| DE MUNERIBUS ET HONORIBUS | |
| Hermogenianus libro primo epitomarum. Munerum ciuilium quaedam sunt | 50.4.1.pr.1 |
| patrimonii, alia personarum. Patrimonii sunt munera rei uehicularis, item nauicularis: | 1.1 |
| decemprimatus: ab istis enim periculo ipsorum exactiones sollemnium celebratur. Perso- | 2.1 |
| nalia ciuilia sunt munera defensio ciuitatis, id est ut syndicus fiat: legatio ad census ac- | |
| cipiendum uel patrimonium: scrib<a>tus: καμηλαϲία: annonae ac similium cura: praediorumque | |
| publicorum: frumenti comparandi: aquae ductus: equorum circensium spectacula: publicae | |
| uiae munitiones: arcae frumentariae: calefactiones thermarum: annonae diuisio et quae- | 5 |
| cumque aliae curae istis sunt similes. ex his enim, quae rettulimus, cetera etiam per leges | |
| cuiusque ciuitatis ex consuetudine longa intellegi potuerunt. Illud tenendum est genera- | 3.1 |
| liter personale quidem munus esse, quod corporibus labore cum sollicitudine animi ac | |
| uigilantia sollemniter extitit, patrimonii uero, in quo sumptus maxime postulatur. Aeque | 4.1 |
| personale munus est tutela, cura adulti furiosiue, item prodigi, muti, etiam | |
| uentri<s>, etiam ad exhibendum cibum potum tectum et similia. sed et in bonis, cuius of- | |
| ficio usucapiones interpellantur ac, ne debitores liberentur, prouidetur: item ex Carboniano | |
| edicto bonorum possessione petita, si satis non detur, custodiendis bonis curator datus | 5 |
| personali fungitur munere. his similes sunt bonis dati curatores, quae fuerunt eius, qui ab | |
| hostibus captus est et reuerti speratur: item custodiendis ab eo relictis, cui necdum quis- | |
| quam ciuili uel honorario iure successit, curatores constituti. | |
| Ulpianus libro uicensimo primo ad Sabinum. Quod ad honores pertinet, creditur in | 2.pr.1 |
| potestate filium habere etiam is, qui in patris potestate est. | |
| Idem libro secundo opinionum. Et qui originem ab urbe Roma habent, si alio loco | 3.pr.1 |
| domicilium constituerunt, munera eius sustinere debent. His, qui castris operam | 1.1 |
| per militiam dant, nullum municipale munus iniungi potest. ceteri autem priuati, quamuis | |
| militum cognati sunt, legibus patriae suae et prouinciae oboedire debent. Si in me- | 2.1 |
| tallum datus in integrum restitutus sit, perinde ac si nec damnatus fuisset, ad munera uel | |
| honores uocatur: nec opponet fortunam et casus tristiores suos ad hoc solum, ne patriae | |
| idoneus ciuis esse uideatur. | |
| Corporalia munera feminis ipse sexus denegat. | 3.1 |
| Quo minus | 4.1 |
| honores aut munera iniungantur filio, si nullam habet excusationem, intercedere | |
| pater, in cuius potestate est, ius non habet. Quod pater non consensit honoribus siue | 5.1 |
| muneribus filii, ne illius patrimonium oneri subiciatur, praestat defensionem, non ciuem | |
| patriae utilitatibus quatenus potest aufert. Quamuis maior annis | 6.1 |
| septuaginta et quinque liberorum incolumium pater sit ideoque a muneribus ciuilibus ex- | |
| cusetur, filii tamen eius suo nomine competentia munera adgnoscere debent: ideo enim pro- | |
| prium praemium immunitatis propter filios patribus datum est, quod illi subibunt. | |
| Uitricus onera munerum ciuilium nomine priuigni sui suscipere nulla iuris ratione cogitur. | 7.1 |
| Liberti muneribus fungi debent apud originem patronorum, sed si sua patrimonia habent | 8.1 |
| suffectura oneribus: res enim patronorum muneribus libertinorum subiecta non est. Quod | 9.1 |
| pater in reatu criminis alicuius est, filiis impedimento ad honores esse non debet. Deca- | 10.1 |
| protos etiam minores annis uiginti quinque fieri, non militantes tamen, pridem placuit, quia | |
| patrimonii magis onus uidetur esse. Exactionem tributorum onus patrimonii esse constat. | 11.1 |
| Cura frumenti comparandi munus est, et ab eo aetas septuaginta annorum uel numerus | 12.1 |
| quinque incolumium liberorum excusat. Eos milites, quibus superuenientibus | 13.1 |
