| DE ALBO SCRIBENDO | |
| Ulpianus libro tertio de officio proconsulis. Decuriones in albo ita scriptos esse | 50.3.1.pr.1 |
| oportet, ut lege municipali praecipitur: sed si lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, | |
| ut scribantur eo ordine, quo quisque eorum maximo honore in municipio functus est: | |
| puta qui duumuiratum gesserunt, si hic honor praecellat, et inter duumuirales antiquissi- | |
| mus quisque prior: deinde hi, qui secundo post duumuiratum honore in re publica functi | 5 |
| sunt: post eos qui tertio et deinceps: mox hi qui nullo honore functi sunt, prout quisque | |
| eorum in ordinem uenit. In sententiis quoque dicendis idem ordo spectandus est, quem | 1.1 |
| in albo scribendo diximus. | |
| Idem libro secundo opinionum. In albo decurionum in municipio nomina ante scribi | 2.pr.1 |
| oportet eorum, qui dignitates principis iudicio consecuti sunt, postea eorum, qui tantum | |
| municipalibus honoribus functi sunt. |