| DE UERBORUM SIGNIFICATIONE | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Uerbum hoc 'si quis' tam masculos quam | 50.16.1.pr.1 |
| feminas complectitur. | |
| Paulus libro primo ad edictum. 'Urbis' appellatio muris, 'Romae' autem con- | 2.pr.1 |
| tinentibus aedificiis finitur, quod latius patet. 'Cuiusque diei maior pars' | 1.1 |
| est horarum septem primarum diei, non supremarum. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. 'Itinere faciendo uiginti milia passuum | 3.pr.1 |
| in dies singulos peragenda' sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumerationem minus | |
| quam uiginti milia supersint, integrum diem occupent. ueluti uiginti unum milia sunt | |
| passus: biduum eis adtribuetur. quae dinumeratio ita demum facienda erit, si de die | |
| non conueniat. Eius, qui apud hostes decessit, dici hereditas non potest, qui<a> seruus | 1.1 |
| decessit. | |
| Paulus libro primo ad edictum. 'Nominis' appellatione rem significari Pro- | 4.pr.1 |
| culus ait. | |
| Idem libro secundo ad edictum. 'Rei' appellatio latior est quam 'pecuniae', | 5.pr.1 |
| quia etiam ea, quae extra computationem patrimonii nostri sunt, continet, cum pecuniae | |
| significatio ad ea referatur, quae in patrimonio sunt. 'Opere locato conducto': his uerbis | 1.1 |
| Labeo significari ait id opus, quod Graeci ἀποτέλεϲμα uocant, non ἔργον, id est ex opere | |
| facto corpus aliquod perfectum. | |
| Ulpianus libro tertio ad edictum. 'Nominis' et 'rei' appellatio ad omnem con- | 6.pr.1 |
| tractum et obligationem pertinet. Uerbum 'ex legibus' sic accipiendum est: tam ex legum | 1.1 |
| sententia quam ex uerbis. | |
| Paulus libro secundo ad edictum. 'Sponsio' appellatur non solum quae per | 7.pr.1 |
| sponsus interrogationem fit, sed omnis stipulatio promissioque. | |
| Idem libro tertio ad edictum. Uerbum 'oportebit' tam praesens quam futu- | 8.pr.1 |
| rum tempus significat. 'Actionis' uerbo non continetur exceptio. | 1.1 |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Marcellus apud Iulianum notat uerbo | 9.pr.1 |
| 'perisse' et scissum et fractum contineri et ui raptum. | |
| Idem libro sexto ad edictum. 'Creditores' accipiendos esse constat eos, qui- | 10.pr.1 |
| bus debetur ex quacumque actione uel persecutione, uel iure ciuili sine ulla exceptionis | |
| perpetuae remotione uel honorario uel ex<tra>ordinario, siue pure siue in diem uel sub con- | |
| dicione. quod si natura debeatur, non sunt loco creditorum. sed si non sit mutua pecunia, | |
| sed contractus, creditores accipiuntur: | 5 |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. 'creditorum' appellatione non hi | 11.pr.1 |
| tantum accipiuntur, qui pecuniam crediderunt, sed omnes, quibus ex qualibet causa debetur: | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. ut si cui ex empto uel ex locato uel ex | 12.pr.1 |
| alio ullo debetur. sed et si ex delicto debeatur, mihi uidetur posse creditoris loco accipi. | |
| quod si ex populari causa, ante litis contestationem recte dicetur creditoris loco non esse, | |
| postea esse. Minus soluit, qui tardius soluit: nam et tempore minus soluitur. | 1.1 |
| Idem libro septimo ad edictum. 'Mulieris' appellatione etiam uirgo uiripotens | 13.pr.1 |
| continetur. Res 'abesse' uidentur (ut Sabinus ait et Pedius probat) etiam hae, quarum | 1.1 |
| corpus manet, forma mutata est: et ideo si corruptae redditae sint uel transfiguratae, | |
| uideri abesse, quoniam plerumque plus est in manus pretio, quam in re. 'Desinere' autem | 2.1 |
| 'abesse' res tunc uidetur, cum sic redit in potestatem, ne amittere eius possessionem pos- | |
| simus. Ob hoc, quod furto pridem subtracta est, abest et ea res, quae in rebus humanis | 3.1 |
| non est. | |
| Paulus libro septimo ad edictum. Labeo et Sabinus existimant, si uesti- | 14.pr.1 |
| mentum scissum reddatur uel res corrupta reddita sit, ueluti scyphi collisi aut tabula rasa | |
| pictura, uideri rem 'abesse', quoniam earum rerum pretium non in substantia, sed in arte | |
| sit positum. item si dominus rem, quae furto sibi aberat, ignorans emerit, recte dicitur | |
| res abesse, etiamsi postea id ita esse scierit, quia uidetur res ei abesse, cui pretium abest. | 5 |
| 'Rem amisisse' uidetur, qui aduersus nullum eius persequendae actionem habet. | 1.1 |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Bona ciuitatis abusiue 'publica' dicta | 15.pr.1 |
| sunt: sola enim ea publica sunt, quae populi Romani sunt. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Eum qui uectigal populi Romani | 16.pr.1 |
