| DE ADMINISTRATIONE RERUM AD CIUITATES | |
| PERTINENTIUM | |
| Ulpianus libro decimo disputationum. Quod ad certam speciem ciuitatis relinquitur, | 50.8.1.pr.1 |
| in alios usus conuertere non licet. | |
| Idem libro tertio opinionum. Non utique de exemplo posterioris locationis praeteri- | 2.pr.1 |
| tarum conductionum, quae suam legem habuerunt, rationem iniri oportet. Quod quis suo | 1.1 |
| nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet. et ideo si de- | |
| curio subiectis aliorum nominibus praedia publica colat, quae decurionibus conducere non | |
| licet, secundum legem usurpat<a> reuocentur. Quod de frumentaria ratione in alium usum | 2.1 |
| conuersum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem | |
| pronuntiatum est, inanis est querella. ratio tamen administrationis secundum fidem ac- | |
| ceptorum et datorum ponatur. Frumentariae pecuniae suo nomine d<e>bitor quam primum | 3.1 |
| soluat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis ac- | |
| cipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per prae- | |
| sidem prouinciae compellantur. Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui ciui- | 4.1 |
| tati, non compensari in erogata debet. sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam | |
| quibus destinata est, conuersa fuerit, ueluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona | |
| fide datum probatur, compensari quidem frumentariae pecuniae non oportet, solui autem | |
| a curatore rei publicae iubetur. Si indemnitas debiti frumentariae pecuniae cum suis usuris | 5.1 |
| fit, immodicae et illicitae computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum com- | |
| moda et usurae usurarum incrementum faciant. Grani aestimationem per iniuriam post | 6.1 |
| emptionem ablati, quae rationibus publicis refertur, curator rei publicae domino restitui | |
| iubeat. Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus | 7.1 |
| damnum debitis rei publicae dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium pro- | |
| uidere potest, creator hoc nomine nihil praestare debet. Ius rei publicae | 8.1 |
| pacto mutari non potes<t>, quo minus magistratus collegae quoque nomine conueniantur | |
| in his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est. Actio autem, quae propter ea | 9.1 |
| in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex aequitate competit. Quod | 10.1 |
| depensum pro collega in magistratu probabitur, solui et ab heredibus eius praeses pro- | |
| uinciae iubet. | |
| Idem ex eodem libro Conductore perficiendi operis punito fideiussor, qui pro eo inter- | 3.pr.1 |
| uenerat, idem opus exstruendum alii locauerat: nec a secundo redemptore opere perfecto | |
| usurarum praestationem heres fideiussor<i>s recusare non debet, cum et prior causa in bonae | |
| fidei contractu in uniuersum fideiussorem obligauerit, et posterior locatio, quia suum peri- | |
| culum agnouit, solidae praestationi rei publicae eum substituerit. Qui fideius- | 1.1 |
| serint pro conductore uectigalis in uniuersam conductionem, in usuras quoque iure con- | |
| ueniuntur, nisi proprie quid in persona eorum uerbis obligationis expressum est. Sed si | 2.1 |
| in locatione fundorum pro sterilitate temporis boni uiri arbitratu in soluenda pensione cuius- | |
| que anni pacto comprehensum est, explorata lege conductionis fides bona sequenda est. | |
| Papinianus libro primo responsorum. Curatores communis officii diuisa pecunia, quam | 4.pr.1 |
| omnibus in solidum publice dari placuit, periculo uice mutua non liberantur. Ulpianus: | |
| prior tamen exemplo tutorum conueniendus est is qui gessit. | |
| <Idem> ex eodem libro. Praedium publicum in quinque annos idonea cautione non ex- | 5.pr.1 |
| acta curator rei publicae locauit. ceteris annis colonus si reliqua traxerit et de fructibus | |
| praedii mercedesque seruari non potuerint, successor qui locauit tenebitur. idem in uecti- | |
| galibus non ita pridem constitutum est, scilicet ut sui temporis singuli periculum praesta- | |
| rent. In eum, qui administrationis tempore creditoribus rei publicae nouatione facta pe- | 1.1 |
