, qui relegatus ad tempus est: nam hic uelut nouus in ordinem uenit. In filiis
|
2.1
|
decurionum quaestio est, utrum is solus decurionis filius esse uideatur, qui conceptus et
|
|
natus est ex decurione, an uero et is, qui ante natus est, quam pater decurio fieret.
|
|
et quidem quantum pertinet, ne fustibus castigetur et ne in metallum detur, non nocet
|
|
plebeio patre esse natum, si postea honor decurionis patri eorum accesserit. in auo quo-
|
5
|
que Papinianus idem respondit. ne patris nota filius macularetur. Sed si pater ipsius
|
3.1
|
ordine motus sit, si quidem ante conceptionem eius moueatur, arbitror eum quasi plebei
|
|
filium in honoribus spectari: quod si post conceptionem pater ipsius dignitatem amiserit,
|
|
dicendum erit benigne ut decurionis filium intuendum. Proinde hic quoque, qui post
|
4.1
|
patris relegationem natus sit, si quidem ante conceptus est, similis senatoris filio habe-
|
|
bitur: si postea, nocebit illi relegatio. Si ad tempus ordine moto patre fuerit natus me-
|
5.1
|
dioque tempore conceptus et editus, an quasi decurionis filius nascatur, licet pater eius
|
|
ante obierit, quam in ordinem uenerit? quod benigne erit admittendum. Praeterea si
|
6.1
|
conceptus sit a plebeio, mox ante editionem pater eius decurionatum adeptus ante edi-
|
|
tionem amiserit: non infauorabiliter quis medium tempus illi prodesse ueluti iam nato
|
|
respondebit. Nullum patris delictum innocenti filio poenae est: ideoque nec ordine decu-
|
7.1
|
rionum aut ceteris honoribus propter eiusmodi causam prohibetur. Maiores
|
8.1
|
annis quinquaginta quinque ad decurionatus honorem inuiti uocari constitutionibus prohi-
|
|
bentur. sed si ei rei consenserint, etsi maiores annis septuaginta sint, munera quidem
|
|
ciuilia obire non coguntur, honores autem gerere debent.
|
|
Idem libro tertio de officio proconsulis. Generaliter id erit defendendum, ut qui cle-
|
3.pr.1
|
mentiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere de-
|
|
beat humanitatis sententiae nec decurionatum recipiat. Sed si quis ob falsam causam
|
1.1
|
uel aliam de grauioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea
|
|
est causa, ut possit in ordinem redire. imperator enim Antoninus edicto
|
|
proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine uel aduocationibus
|
|
uel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore uel
|
5
|
officio possit. et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quae modum inter-
|
|
dictioni fecerat. Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat com-
|
2.1
|
petitorem legitime quaesitum, praeferri eum oportet, diui fratres Lolliano Auito Bithyniae
|
|
praesidi rescripserunt. cessantibus uero his etiam spurii ad decurionatum et re et uita
|
|
honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper
|
|
ordinem plenum habere. Eis, qui Iudaicam superstitionem se-
|
3.1
|
quuntur, diui Seuerus et Antoninus honores adipisci permiserunt, sed et necessitates eis
|
|
imposuerunt, qui superstitionem eorum non laederent.
|
|
Marcianus libro primo de iudiciis publicis. Decurio, qui prohibetur conducere quae-
|
4.pr.1
|
dam, si iure successerit in conductione, remanet in ea. quod et in omnibus similibus
|
|
seruandum est.
|
|
Papinianus libro secundo quaestionum. Ad tempus ordine motos ex crimine, quod
|
5.pr.1
|
ignominiam importat, in perpetuum moueri placuit. ad tempus autem exulare iussos ex
|
|
crimine leuiore uelut transacto negotio non esse inter infames habendos.
|
|
Idem libro primo responsorum. Spurii decuriones fiunt: et ideo fieri poterit ex in-
|
6.pr.1
|
cesto quoque natus: non enim impedienda est dignitas eius qui nihil admisit. Minores
|
1.1
|
uiginti quinque annorum decuriones facti sportulas decurionum accipiunt: sed interim
|
|
suffragium inter ceteros ferre non possunt. Decurio etiam suae ciuitatis uectigalia exer-
|
2.1
|
cere prohibetur. Qui iudicii publici quaestionem citra ueniam abolitionis deseruerunt, de-
|
3.1
|
curionum honor<e> decorari non possunt, cum ex Turpilliano senatus consulto notentur igno-
|
|
minia ueluti calumniae causa iudicio publico damnati. Pater, qui filio decurione creato
|
4.1
|
prouocauit, etsi praescriptione temporis exclusus fuerit, si quod gestum est non habuit
|
|
ratum, muneribus ciuilibus pro filio non tenebitur. Priuilegiis cessantibus ceteris eorum
|
5.1
|
causa potior habetur in sententiis ferendis, qui pluribus eodem tempore suffragiis iure de-
|
|
curion<i> decorati sunt. sed et qui plures liberos habet, in suo collegio primus sententiam
|
|
rogatur ceterosque honoris ordine praecellit.