| conductum habet, 'publicanum' appellamus. nam 'publica' appellatio in compluribus causis | |
| ad populum Romanum respicit: ciuitates enim priuatorum loco habentur. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Inter 'publica' habemus non sacra nec | 17.pr.1 |
| religiosa nec quae publicis usibus destinata sunt: sed si qua sunt ciuitatium uelut bona. | |
| sed peculia seruorum ciuitatium procul dubio publica habentur. 'Publica' uectigalia intel- | 1.1 |
| legere debemus, ex quibus uectigal fiscus capit: quale est uectigal portus uel uenalium | |
| rerum, item salinarum et metallorum et picariarum. | |
| Paulus libro non ad edictum. 'Munus' tribus modis dicitur: uno donum, | 18.pr.1 |
| et inde munera dici dari mittiue: altero onus, quod cum remittatur, uacationem militiae | |
| munerisque praestat inde immunitatem appellari. tertio officium, unde munera militaria | |
| et quosdam milites munificos uocari: igitur municipes dici, quod munera ciuilia capiant. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Labeo libro primo praetoris urbani | 19.pr.1 |
| definit, quod quaedam 'agantur', quaedam 'gerantur', quaedam 'contrahantur': et actum | |
| quidem generale uerbum esse, siue uerbis siue re quid agatur, ut in stipulatione uel nu- | |
| meratione: contractum autem ultro citroque obligationem, quod Graeci ϲυνάλλαγμα uocant, | |
| ueluti emptionem uenditionem, locationem conductionem, societatem: gestum rem signifi- | 5 |
| care sine uerbis factam. | |
| Idem libro duodecimo ad edictum. Uerba 'contraxerunt' 'gesserunt' non per- | 20.pr.1 |
| tinent ad testandi ius. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Princeps 'bona' concedendo uidetur etiam | 21.pr.1 |
| obligationes concedere. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Plus est in restitutione, quam | 22.pr.1 |
| in exhibitione: nam 'exhibere' est praesentiam corporis praebere, 'restituere' est etiam | |
| possessorem facere fructusque reddere: pleraque praeterea restitutionis uerbo continentur. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. 'Rei' appellatione et causae et | 23.pr.1 |
| iura continentur. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Nihil est aliud 'hereditas' quam | 24.pr.1 |
| successio in uniuersum ius quod defunctus habuit. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Recte dicimus eum fundum to- | 25.pr.1 |
| tum nostrum esse, etiam cum usus fructus alienus est, quia usus fructus non dominii | |
| pars, sed seruitutis sit, ut uia et iter: nec falso dici totum meum esse, cuius non potest | |
| ulla pars dici alterius esse. hoc et Iulianus, et est uerius. Quintus Mucius ait partis ap- | 1.1 |
| pellatione rem pro indiuiso significari: nam quod pro diuiso nostrum sit, id non partem, | |
| sed totum esse. Seruius non ineleganter partis appellatione utrumque significari. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Partum non esse par- | 26.pr.1 |
| tem rei furtiuae Scaeuola libro undecimo quaestionum scribit. | |
| Idem libro septimo decimo ad edictum. 'Ager' est locus, qui sine uilla est. | 27.pr.1 |
| 'Stipendium' a stipe appellatum est, quod per stipes, id est modica aera, colligatur. idem | 1.1 |
| hoc etiam 'tributum' appellari Pomponius ait. et sane appellatur ab intributione tributum | |
| uel ex eo quod militibus tribuatur. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. 'Alienationis' uerbum etiam usu- | 28.pr.1 |
| capionem continet: uix est enim, ut non uideatur alienare, qui patitur usucapi. eum | |
| quoque alienare dicitur, qui non utendo amisit seruitutes. qui occasione adquirendi non | |
| utitur, non intellegitur alienare: ueluti qui hereditatem omittit aut optionem intra certum | |
| tempus datam non amplectitur. Oratio, quae neque coniunctionem neque disiunctionem | 1.1 |
| habet, ex mente pronuntiantis uel disiuncta uel coniuncta accipitur. | |
| Idem libro sexagensimo sexto ad edictum. Coniunctionem enim nonnum- | 29.pr.1 |
| quam pro disiunctione accipi Labeo ait: ut in illa stipulatione 'mihi heredique meo te | |
| heredemque tuum'. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. 'Silua caedua' est, ut quidam | 30.pr.1 |
| putant, quae in hoc habetur, ut caederetur. Seruius eam esse, quae succisa rursus ex | |
| stirpibus aut radicibus renascitur. 'Stipula illecta' est spicae in messe deiectae necdum | 1.1 |
