| DE <UARIIS ET> EXTRAORDINARIIS COGNITIONIBUS ET SI | |
| IUDEX LITEM SUAM FECISSE DICETUR | |
| Ulpianus libro octauo de omnibus tribunalibus. Praeses prouinciae de | 50.13.1.pr.1 |
| mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum studiorum liberalium. liberalia | |
| autem studia accipimus, quae Graeci ἐλευθέρια appellant: rhetores continebuntur, gram- | |
| matici, geometrae. Medicorum quoque eadem causa est quae professorum, nisi quod | 1.1 |
| iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra | |
| ordinem ius dici debet. Sed et obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere ui- | 2.1 |
| detur. Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis uel certi | 3.1 |
| doloris sanitatem pollicentur: ut puta si auricularius, si fistulae uel dentium. non tamen | |
| si incantauit, si inprecatus est, si, ut uulgari uerbo impostorum utar, si exorcizauit: non | |
| sunt ista medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum praedicatione adfir- | |
| ment. An et philosophi professorum numero sint? et non putem, non quia non religiosa | 4.1 |
| res est, sed quia hoc primum profiteri eos oportet mercennariam operam spernere. Pro- | 5.1 |
| inde ne iuris quidem ciuilis professoribus ius dicent: est quidem res sanctissima ciuilis | |
| sapientia, sed quae pretio nummario non sit aestimanda nec dehonestanda, dum in iudicio | |
| honor petitur, qui in ingressu sacramenti offerri debuit. quaedam enim tametsi honeste | |
| accipiantur, inhoneste tamen petuntur. Ludi quoque litterarii magistris licet non | 6.1 |
| sint professores, tamen usurpatum est, ut his quoque ius dicatur: iam et librariis et no- | |
| tariis et calculatoribus siue tabulariis. Sed ceterarum artium opificibus siue artificibus, | 7.1 |
| quae sunt extra litteras uel notas positae, nequaquam extra ordinem ius dicere praeses | |
| debebit. Sed et si comites salarium petant, idem iuris est, quod in professoribus placet. | 8.1 |
| Sed et aduersus ipsos omnes cognoscere praeses debet, quia ut aduersus aduocatos adean- | 9.1 |
| tur, diui fratres rescripserunt. In honorariis aduocatorum ita uersari iudex debet, | 10.1 |
| ut pro modo litis proque aduocati facundia et fori consuetudine et iudicii, in quo erat | |
| acturus, aestimationem adhibeat, dummodo licitum honorarium quantitas non egrediatur: | |
| ita enim rescripto imperatoris nostri et patris eius continetur. uerba rescripti ita se ha- | |
| bent: 'Si Iulius Maternus, quem patronum causae tuae esse uoluisti, fidem susceptam | 5 |
| exhibere paratus est, eam dumtaxat pecuniam, quae modum legitimum egressa est, repe- | |
| tere debes'. Aduocatos accipere debemus omnes omnino, qui causis agendis quoque stu- | 11.1 |
| dio operantur: non tamen qui pro tractatu, non adfuturi causis, accipere quid solent, | |
| aduocatorum numero erunt. Si cui cautum est honorarium uel si quis de lite pactus est, | 12.1 |
| uideamus, an petere possit. et quidem de pactis ita est rescriptum ab imperatore nostro | |
| et diuo patre eius: 'Litis causa malo more pecuniam tibi promissam ipse quoque profiteris. | |
| sed hoc ita ius est, si suspensa lite societatem futuri emolumenti cautio polli- | |
| cetur. is uero post causam actam cauta est honoraria summa, peti poterit usque ad pro- | 5 |
| babilem quantitatem, etsi nomine palmarii cautum sit: sic tamen, ut computetur id quod | |
| datum est cum eo quod debetur neutrumque compositum licitam quantitatem excedat'. | |
| Licita autem quantitas intellegitur pro singulis causis usque ad centum aureos. Diuus | 13.1 |
| Seuerus ab heredibus aduocati mortuo eo prohibuit mercedem repeti, quia per ipsum | |
| non steterat, quo minus causam ageret. Ad nutricia quoque officium praesidis uel | 14.1 |
| praetoris deuenit: namque nutrices ob alimoniam infantium apud praesides quod sibi de- | |
| betur petunt. sed nutricia eo usque producemus, quoad infantes uberibus aluntur: cete- | |
| rum post haec cessant partes praetoris uel praesidis. Haec omnia si apud praesides pe- | 15.1 |
| tantur, uideamus an de mutuis petitionibus possunt praesides cognoscere. et putem debere | |
| admitti. | |
| Idem libro primo opinionum. De usu aquae, de riuis nouis inciuiliter institutis, item | 2.pr.1 |
| de equis alienis a sciente possessis fetuque earum, et de damno dato per immissos in | |
| praedium suum uniuersos homines eos, qui in plurium praedia distribui debuerunt, si | |
| modo id non ex auctoritate eius qui iubere potuit factum est, praesidem prouinciae doceri | |
| oportere responsum est, ut is secundum rei aequitatem et iurisdictionis ordinem conue- | 5 |
| nientem formam rei det. | |
| Idem libro quinto opinionum. Si medicus, cui curandos suos oculos qui eis | 3.pr.1 |
| laborabat commiserat, periculum amittendorum eorum per aduersa medicamenta inferendo | |
| compulit, ut ei possessiones suas contra fidem bonam aeger uenderet: inciuile factum | |
| praeses prouinciae coerceat remque restitui iubeat. | |
| Paulus libro quarto ad Plautium. Diuus Antoninus Pius rescripsit iuris studiosos, qui | 4.pr.1 |
| salaria petebant, haec exigere posse. | |
| Callistratus libro primo de cognitionibus. Cognitionum numerus cum ex | 5.pr.1 |
| uariis causis descendat, in genera diuidi facile non potest, nisi summatim diuidatur. nu- | |
| merus ergo cognitionum in quattuor fere genera diuidi potest: aut enim de honoribus | |
| siue muneribus gerendis agitatur, aut de re pecuniaria disceptatur, aut de existimatione | |
| alicuius cognoscitur, aut de capitali crimine quaeritur. Existimatio est dignitatis inlaesae | 1.1 |
| status, legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut mi- | |
| nuitur aut consumitur. Minuitur existimatio, quotiens manente libertate circa statum | 2.1 |
| dignitatis poena plectimur: sicuti cum relegatur quis uel cum ordine mouetur uel cum | |
| prohibetur honoribus publicis fungi uel cum plebeius fustibus caeditur uel in opus publi- | |
| cum datur uel cum in eam causam quis incidit, quae edicto perpetuo infamiae causa | |
| enumeratur. Consumitur uero, quotiens magna capitis minutio interuenit, id est cum | 3.1 |
| libertas adimitur: ueluti cum aqua et igni interdicitur, quae in persona deportatorum | |
| euenit, uel cum plebeius in opus metalli uel in metallum datur: nihil enim refert, nec | |
| diuersa poena est operis et metalli, nisi quod refugae operis non morte, sed poena metalli | |
| subiciuntur. | 5 |
| Gaius libro tertio rerum cottidianarum siue aureorum. | 6.pr.1 |
| Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus uidetur: sed quia neque | |
| ex contract<u> obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur, licet per inprudentiam, | |
| ideo uidetur quasi ex maleficio teneri in factum actione, et in quantum de ea re | |
| aequum religioni iudicantis uisum fuerit, poenam sustinebit. | 5 |