| cuniam cauit, post depositum officium actionem denegari non oportet. diuersa causa est | |
| eius, qui solui constituit: similis etenim uidetur ei, qui publice uendidit aut locauit. | |
| Filium pro patre curatore rei publicae creato cauere cogi non oportet. nec mu- | 2.1 |
| tat, quod in eum pater emancipatum, priusquam curator constitueretur, partem bonorum | |
| suorum donationis causa contulit. Pro magistratu fideiussor interrogatus pignora | 3.1 |
| quoque specialiter dedit. in eum casum pignora uidentur data, quo recte conuenitur: uide- | |
| licet postquam res ab eo seruari non potuerit, pro quo intercessit. | |
| Ualens libro secundo fideicommissorum. Legatam municipio pecuniam in aliam rem | 6.pr.1 |
| quam defunctus uoluit conuertere citra principis auctoritatem non licet. et ideo si unum | |
| opus fieri iusserit, quod Falcidiae legis interuentu fieri non potest, permittitur summam, | |
| quae eo nomine debetur, in id, quod maxime necessarium rei publicae uideatur, conuer- | |
| tere: siue plures summae in plura opera legantur et legis Falcidiae interuentu id quod | 5 |
| relinquitur omnium operum exstructioni non sufficit, permittitur in unum opus, quod ciuitas | |
| uelit, erogari. sed municipio pecuniam legatam, ut ex reditu eius uenatio aut spectacula | |
| edantur, senatus in eas causas erogari uetuit: et pecuniam eo legatam in id, quod maxime | |
| necessarium municipibus uideatur, conferre permittitur, ut in eo munificentia eius qui legauit | |
| inscriptione notetur. | 10 |
| Paulus libro primo sententiarum. Decuriones pretio uiliori frumentum, quod annona | 7.pr.1 |
| temporalis est patriae suae, praestare non sunt cogendi. Nisi ad opus nouum pecunia | 1.1 |
| specialiter legata sit, uetera ex hac reficienda sunt. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum praetoris. Magistratus rei publicae non dolum solum- | 8.pr.1 |
| modo, sed et latam neglegentiam et hoc amplius etiam diligentiam debent. | |
| Paulus libro primo ad edictum praetoris. Si filius familias uolente patre | 9.pr.1 |
| magistratum gesserit, Iulianus existimauit in solidum patrem teneri in id, quod eius no- | |
| mine rei publicae abesset. | |
| Modestinus libro octauo regularum. Calculi erroris retractatio etiam post | 10.pr.1 |
| decennii aut uicennii tempora admittetur. Sed si gratiose expunctae dicentur, | 1.1 |
| non retractabuntur. | |
| Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus | 11.pr.1 |
| et Uerus rescripserunt pecuniae, quae apud curatores remansit, usuras exigendas: eius uero, | |
| quae a redemptoribus operum exigi non potest, sortis dumtaxat periculum ad curatores per- | |
| tinere. Item rescripserunt operum periculum etiam ad heredes curatorum pertinere. | 1.1 |
| Item rescripserunt agros rei publicae retrahere curatorem ciuitatis debere, licet a bona fide | 2.1 |
| emptoribus possideantur, cum possint ad auctores suos recurrere. | |
| Idem eodem libro. Imperatores. Antoninus et Uerus rescripserunt operum ex<a>ctionem | 12.pr.1 |
| sine cautione non oportere committi. Item rescripserunt curatores, si neglegenter in dis- | 1.1 |
| trahendis bonis se gesserint, in simplum teneri, si per fraudem, in duplum: nec ad he- | |
| redes eorum poenam descendere. Item rescripserunt pecuniam ad annonam destinatam | 2.1 |
| distractis rebus curatorem exigere debere. Item rescripserunt sitonas indemnes esse oportere, | 3.1 |
| qui non segniter officio suo functi sunt, secundum litteras Hadriani. Item | 4.1 |
| rescripserunt a curatore kalendarii cautionem exigi non debere, cum a praeside ex inquisi- | |
| tione eligatur. Item rescripserunt curatorem etiam nomine collegae teneri, si interuenire | 5.1 |
| et prohibere eum potuit. Item rescripserunt nominum, quae deteriora facta | 6.1 |
| sunt tempore curatoris, periculum ad ipsum pertinere: quia uero antequam curator fieret, | |
| idonea non era<n>t, aequum uideri periculum ad eum non pertinere. | |
| Idem libro eodem. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt eum, qui pecuniam | 13.pr.1 |
| publicam magistratus sui tempore et post non pauco tempore detinuerat, usuras etiam | |
| praestare debere, nisi si quid adlegare possit, qua ex causa tardius intulisset. |