| lectae, quas rustici cum uacauerint colligunt. 'Noualis' est terra praecisa, quae anno ces- | 2.1 |
| sauit, quam Graeci νέαϲιν uocant. 'Integra' autem est, in quam nondum dominus pascendi | 3.1 |
| gratia pecus immisit. | |
| 'Glans caduca' est, quae ex arbore cecidit. | 4.1 |
| 'Pascua silua' est, quae | 5.1 |
| pastui pecudum destinata est. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. 'Pratum' est, in quo ad fructum | 31.pr.1 |
| percipiendum falce dumtaxat opus est: ex eo dictum, quod paratum sit ad fructum ca- | |
| piendum. | |
| Paulus libro uicensimo quarto ad edictum. 'Minus solutum' intellegitur etiam | 32.pr.1 |
| si nihil esset solutum. | |
| Ulpianus libro uicensimo pr<i>mo ad edictum. 'Palam' est coram pluribus. | 33.pr.1 |
| Paulus libro uicensimo quarto ad edictum. 'Actionis' uerbo etiam persecutio | 34.1.1 |
| continetur. | |
| Idem libro septimo decimo ad edictum. 'Restituere' autem is intellegitur, qui | 35.1.1 |
| simul et causam actori reddit, quam is habiturus esset, si statim iudicii accepti tempore | |
| res ei reddita fuisset, id est et usucapionis causam et fructuum. | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. 'Litis' nomen omnem actionem | 36.1.1 |
| significat, siue in rem siue in personam sit. | |
| Paulus libro uicensimo sexto ad edictum. Uerbum 'oportere' non ad facul- | 37.1.1 |
| tatem iudicis pertinet, qui potest uel pluris uel minoris condemnare, sed ad ueritatem | |
| refertur. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. 'Ostentum' Labeo definit omne | 38.1.1 |
| contra naturam cuiusque rei genitum factumque. duo genera autem sunt ostentorum: | |
| unum, quotiens quid contra naturam nascitur, tribus manibus forte aut pedibus aut qua | |
| alia parte corporis, quae naturae contraria est: alterum, cum quid prodigiosum uidetur, | |
| quae <G>raeci φαντάϲματα uocant. | 5 |
| Paulus libro quinquagensimo tertio ad edictum. 'Subsignatum' dicitur, quod | 39.1.1 |
| ab aliquo subscriptum est: nam ueteres subsignationis uerbo pro adscriptione uti solebant. | |
| 'Bona' intelleguntur cuiusque, quae deducto aere alieno supersunt. | 1 |
| 'Detestari' est absenti | 2.1 |
| denuntiare. 'Incertus possessor' est, quem ignoramus. | 3.1 |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto <ad edictum>. 'Detestatio' est denuntiatio | 40.pr.1 |
| facta cum testatione. | |
| 'Serui' appellatio etiam ad ancillam refertur. | 1.1 |
| 'Familiae' | 2.1 |
| appellatione liberi quoque continentur. Unicus seruus familiae appellatione non continetur: | 3.1 |
| ne duo quidem familiam faciunt. | |
| Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. 'Armorum' appellatio | 41.pr.1 |
| non utique scuta et gladios et galeas significat, sed et fustes et lapides. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum. 'Probrum' et obpro- | 42.pr.1 |
| brium id<em> est. probra quaedam natura turpia sunt, quaedam ciuiliter et quasi more ci- | |
| uitatis. ut puta furtum, adulterium natura turpe est: enimuero tutelae damnari hoc non | |
| natura probrum est, sed more ciuitatis: nec enim natura probrum est, quod potest etiam | |
| in hominem idoneum incidere. | 5 |
| Idem libro quinquagensimo octauo ad edictum. Uerbo 'uictus' continentur, | 43.pr.1 |
| quae esui potuique cultuique corporis quaeque ad uiuendum homini necessaria sunt. uestem | |
| quoque uictus habere uicem Labeo ait: | |
| Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. et cetera, quibus | 44.pr.1 |
| tuendi curandiue corporis nostri gratia utimur, ea appellatione significantur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo octauo ad edictum. In 'stratu' omne uesti- | 45.pr.1 |
| mentum contineri quod iniciatur Labeo ait: neque enim dubium est, quin stragula uestis | |
| sit omne pallium, περίϲτρωμα. in uict<u> ergo uestem accipiemus non stragula<m>, in stratu | |
| omnem stragulam uestem. | |
| Idem libro quinquagensimo nono ad edictum. 'Pronuntiatum' et 'statutum' | 46.pr.1 |
| idem potest: promiscue enim et pronuntiasse et statuisse solemus dicere eos, qui ius ha- | |
| bent cognoscendi. 'Matrem familias' accipere debemus eam, quae non inhoneste uixit: | 1.1 |
| matrem enim familias a ceteris feminis mores discernunt atque separant. proinde nihil | |
| intererit, nupta sit an uidua, ingenua sit an libertina: nam neque nuptiae neque natales | |
| faciunt matrem familias, sed boni mores. | |
| Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum. 'Liberationis' uerbum ean- | 47.pr.1 |
| dem uim habet quam solutionis. | |
| Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo qui neque sequantur | 48.pr.1 |
| neque ducantur. 'Solutum' non intellegimus eum, qui, licet uinculis leuatus sit, manibus | |
| tamen tenetur: ac ne eum quidem intellegimus solutum, qui in publico sine uinculis | |
| seruatur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum. 'Bonorum' appellatio aut | 49.pr.1 |
| naturalis aut ciuilis est. naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos fa- | |
| ciunt: beare est prodesse. in bonis autem nostris computari sciendum est non solum, | |
| quae dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur uel superficiaria sint. | |
| aeque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: | 5 |
| nam haec omnia in bonis esse uidentur. | |
| Idem libro sexagensimo primo ad edictum. 'Nurus' appellatio etiam ad pro- | 50.pr.1 |
| nurum et ultra porrigenda est. | |
| Gaius libro uicensimo tertio ad edictum prouinciale. Appellatione 'parentis' | 51.pr.1 |
| non tantum pater, sed etiam auus et proauus et deinceps omnes superiores continentur: | |
| sed et mater et auia et proauia. | |
| Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum. 'Patroni' appellatione et pa- | 52.pr.1 |
| trona continetur. | |
| Paulus libro quinqua<g>ensimo nono ad edictum. Saepe ita comparatum est, | 53.pr.1 |
| ut coniuncta pro disiunctis accipiantur et disiuncta pro coniunctis, interdum soluta pro se- | |
| paratis. nam cum dicitur apud ueteres 'adgnatorum gentiliumque', pro separatione accipitur. | |
| at cum dicitur 'super pecuniae tutelaeue suae', tutor separatim sine pecunia dari non | |
| potest: et cum dicimus 'quod dedi aut donaui', utraque continemus. cum uero dicimus | 5 |
| 'quod eum dare facere oportet', quoduis eorum sufficit probare. cum uero dicit praetor, | |
| 'si donum munus operas redemerit', si omnia imposita sunt, certum est omnia redimenda | |
| esse, ex re ergo pro coniunctis habentur: si quaedam imposita sunt, cetera non desi- | 1.1 |
| derabuntur. Item dubitatum, illa uerba 'ope consilio' quemadmodum accipienda sunt, | 2.1 |
| sententiae coniungentium aut separantium. sed uerius est, quod et Labeo ait, separatim | |
| accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit: sic | |
| enim alii condici potest, alii non potest. sane post ueterum auctoritatem eo peruentum | |
| est. ut nemo ope uideatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium ha- | 5 |
| buisse noceat, nisi et factum secutum fuerit. | |
| Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum. 'Condicionales creditores' | 54.pr.1 |
| dicuntur et hi, quibus nondum competit actio, est autem competitura, uel qui spem ha- | |
| bent, ut competat. | |
| Paulus libro sexto decimo breuis edicti. Creditor autem is est, qui ex- | 55.pr.1 |
| ceptione perpetua summoueri non potest: qui autem temporalem exceptionem timet, similis | |
| est condicionali creditori. | |
| Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum. 'Cognoscere instrumenta' | 56.pr.1 |
| est relegere et recognoscere: 'dispungere' est conferre accepta et data. 'Liberorum' appel- | 1.1 |
| latione continentur non tantum qui sunt in potestate, sed omnes qui sui iuris sunt, siue | |
| uirilis siue feminini sexus sunt exue feminini sexus descendentes. | |
| Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum. Cui praecipua | 57.pr.1 |
| cura rerum incumbit et qui magis quam ceteri diligentiam et sollicitudinem rebus quibus | |
| praesunt debent, hi 'magistri' appellantur. quin etiam ipsi magistratus per deriuationem a | |
| magistris cognominantur. unde etiam cuiuslibet disciplinae praeceptores magistros appel- | |
| lari a monendo uel mo<n>strando. 'Persequi' uidetur et qui satis accepit. | 1.1 |
| Gaius libro uicensimo quarto ad edictum prouinciale. Licet inter 'gesta' et | 58.pr.1 |
| 'facta' uidetur quaedam esse suptilis differentia, attamen καταχρηϲτικῶϲ nihil inter factum | |
| et gestum interest. Paternos libertos recte uidemur dicere nostros libertos: liberorum | 1.1 |
| libertos non recte nostros libertos dicimus. | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. 'Portus' appellatus est con- | 59.pr.1 |
| clusus locus, quo importantur merces et inde exportantur: eaque nihilo minus statio est | |
| conclusa atque munita. inde 'angiportum' dictum est. | |
| Idem libro sexagensimo nono ad edictum. 'Locus' est non fundus, sed portio | 60.pr.1 |
| aliqua fundi: 'fundus' autem integrum aliquid est. et plerumque sine uilla 'locum' accipi- | |
