| DE OPERIBUS PUBLICIS | |
| Ulpianus libro secundo opinionum. Curator operum creatus praescriptione motus ab | 50.10.1.pr.1 |
| excusatione perferenda sicuti cessationis nomine, in qua quoad uiuit moratus est, heredes | |
| suos obligatos reliquit, ita temporis, quod post mortem eius cessit, nullo onere eos ob- | |
| strinxit. Curam operis aquae ductus in alio iam munere constitutus postea susceperat. | 1.1 |
| praepostere uisus est petere exonerari priore utrisque iam implicitus, quando, si alterum | |
| tantum sustinere eum oportuisset, ante probabilius impetrasset propter prius munus a se- | |
| quenti excusationem. | |
| Idem libro tertio opinionum. Qui liberalitate, non necessitate debiti, reditus suos in- | 2.pr.1 |
| terim ad opera finienda concessit, munificentiae suae fructum de inscriptione nominis sui | |
| operibus, si qua fecerit, capere per inuidiam non prohibetur Curatores operum cum re- | 1.1 |
| demptoribus negotium habent, res publica autem cum his, quos efficiendo operi praestituit. | |
| quatenus ergo et quis et cui obstrictus est, aestimatio praesidis prouinciae est. Ne eius | 2.1 |
| nomine, cuius liberalitate opus exstructum est, eraso aliorum nomina inscribantur et pro- | |
| pterea reuocentur similes ciuium in patrias liberalitates, praeses prouinciae auctoritatem | |
| suam interponat. | |
| Macer libro secundo de officio praesidis. Opus nouum priuato etiam sine principis | 3.pr.1 |
| auctoritate facere licet, praeterquam si ad aemulationem alterius ciuitatis pertineat uel ma- | |
| teriam seditionis praebeat uel circum theatrum uel amphitheatrum sit. Publico uero sumptu | 1.1 |
| opus nouum sine principis auctoritate fieri non licere constitutionibus declaratur. Inscribi | 2.1 |
| autem nomen operi publico alterius quam principis aut eius, cuius pecunia id opus factum | |
| sit, non licet. | |
| Modestinus libro undecimo pandectarum. Nec praesidis quidem nomen licebit super- | 4.pr.1 |
| scribere. | |
| Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae. Si legatum uel | 5.pr.1 |
| fideicommissum fuerit ad opus relictum, usurae quae et quando incipiant deberi, rescripto | |
| diui Pii ita continetur. 'Si quidem dies non sit ab his, qui statuas uel imagines ponendas | |
| legauerunt, praefinitus, a praeside prouinciae tempus statuendum est: et nisi posuerint | |
| heredes, usuras leuiores intra sex menses, si minus, semisses usuras rei publicae pendant. | 5 |
| si uero dies datus est, pecuniam deponant intra diem, si aut non inuenire se statuas dixe- | |
| rint aut loco controuersiam fecerint: semisses protinus pendant.' Fines publi- | 1.1 |
| cos a priuatis detineri non oportet. curabit igitur praeses prouinciae, si qui publici sunt, | |
| a priuatis separare et publicos potius reditus augere: si qua loca publica uel aedificia in | |
| usus priuatorum inuenerit, aestimare, utrumne uindicanda in publicum sint an uectigal | |
| eis satius sit imponi, et id, quod utilius rei publicae intellexerit, sequi. | 5 |
| Modestinus libro undecimo pandectarum. De operibus, quae in muris uel | 6.pr.1 |
| portis uel rebus publicis fiunt, aut si muri exstruantur, diuus Marcus rescripsit praesidem | |
| aditum consulere principem debere. | |
| Callistratus libro secundo de cognitionibus. Pecuniam, quae in opera | 7.pr.1 |
| noua legata est, potius in tutelam eorum operum quae sunt conuertendam, quam ad in- | |
| choandum opus erogandam diuus Pius rescripsit: scilicet si satis operum ciuitas habeat | |
| et non facile ad reficienda ea pecunia inueniatur. Si quis opus ab alio factum adornare | 1.1 |
| marmoribus uel alio quo modo ex uoluntate populi facturum se pollicitus sit, nominis pro- | |
| prii titulo scribendo: manentibus priorum titulis, qui ea opera fecissent, id fieri debere | |
| senatus censuit. quod si priuati in opera, quae publica pecunia fiant, aliquam de suo | |
| adiecerint summam, ita titulo inscriptionis uti eos debere isdem mandatis cauetur, ut quan- | 5 |
| tam summam contulerint in id opus, inscribant. |