| hospitia praeberi in ciuitate oportet, per uices ab omnibus, quos <i>d munus contingit, suscipi | |
| oportet. Munus hospitis in domo recipiendi non personae, sed patrimonii onus est. | 14.1 |
| Praeses prouinciae prouideat munera et honores in ciuitatibus aequaliter per uices secun- | 15.1 |
| dum aetates et dignitates, ut gradus munerum honorumque qui antiquitus statuti sunt, | |
| iniungi, ne sine discrimine et frequenter isdem oppre<s>sis simul uiris et uiribus res publicae | |
| destituantur. Si duo filii in patris potestate sint, eodem tempore munera eorum | 16.1 |
| pater sustinere non compellitur. Si is, qui duos filios relinqu<e>bat, nihil de expedien- | 17.1 |
| dis muneribus alterius filii ex communi patrimonio supremis suis cauit, propriis sumptibus | |
| is et munera et honores, qui ei iniungentur, suscipere debet, quamuis pro altero uiuus pater | |
| eiusmodi onera expedierit. | |
| Idem libro tertio opinionum. Cura exstruendi uel reficiendi operis in ciuitate munus | 4.pr.1 |
| publicum est, a quo quinque liberorum incolumium pater excusatur: nec si per uim ex- | |
| tortum munus fuerit, excusationem, quam habet ab aliis muneribus, auferet. Deficientium | 1.1 |
| facultatibus ad munera uel honores qui indicuntur excusatio non perpetua, sed temporalis | |
| est: nam si ex uoto honestis rationibus patrimonium incrementum acceperit, suo tempore, | |
| an idoneus sit aliquis ad ea, quae creatus fuerit, aestimabitur. Inopes onera patrimonii | 2.1 |
| ipsa non habendi necessitate non sustinent, corpori autem indicta obsequia soluunt. Qui | 3.1 |
| obnoxius muneribus suae ciuitatis fuit, nomen militiae defugiendi oneris municipalis gratia | |
| dedit: deteriorem causam rei publicae facere non potuit. | |
| Scaeuola libro primo regularum. Nauicularii et mercatores olearii, qui magnam partem | 5.pr.1 |
| patrimonii ei rei contulerunt, intra quinquennium muneris publici uacationem habent. | |
| Ulpianus libro quarto de officio proconsulis. Rescripto diuorum fratrum ad Rutilium | 6.pr.1 |
| Lupum ita declaratur: 'Constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut | |
| ita et magistratum apiscatur, totiens seruari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes | |
| contingit. ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus | |
| pares non sint, sed et uix de suo uictum sustinere possint: et minus utile et nequaquam | 5 |
| honestum est talibus mandari magistratum, praesertim cum sint qui conuenienter ei et | |
| suae fortunae et splendori publico possint creari. sciant igitur locupletiores non debere | |
| se ho<c> praetextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos | |
| demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem'. Debitores | 1.1 |
| rerum publicarum ad honores inuitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur | |
| rei publicae satisfecerint. sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, | |
| qui ex administratione rei publicae rel<i>quantur: ceterum si non ex administratione sint | |
| debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut hono- | 5 |
| ribus arceantur. plane uice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus | |
| idoneis caueat: et ita diui fratres Aufidio Herenniano rescripserunt. sed et si ex pollicita- | |
| tione debeant, quae tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut hono- | |
| ribus arceantur. Si quis accusatorem non habeat, non deb<e>t honoribus prohiberi, quemad- | 2.1 |
| modum non debet is, cuius accusator destiterit. ita enim imperator noster cum diuo patre | |
| suo rescripsit. Sciendum est quaedam esse munera aut personae aut patrimo- | 3.1 |
| niorum, itidem quosdam esse honores. Munera, quae patrimoniis iniunguntur, uel intribu- | 4.1 |
| tiones talia sunt, ut neque aetas ea excuset neque numerus liberorum nec alia praeroga- | |
| tiua, quae solet a personalibus muneribus exuere. Sed enim haec munera, quae patri- | 5.1 |