| mus: ceterum adeo opinio nostra et constitutio locum a fundo separat, ut et modicus locus | |
| possit fundus dici, si fundi animo eum habuimus. non etiam magnitudo locum a fundo | |
| separat, sed nostra affectio: et quaelibet portio fundi poterit fundus dici, si iam hoc con- | 5 |
| stituerimus. nec non et fundus locus constitui potest: nam si eum alii adiunxerimus fundo, | |
| locus fundi efficietur. Loci appellationem non solum ad rustica uerum ad urbana quoque | 1.1 |
| praedia pertinere Labeo scribit. Sed fundus quidem suos habet fines, locus uero latere | 2.1 |
| potest, quatenus determinetur et defini<a>tur. | |
| Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum. 'Satisdationis' appellatione in- | 61.pr.1 |
| terdum etiam repromissio continebitur, qua contentus fuit is, cui satisdatio debebatur. | |
| Gaius libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. 'Tigni' appellatione in | 62.pr.1 |
| lege duodecim tabularum omne genus materiae, ex qua aedificia constant, significatur. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. 'Penes te' amplius est | 63.pr.1 |
| quam 'apud te': nam apud te est, quod qualiterqualiter a te teneatur, penes te est, quod | |
| quodam modo possidetur. | |
| Paulus libro sexagensimo septimo ad edictum. 'Intestatus' est non tantum | 64.pr.1 |
| qui testamentum non fecit, sed etiam cuius ex testamento hereditas adita non est. | |
| Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum. 'Heredes' appellatio non | 65.pr.1 |
| solum ad proximum heredem, sed et ad ulteriores refertur: nam et heredis heres et dein- | |
| ceps heredis appellatione continetur. | |
| Idem libro septuagensimo quarto ad edictum. 'Mercis' appellatio ad res mo- | 66.pr.1 |
| biles tantum pertinet. | |
| Idem libro septuagensimo sexto ad edictum. 'Alienatum' non proprie dicitur, | 67.pr.1 |
| quod adhuc in dominio uenditoris manet: 'uenditum' tamen recte dicetur. 'Donationis' | 1.1 |
| uerbum simpliciter loquendo omnem donationem comprehendisse uidetur, siue mortis causa | |
| siue non mortis causa fuerit. | |
| Idem libro septuagensimo ad edictum. Illa uerba 'arbitratu Lucii | 68.pr.1 |
| Titii fieri' ius significant et in seruum non cadunt. | |
| Idem libro septuagensimo octauo ad edictum. Haec uerba 'cui rei dolus | 69.pr.1 |
| malus aberit afuerit' generaliter comprehendunt omnem dolum, quicumque in hanc rem | |
| admissus est, de qua stipulatio est interposita. | |
| Paulus libro septuagensimo tertio ad edictum. Sciendum. est heredem etiam | 70.pr.1 |
| per multas successiones accipi. nam paucis speciebus 'heredis' appellatio proximum con- | |
| tinet, ueluti in substitutione impuberis 'quisquis mihi heres erit, idem filio heres esto', ubi | |
| heredis heres non continentur, quia incertus est. item in lege Aelia Sentia filius heres proxi- | |
| mus potest libertum paternum ut ingratum accusare, non etiam si heredi heres exstiterit. | 5 |
| idem dicitur in operarum exactione, ut filius heres exigere possit, non ex successione ef- | |
| fectus. uerba haec 'is ad quem ea res pertinet' sic intelleguntur, ut qui in uniuersum do- | |
| minium uel iure ciuili uel iure praetorio succedit, contineatur. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Aliud est 'capere', aliud | 71.pr.1 |
| 'accipere'. capere cum effectu accipitur: accipere, et si quis non sic accepit, ut habeat. | |
| ideoque non uidetur quis capere, quod erit restituturus: sicut peruenisse proprie illud | |
| dicitur, quod est remansurum. Haec uerba 'his rebus recte praestari' hoc significant, ne | 1.1 |
| quid periculum uel damnum ex ea re stipulator sentiret. | |
| Paulus libro septuagensimo sexto ad edictum. Appellatione 'rei' pars etiam | 72.pr.1 |
| continetur. | |
| Ulpianus libro octogensimo ad edictum. Haec uerba in stipulatione posita | 73.pr.1 |
| 'eam rem recte restitui' fructus contine<n>t: 'recte' enim uerbum pro uiri boni arbitrio est. | |
| Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium. Signatorius anulus | 74.pr.1 |
| 'ornamenti' appellatione non continetur. | |
| Idem libro quinquagensimo ad edictum. 'Restituere' is uide- | 75.pr.1 |
| tur, qui id restituit, quod habiturus esset actor, si controuersia ei facta non esset. | |
| Idem libro quinquagensimo primo ad edictum. 'Dedisse' intelle- | 76.pr.1 |
| gendus est etiam is, qui permutauit uel compensauit. | |
| Idem libro quadragensimo nono ad edictum. 'Frugem' pro reditu appellari, | 77.pr.1 |
