| DE PROXENETICIS | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo <ad> Sabinum. Proxenetica iure licito petuntur. | 50.14.1.pr.1 |
| Idem libro trigensimo primo ad edictum. Si proxeneta interuenerit faciendi | 2.1.1 |
| nominis, ut multi solent, uideamus an possit quasi mandator teneri. et non puto teneri, | |
| quia hic monstrat magis nomen quam mandat, tametsi laudet nomen. idem dico, et si | |
| aliquid philanthropi nomine acceperit: nec ex locato conducto erit actio. plane si dolo et | |
| calliditate creditorem circumuenerit, de dolo actione tenebitur. | 5 |
| Idem libro octauo de omnibus tribunalibus. De proxenetico, quod et sor- | 3.1.1 |
| didum, solent praesides cognoscere: sic tamen, ut et in his modus esse debeat et quan- | |
| titatis et negoti<i>, in quo operula ista defuncti sunt et ministerium qualequale accommo- | |
| dauerunt. facilius quod Graeci ἑρμηνευτικὸν appellant, peti apud eos poterit, si quis | |
| forte condicionis uel amicitiae uel adsessurae uel cuius alterius huiuscemodi proxeneta | 5 |
| fuit: sunt enim huiusmodi hominum (ut <in tam> magna ciuitate) officinae. est enim proxe- | |
| netarum modus, qui emptionibus uenditionibus, commerciis, contractibus licitis utiles non | |
| adeo improbabili more se exhibent. |