| moniis indicuntur, duplicia sunt: nam quaedam possessoribus iniunguntur, siue municipes | |
| sunt siue non sunt, quaedam non nisi municipibus uel incolis. intributiones, quae agris | |
| fiunt uel aedificiis, possessoribus indicuntur: munera uero, quae patrimoniorum habentur, | |
| non aliis quam municipibus uel incolis. | 5 |
| Marcianus libro secundo publicorum. Reus delatus etiam ante sententiam honores | 7.pr.1 |
| petere principalibus constitutionibus prohibetur: nec interest, plebeius an decurio fuerit. | |
| sed post annum, quam reus delatus est, petere non prohibetur, nisi per ipsum | |
| stetit, quo minus causa intra annum expedi<r>etur. Eum, contra quem propter ho- | 1.1 |
| nores appellatum est, si pendente appellatione honorem usurpauerit, coercendum diuus | |
| Seuerus rescripsit. ergo et si is, qui honoribus per sententiam uti prohibitus est, appel- | |
| lauerit, abstinere interim petitione honoris debebit. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Ad rem publicam admi- | 8.pr.1 |
| nistrandam ante uicensimum quintum annum, uel ad munera quae non patrimonii sunt | |
| uel honores, admitti minores non oportet. denique nec decuriones creantur uel creati suf- | |
| fragium in curia ferunt. annus autem uicensimus quintus coeptus pro pleno habetur: hoc | |
| enim in honoribus fauoris causa constitutum est, ut pro plenis inchoatos accipi<a>mus, sed | 5 |
| in his honoribus, in quibus rei publicae quid eis non committitur. ceterum cum damno | |
| publico honorem ei committi non est dicendum, etiam cum ipsius pernicie minoris. | |
| Idem libro tertio de officio consulis. Si quis magistratus in municipio creatus munere | 9.pr.1 |
| iniuncto fungi detrectet, per praesides munus adgnoscere cogendus est remediis, quibus | |
| tutores quoque solent cogi ad munus quod iniunctum est adgnoscendum. | |
| Modestinus libro quinto differentiarum. Honorem sustinenti munus imponi | 10.pr.1 |
| non potest: munus sustinenti honor deferri potest. | |
| Idem libro undecimo pandectarum. Ut gradatim honores deferantur, edicto, et ut a | 11.pr.1 |
| minoribus ad maiores perueniatur, epistula diui Pii ad Titianum exprimitur. Etsi lege | 1.1 |
| municipali caueatur, ut praefer<a>ntur in honoribus certae condicionis homines: attamen | |
| sciendum est hoc esse obseruandum, si idonei sint: et ita rescripto diui Marci continetur. | |
| Quotiens penuria est eorum, qui magistratum suscipiunt, immunitas ad aliquid infringitur, | 2.1 |
| sicuti diui fratres rescripserunt. Reprobari posse medicum a re publica, | 3.1 |
| quamuis semel probatus sit, diuus Magnus Antoninus cum patre rescripsit. Eos, qui pri- | 4.1 |
| mis litteris pueros inducunt, non habere uacationem diuus Magnus Antoninus rescripsit. | |
| Iauolenus libro sexto ex Cassio. Cui muneris publici uacatio datur, non remittitur | 12.pr.1 |
| ei, ne magistratus fiat, quia id ad honorem magis quam ad munera pertinet. cetera omnia, | |
| quae ad tempus extra ordinem exiguntur, ueluti munitio uiarum, ab huiusmodi persona | |
| exigenda non sunt. | |
| Idem libro quinto decimo ex Cassio. Uacatio itemque immunitas, quae | 13.pr.1 |
| liberis et posteris alicuius data est, ad eos dumtaxat pertinet, qui eius familiae sunt. | |
| Callistratus libro primo de cognitionibus. Honor municipalis est administratio rei | 14.pr.1 |
| publicae cum dignitatis gradu, siue cum sumptu siue sine erogatione contingens. Munus | 1.1 |
| aut publicum aut priuatum est. publicum munus dicitur, quod in administranda re publica | |
| cum sumptu sine titulo dignitatis subimus. Uiarum munitiones, praediorum collationes | 2.1 |
| non personae, sed locorum munera sunt. De honoribus siue muneribus gerendis cum | 3.1 |
| quaeritur, in primis consideranda persona est eius, cui defertur honor siue muneris ad- | |
| ministratio: item origo natalium: facultates quoque an sufficere iniuncto muner<i> possint: | |
| item lex, secundum quam muneribus quisque fungi debeat. Plebeii filii fami- | 4.1 |