| non solum frumentis aut leguminibus, uerum et ex uino, siluis caeduis, cretifodinis, lapi- | |
| dicinis capitur, Iulianus scribit. 'fruges' omnes esse, quibus homo uescatur, falsum esse: | |
| non enim carnem aut aues ferasue aut poma fruges dici. 'frumentum' autem id esse, quod | |
| arista se teneat, recte Gallum definisse: lupinum uero et faba<m> fruges potius dici, quia non | 5 |
| arista, sed siliqua continentur. quae Seruius apud Alfenum in frumento contineri putat. | |
| Paulus libro tertio ad Plautium. Interdum proprietatem quoque uerbum | 78.pr.1 |
| 'possessionis' significat: sicut in eo, qui possessiones suas legasset, responsum est. | |
| Idem libro sexto ad Plautium. 'Impensae necessariae' sunt, quae si factae | 79.pr.1 |
| non sint, res aut peritura aut deterior futura sit. 'Utiles impensas' esse Fulcinius ait, quae | 1.1 |
| meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri ad- | |
| quiratur: sicuti arbusti pastinatione<m> ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum. | |
| quorum nomine onerari mulierem ignorantem uel inuitam non oportet, ne cogatur fundo | |
| aut mancipiis carere. in his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum ple- | 5 |
| rumque dicemus. 'Uoluptariae' sunt, quae speciem dumtaxat ornant, non etiam fructum | 2.1 |
| augent: ut sunt uiridia et aquae salientes, incrustationes, loricationes, picturae. | |
| Idem libro nono ad Plautium. In generali repetitione legatorum etiam datae | 80.pr.1 |
| libertates continentur ex mente legis duodecim tabularum. | |
| Idem libro decimo ad Plautium. Cum praetor dicat 'ut opus factum resti- | 81.pr.1 |
| tuatur', etiam damnum datum actor consequi debet: nam uerbo 'restitutionis' omnis uti- | |
| litas actoris continetur. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Uerbum 'amplius' ad eum quoque | 82.pr.1 |
| pertinet, cui nihil debetur: sicuti ex contrario 'minus' solutum uidetur etiam, si nihil esset | |
| exactum. | |
| Iauolenus libro quinto ex Plautio. Proprie 'bona' dici non | 83.pr.1 |
| possunt, quae plus incommodi quam commodi habent. | |
| Paulus libro secundo ad Uitellium. 'Filii' appellatione omnes liberos intel- | 84.pr.1 |
| legimus. | |
| Marcellus libro primo digestorum. Neratius Priscus tres facere existimat | 85.pr.1 |
| 'collegium', et hoc magis sequendum est. | |
| Celsus libro quinto digestorum. Quid aliud sunt 'iura praediorum' quam | 86.pr.1 |
| praedia qualiter se habentia: ut bonitas, salubritas, amplitudo? | |
| Marcellus libro duodecimo digestorum. Ut Alfenus ait, 'urbs' est 'Roma', | 87.pr.1 |
| quae muro cingeretur, 'Roma' est etiam, qua continenti<a> aedificia essent: nam Romam | |
| non muro tenus existimari ex consuetudine cotidiana posse intellegi, cum diceremus Ro- | |
| mam nos ire, etiamsi extra urbem habitaremus. | |
| Celsus libro octauo decimo digestorum. Propemodum tantum quisque pe- | 88.pr.1 |
| cuniae relinquit, quantum ex bonis eius refici potest: sic dicimus centies aureorum habere, | |
| qui tantum in praediis ceterisque similibus rebus habeat. non idem est in fundo alieno | |
| legato, quamquam is hereditaria pecunia parari potest. neque quisquam eum, qui pecu- | |
| niam numeratam habet, habere dicit quidquid ex ea parati potest. | 5 |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. 'Boues' magis armentorum quam iumen- | 89.pr.1 |
| torum generis appellantur. Hoc sermone 'dum nupta erit' primae nuptiae significantur. | 1.1 |
| Inter 'edere' et 'reddi rationes' multum interest: nec is, qui edere iussus sit, reliquum red- | 2.1 |
| dere debet: nam et argentarius edere rationem uidetur, etiamsi quod reliquum sit apud | |
| eum, non soluat. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum. Qui 'uti optimae maximae- | 90.pr.1 |
| que sunt' aedes tradit, non hoc dicit seruitutem illis deberi, sed illud solum ipsas aedes | |
| liberas esse, hoc est nulli seruire. | |
| Paulus libro secundo fideicommissorum. 'Meorum' et 'tuorum' appellatione | 91.pr.1 |
| actiones quoque contineri dicendum est. | |
| Idem libro septimo quaestionum. 'Proximus' est, quem nemo antecedit: | 92.pr.1 |
| 'supremus' est, quem nemo sequitur. | |
| Celsus libro nono decimo digestorum. 'Mouentium', item 'mobilium' appella- | 93.pr.1 |
| tione idem significamus: si tamen apparet defunctum animalia dumtaxat, quia se ipsa | |
| mouerent, mouentia uocasse. quod uerum est. | |
| Idem libro uicensimo digestorum. Uerbum 'reddendi' quamquam signi- | 94.pr.1 |
