| DE DECRETIS AB ORDINE FACIENDIS | |
| Ulpianus libro tertio opinionum. Medicorum intra numerum praefinitum constituen- | 50.9.1.pr.1 |
| dorum arbitrium non praesidi prouinciae commissum est, sed ordini et possessoribus cuius- | |
| que ciuitatis, ut certi de probitate morum et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque | |
| suos in aegritudine corporum committant. | |
| Marcianus libro primo publicorum. Illa decreta, quae non legitimo numero decurio- | 2.pr.1 |
| num coacto facta sunt, non ualent. | |
| Ulpianus libro tertio de appellationibus. Lege autem municipali cauetur, ut ordo non | 3.pr.1 |
| aliter habeatur quam duabus partibus adhibitis. | |
| Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae. Ambitiosa decreta | 4.pr.1 |
| decurionum rescindi debent. siue aliquem debitorem dimiserint siue largiti sunt. Proinde, | 1.1 |
| ut solent, siue decreuerint de publico alicuius uel praedia uel aedes uel certam quanti- | |
| tatem praestari, nihil ualebit huiusmodi decretum. Sed et si salarium alicui decuriones | 2.1 |
| decreuerint, decretum id nonnumquam ullius erit momenti: ut puta si ob liberalem artem | |
| fuerit constitutum uel ob medicinam: ob has enim causas licet constitui salaria. | |
| Callistratus libro secundo de cognitionibus. Quod semel ordo decreuit, non oportere | 5.pr.1 |
| id rescindi diuus Hadrianus Nicomedensibus rescripsit nisi ex causa: id est si ad publicam | |
| utilitatem respiciat resc<i>ssio prioris decreti. | |
| Scaeuola libro primo digestorum. Municipii lege ita cautum er<a>t: 'ἐάν τιϲ ἔξω τοῦ | 6.pr.1 |
| ϲυνεδρίου δικάϲηται, τοῦ τε ϲυνεδρίου εἰργέϲθω καὶ προϲαποτιννύτω δράχμαϲ χιλίαϲ'. quaesitum | |
| est, an poenam sustinere debeat, qui ignorans aduersus decretum fecit. respondit et huius- | |
| modi poenas aduersu<s> scientes paratas esse. |