| lias periculo eius qui nominauerit tenebuntur, idque imperator noster Seuerus Augustus | |
| in haec uerba rescripsit: 'Si in numero plebeiorum filius tuus est, quamquam inuitus ho- | |
| nores ex persona filii suscipere cogi non debeas, tamen resistere, quo minus patriae ob- | |
| sequatur periculo eius qui nominauit, iure patriae potestatis non pote<s>'. Gerendorum | 5.1 |
| honorum non promiscua facultas est, sed ordo certus huic rei adhibitus est. nam neque | |
| prius maiorem magistratum quisquam, nisi minorem susceperit, gerere potest, neque ab | |
| omni aetate, neque continuare quisque honores potest. Si alii non sint qui honores gerant, | 6.1 |
| eosdem compellendos, qui gesserint, conplurimis constitutionibus cauetur. diuus etiam | |
| Hadrianus de iterandis muneribus rescrips<it> in haec uerba: 'Illud consentio, ut, si alii non | |
| erunt idonei qui hoc munere fungantur, ex his, qui iam functi sunt, creentur'. | |
| Papinianus libro quinto responsorum. Etsi filium pater decurionem esse uoluit, tamen | 15.pr.1 |
| defuncto honores; qui filio decurioni congruentes post mortem patris obt<i>gerunt, ad onus | |
| coheredis filii non pertinent, cum ei decurioni sufficientes facultates pater rel<i>querit. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Aestimationem honoris aut muneris in | 16.pr.1 |
| pecunia pro administratione offerentes audiendi non sunt. Qui pro honore pecuniam | 1.1 |
| promisit, si soluere eam coepit, totam praestare operis inchoati exemplo cogendus est. | |
| Inuitus filius pro patre rem publicam s<a>luam fore cauere non cogitur. | 2.1 |
| Defensionem rei | 3.1 |
| publicae amplius quam semel suscipere nemo cogitur, nisi id fieri necessitas postulet. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Sponte prouinciae sacerdotium iterare | 17.pr.1 |
| nemo prohibetur. Immunis ab honoribus et muneribus ciuilibus si decurioni creato filio, | 1.1 |
| quem habet in potestate, consentiat, in muneribus et honoribus sumptus subministrare | |
| filio compellitur. | |
| Arcadius Charisius libro singulari de muneribus ciuilibus. Munerum ciuilium triplex | 18.pr.1 |
| diuisio est: nam quaedam munera personalia sunt, quaedam patrimoniorum dicuntur, alia | |
| mixta. Personalia sunt, quae animi prouisione et corporalis laboris intentione sine aliquo | 1.1 |
| gerentis detrimento perpetrantur, ueluti tutela uel cura, kalendarii quoque curatio. Et | 2.1 |
| quaestura in aliqua ciuitate inter honores non hab<e>tur, sed personale munus est. Tironum | 3.1 |
| siue equorum productio et si qua alia animalia necessario producenda uel res perue- | |
| hendae siue persequendae sunt, uel pecuni<a> fiscalis siue annona uel uestis, personae | |
| munus est. Cursus <ue>hicularis sollicitudo, item angariarum praebitio personale munus est. | 4.1 |
| Cura quoque emendi frumenti olei (nam harum specierum curatores, quos ϲιτώναϲ et | 5.1 |
| ἐλαιώναϲ appellant, creari moris est) inter personalia munera in quibusdam ciuitatibus nu- | |
| merantur: et calefactio publici balinei, si ex reditibus alicuius ciuitatis curatori pecunia | |
| subministratur. Sed et cura custodiendi aquae ductus personalibus muneribus adgregatur. | 6.1 |
| Irenarchae quoque, qui disciplinae publicae et corrigendis moribus praeficiuntur: sed et | 7.1 |
| qui ad facienda uias eligi solent, cum nihil de proprio patrimonio in hoc munus confe- | |
| rant: item episcopi, qui praesunt pani et ceteris uenalibus rebus, quae ciuitatium populis | |
| <ad> cotidianum uictum us<ui s>unt, personalibus muneribus funguntur. Qui annonam suscipit | 8.1 |
| uel exigit uel erogat, et exactores pecuniae pro capitibus personalis muneris sollicitudinem | |
| sustinet. Sed et curatores, quid ad colligendos ciuitatium publicos reditus el<i>gi solent, | 9.1 |
| personali munere subi<u>gantur. Hi quoque, qui custodes aedium uel archeotae uel logo- | 10.1 |