| ficatum habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem. | |
| Marcellus libro quarto decimo digestorum. Potest 'reliquo- | 95.pr.1 |
| rum' appellatio et uniuersos significare. | |
| Celsus libro uicensimo quinto digestorum. Litus est, quousque maximus | 96.pr.1 |
| fluctus a mari peruenit: idque Marcum Tullium aiunt, cum arbiter esset, primum consti- | |
| tuisse. praedia dicimus aliquorum esse non utique communiter habentium ea, sed uel | 1.1 |
| alio aliud habente. | |
| Idem libro trigensimo secundo digestorum. Cum stipulamur 'quanta pecunia | 97.pr.1 |
| ex hereditate Titii ad te peruenerit', res ipsas quae peruenerunt, non pretia earum spectare | |
| uidemur. | |
| Idem libro trigensimo nono digestorum. Cum bisextum ka- | 98.pr.1 |
| lendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum | |
| kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur. sed posterior dies | |
| intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bi- | |
| sextum kalendis est, priorem diem natalem habet. Cato putat mensem intercalarem ad- | 1.1 |
| diticium esse: omnesque eius dies pro momento temporis obseruat extremoque diei mensis | |
| Februarii adtribuit Quintus Mucius. Mensis autem intercalaris constat ex diebus uiginti octo. | 2.1 |
| Ulpianus libro primo de officio consulis. 'Notionem' accipere possumus et | 99.pr.1 |
| cognitionem et iurisdictionem. 'Continentes prouinc<ias>' accipere debemus eas, quae Italiae | 1.1 |
| iunctae sunt, ut puta Galliam: sed et prouinciam Siciliam magis inter continentes accipere | |
| nos oportet, quae modico freto Italia diuiditur. 'Instrumentorum' appellatione quae | 2.1 |
| compraehendantur, perquam difficile erit separare: quae enim proprie sint instrumenta, | |
| propter quae dilatio danda sit, inde dinoscemus. Si in praesentiam personae, | 3.1 |
| quae instruere possit, dilatio petatur (puta qui actum gessit, licet in seruitute, uel qui actor | |
| fuit constitutus), putem uideri instrumentorum causa peti dilationem. | |
| Idem libro secundo de officio consulis. 'Speciosas personas' accipere debemus | 100.pr.1 |
| clarissimas personas utriusque sexus, item eorum, quae ornamentis senatoriis utuntur. | |
| Modestinus libro nono differentiarum. Inter 'stuprum' et 'adulterium' hoc | 101.pr.1 |
| interesse quidam putant, quod adulterium in nuptam, stuprum in uiduam committitur. sed | |
| lex Iulia de adulteriis hoc uerbo indifferenter utitur. 'Diuortium' inter uirum et uxorem | 1.1 |
| fieri dicitur, 'repudium' uero sponsae remitti uidetur. quod et in uxoris personam non ab- | |
| surde cadit. Uerum est 'morbum' esse temporalem corporis inbecillitatem, 'uitium' uero | 2.1 |
| perpetuum corporis impedimentum, ueluti si talum excussit: nam et luscus utique uitiosus | |
| est. Seruis legatis etiam ancillas deberi quidam putant, quasi commune nomen utrumque | 3.1 |
| sexum contineat. | |
| Idem libro septimo regularum. 'Derogatur' legi aut 'abrogatur'. derogatur | 102.pr.1 |
| legi, cum pars detrahitur: abrogatur legi, cum prorsus tollitur. | |
| Idem libro octauo regularum. Licet 'capitalis' Latine loquentibus omnis causa | 103.pr.1 |
| existimationis uideatur, tamen appellatio capitalis mortis uel amissionis ciuitatis intelle- | |
| genda est. | |
| Idem libro secundo excusationum. Ἡ τῶν τέκνων προϲηγορία καὶ | 104.pr.1 |
| ἐπὶ τοὺϲ ἐγγόνουϲ ἐκτείνεται. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Modestinus respondit his uerbis 'libertis | 105.pr.1 |
| libertabusque meis' libertum libertae testatoris non contineri. | |
| Idem libro singulari de praescriptionibus. 'Dimissoriae litterae' dicuntur, | 106.pr.1 |
| quae uolgo apostoli dicuntur. dimissoriae autem dictae, quod causa ad eum qui appellatus | |
| est dimittitur. | |
| Idem libro tertio pandectarum. 'Adsignare libertum' hoc est testificari, cuius | 107.pr.1 |
| ex liberis libertum eum esse uoluit. | |
| Idem libro quarto pandectarum. 'Debitor' intellegitur is, a quo inuito exigi | 108.pr.1 |
| pecunia potest. | |
| Idem libro quinto pandectarum. 'Bonae fidei emptor' esse uidetur, qui igno- | 109.pr.1 |
| rauit eam rem alienam esse, aut putauit eum qui uendidit ius uendendi habere, puta pro- | |
| curatorem aut tutorem esse. | |
| Idem libro sexto pandectarum. 'Sequester' dicitur, apud quem plures ean- | 110.pr.1 |
| dem rem, de qua controuersia est, deposuerunt: dictus ab eo, quod occurrenti aut quasi | |
| sequenti eos qui contendunt committitur. | |