|
|
Paulus libro primo sententiarum. Honores et munera non ordination<e>, sed potioribus
|
7.pr.1
|
quibusque iniungend<a> sunt. Surdus et mutus si in totum non audiant aut non loquantur,
|
1.1
|
ab honoribus ciuilibus, non etiam a muneribus excusantur. Is, qui non sit decurio, duum-
|
2.1
|
uirat<u> uel aliis honoribus fungi non potest, quia decurionum honoribus plebeii fungi pro-
|
|
hibentur. Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si con-
|
3.1
|
trariam uoluntatem uel apud acta praesidis uel apud ipsum ordinem uel quo alio modo
|
|
contestatus sit.
|
|
Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Decurionibus facultatibus lapsis ali-
|
8.pr.1
|
menta decerni permissum est, maxime si ob munificentiam in patriam patrimonium ex-
|
|
hauserint.
|
|
Paulus libro primo decretorum. Seuerus Augustus dixit: 'etsi probaretur Titius in
|
9.pr.1
|
seruitute patris sui natus, tamen, cum ex libera muliere sit procreatus, non prohibetur
|
|
decurio fieri in sua ciuitate'. Non esse dubitandum, quin nauicularii non debent decu-
|
1.1
|
riones creari.
|
|
Modestinus libro primo responsorum. Herennius Modestinus respondit sola albi pro-
|
10.pr.1
|
scriptione minime decurionem factum, qui secundum legem decurio creatus non sit.
|
|
Callistratus libro primo cognitionum. Non tantum qui tenerae aetatis, sed etiam
|
11.pr.1
|
qui grandes natu sunt decuriones fieri prohibentur. illi quasi inhabiles rem publicam tueri
|
|
ad tempus excusantur, hi uero in perpetuum amouentur: non alias seniores, ne seniorum
|
|
excusatione iuniores onerentur ad omnia munera publica suscipienda soli relicti. neque
|
|
enim minores uiginti quinque annis decuriones allegi
|
5
|
nisi ex causa possunt, neque hi, qui annum quinquagensimum et quintum excesserunt.
|
|
nonnumquam etiam longa consuetudo in ea re obseruata respicienda erit. quod etiam
|
|
custodiendum principes nostri consulti de allegendis in ordine Nicomedensium huius aetatis
|
|
hominibus rescripserunt.
|
|
Idem libro sexto cognitionum. Eos, qui utensilia negotiantur et uendunt, licet ab
|
12.pr.1
|
aedilibus caeduntur, non oportet quasi uiles personas neglegi. denique non sunt prohibiti
|
|
huiusmodi homines decurionatum uel aliquem honorem in sua patria petere: nec enim
|
|
infames sunt. sed ne quidem arcentur honoribus, qui ab aedilibus flagellis caesi sunt,
|
|
quamquam iure suo ita aediles officio isto fungantur. inhonestum tamen puto esse huius-
|
5
|
modi personas flagellorum ictibus subiectas in ordinem recipi, et maxime in eis ciuita-
|
|
tibus, quae copiam uirorum honestorum habeant: nam paucitas eorum, qui muneribus
|
|
publicis fungi debeant, necessaria etiam hos ad dignitatem municipalem, si facultates
|
|
habeant, inuit<a>t.
|
|
Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus
|
13.pr.1
|
Augusti rescripserunt in tempus relegatos et reuersos in ordinem allegi sine permissu
|
|
principis non posse. Item rescripserunt relegatos non posse tempore finito in ordinem
|
1.1
|
decurionum allegi, nisi eius aetatis fuerint, ut nondum decuriones creari possent, et digni-
|
|
tas certa spem eius honoris id faceret, ut princeps indulgere possit. Item rescripserunt
|
2.1
|
eum, qui in relegatione natus est, non prohiberi honore decurionatus fungi. Item re-
|
3.1
|
scripserunt non admitti contradicere uolentem, quod non recte quis sit creatus decurio,
|
|
cum initio contradicere debuerit.
|
|
Paulus libro primo quaestionum. De decurione damnato non debere quaestionem
|
14.pr.1
|
haberi diuus Pius rescripsit. unde etiam si desierit decurio esse, deinde damnetur, non
|
|
esse torquendum in memoriam prioris dignitatis placet.
|
|