| graphi uel tabularii uel xenoparochi (ut in quibusdam ciuitatibus) uel limenarchae uel cu- | |
| ratores ad extruenda uel reficienda aedificia publica siue palatia siue naualia uel man- | |
| siones destinantur, si tamen pecuniam publicam in operis fabricam erogent, et qui fa- | |
| ciendis uel reficiendis nauibus, ubi usus exigit, praeponuntur, muneribus personalibus ad- | 5 |
| stringuntur. Camelasia quoque similiter personale munus est: nam ratione habita et ali- | 11.1 |
| mentorum et camelorum certa pecunia camelariis dari debet, ut solo corporis ministerio | |
| obligentur. hos ex albi ordine uocari nec ulla excusatione liberari, nisi sola laesi et inu- | |
| tilis corporis et infirmitate, specialiter sit expressum. Legati quoque, qui ad sacrarium | 12.1 |
| principis mittuntur, quia uiaticum, quod legatiuum dicitur, interdum solent accipere, sed | |
| et nyctostrategi et pistrinorum curatores personale munus ineunt. Defensores quoque, | 13.1 |
| quos Graeci syndicos appellant, et qui ad certam causam agendam uel defendendam eli- | |
| guntur, laborem personalis muneris adgrediuntur. Iudicandi quoque necessitas inter mu- | 14.1 |
| nera personalia habetur. Si aliquis fuerit electus, ut compell<a>t eos, qui prope uiam | 15.1 |
| publicam possident, sternere uiam, personale munus est. Pari modo qui acceptandis siue | 16.1 |
| suscipiendis censualibus professionibus destinantur, ad personalis muneris sollicitudinem | |
| animum intendunt. Mastigophori quoque, qui agonothetas in certaminibus comitantur, et | 17.1 |
| scribae magistratus personali muneri seruiunt. Patrimoniorum sunt munera, quae sumpti- | 18.1 |
| bus patrimonii et damnis administra<n>tis expediuntur. Elemporia et pratura apud Alexan- | 19.1 |
| drinos patrimonii munus existimatur. Susceptores quoque uini per prouinciam Africam | 20.1 |
| patrimonii munus gerunt. Patrimoniorum autem munera duplicia sunt. nam quaedam | 21.1 |
| ex his muneribus possessionibus siue patrimoniis indicuntur, ueluti agminales equ<i> uel | |
| mulae et angariae atque ueredi. Huiusmodi igitur obsequia et hi, qui neque municipes | 22.1 |
| neque incolae sunt, adgnoscere coguntur. Sed et eos, qui faenus exercent, etsi ueterani | 23.1 |
| sint, tributiones eiusmodi adgnoscere debere rescriptum est. Ab huiusmodi muneribus | 24.1 |
| neque primipilaris neque ueteranus aut miles aliusue, qui priuilegio aliquo subnixus, nec | |
| pontifex excusatur. Praeterea habent quaedam ciuitates praerogatiuam, ut hi, qui in ter- | 25.1 |
| ritorio earum possident, certum quid frumenti pro mensura agri per singulos annos prae- | |
| beant: quod genus collationis munus possessionis est. Mixta munera decaprotiae et ico- | 26.1 |
| saprotiae, ut Herennius Modestinus et notando et disputando bene et optima ratione de- | |
| creuit: nam decaproti et icosaproti tributa exigentes et corporale ministerium gerunt et | |
| pro omnibus defunctorum fiscalia detrimenta resarciunt, ut merito inter mixta hoc munus | |
| numerari debeat. Sed ea, quae supra personalia esse diximus, si hi qui funguntur ex | 27.1 |
| lege ciuitatis suae uel more etiam de propriis facultatibus impens<a>s faciant uel annonam | |
| exigentes desertorum praediorum damna sustineant, mixtorum definitione continebuntur. | |
| Haec omnia munera, quae trifariam diuisimus, una significatione comprehenduntur: nam | 28.1 |
| personalia et patrimoniorum et mixta munera ciuilia seu publica appellantur. Siue autem | 29.1 |
| personalium dumtaxat siue etiam ciuilium munerum immunitas alicui concedatur, neque | |
| ab annona neque ab angariis neque a ueredo neque ab hospite recipiendo neque a naue | |
| neque capitatione, exceptis militibus et ueteranis, excusar<i> possunt. Magistris, qui ciuilium | 30.1 |
| munerum uacationem habent, item grammaticis et oratoribus et medicis et philosophis, | |
| ne hospitem reciperent, a principibus fuisse immunitatem indultam et diuus Uespasianus | |
| et diuus Hadrianus rescripserunt. |