| Iauolen<u>s libro sexto ex Cassio. 'Censer<e>' est constituere et praecipere. | 111.pr.1 |
| unde etiam dicere solemus 'censeo hoc facias' et 'semet aliquid censuisse'. inde censoris | |
| nomen uidetur esse tractum. | |
| Idem libro undecimo ex Cassio. Litus publicum est eatenus, qua maxime | 112.pr.1 |
| fluctus exaestuat. idemque iuris est <in> lacu, nisi is totus priuatus est. | |
| Idem libro quarto decimo ex Cassio. 'Morbus sonticus' est, | 113.pr.1 |
| qui cuique rei nocet. | |
| Idem libro quinto decimo ex Cassio. Soluendo esse n<e>mo intellegitur, nisi | 114.pr.1 |
| qui solidum potest soluere. | |
| Idem libro quarto epistularum. Quaestio est, fundus a possessione uel agro | 115.pr.1 |
| uel praedio quid distet. 'fundus' est omne, quidquid solo tenetur. 'ager' est, si species | |
| fundi ad usum hominis comparatur. 'possessio' ab agro iuris proprietate distat: quidquid | |
| enim adprehendimus, cuius proprietas ad nos non pertinet aut nec potest pertinere, hoc | |
| possessionem appellamus: possessio ergo usus, ager proprietas loci est. 'praedium' utriusque | 5 |
| supra scriptae generale nomen est: nam et ager et possessio huius appellationis spe- | |
| cies sunt. | |
| Idem libro septimo epistularum. 'Quisquis mihi alius filii filiusue heres sit': | 116.pr.1 |
| Labeo non uideri filiam contineri, Proculus contra. mihi Labeo uidetur uerborum figu- | |
| ram sequi, Proculus mentem testantis. respondit: non dubito, quin Labeonis sententia | |
| uera non sit. | |
| Idem libro nono epistularum. Non potest uideri 'minus soluisse' is, in quem | 117.pr.1 |
| amplioris summae actio non competit. | |
| Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium. 'Hostes' hi sunt, qui nobis | 118.pr.1 |
| aut quibus nos publice bellum decreuimus: ceteri 'latrones' aut 'praedones' sunt. | |
| Idem libro tertio ad Quintum Mucium. 'Hereditatis' appellatio sine dubio | 119.pr.1 |
| continet etiam damnosam hereditatem: iuris enim nomen est sicuti bonorum possessio. | |
| Idem libro quinto ad Quintum Mucium. Uerbis legis duodecim tabularum his 'uti le- | 120.pr.1 |
| gassit suae rei, ita ius esto' latissima potestas tributa uidetur et heredis instituendi et | |
| legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi. sed id interpretatione coangustatum | |
| est uel legum uel auctoritate iura constituentium. | |
| Idem libro sexto ad Quintum Mucium. Usura pecuniae, quam percipimus, | 121.pr.1 |
| in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est noua | |
| obligatione. | |
| Idem libro octauo ad Quintum Mucium. Seruius ait, si ita scriptum sit: | 122.pr.1 |
| 'filio filiisque meis hosce tutores do', masculis dumtaxat tutores datos, quoniam <a> singulari | |
| casu hoc 'filio' ad pluralem uidetur transisse continentem eundem sexum, quem singularis | |
| prior positus habuisset. sed hoc facti, non iuris habet quaestionem: potest enim fieri, ut | |
| singulari casu de filio senserit, deinde plenius omnibus liberis prospexisse in tutore dando | 5 |
| uoluerit. quod magis rationabile esse uidetur. | |
| Idem libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. | 123.pr.1 |
| Uerbum 'erit' interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat. quod est | |
| nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: 'quod in codi- | |
| cillis scriptum erit', utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante | |
| scriptos codicillos quis relinquat. quod quidem ex uoluntate scribentis interpretandum est. | 5 |
| quemadmodum autem hoc uerbum 'est' non solum praesens, sed et praeteritum tempus | |
| significat, ita et hoc uerbum 'erit' non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tem- | |
| pus demonstrat. nam cum dicimus 'Lucius Titius solutus est ab obligatione', et praeteri- | |
| tum et praesens significamus: sicut hoc 'Lucius Titius alligatus est'. et idem fit, cum ita | |
| loquimur 'Troia capta est': non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, | 10 |
| sed ad praeteritum. | |
| Proculus libro secundo epistularum. Haec uerba 'ille aut ille' non solum | 124.pr.1 |
| disiunctiua, sed etiam subdisiunctiuae orationis sunt. disiunctiuum est, ueluti cum dicimus | |
| 'aut dies aut nox est', quorum posito altero necesse est tolli alterum, item sublato altero | |
| poni alterum. ita simili figuratione uerbum potest esse subdisiunctiuum. subdisiunctiui | |
| autem genera sunt duo: unum, cum ex propositis finibus ita non potest uterque esse, ut | 5 |
| possit neuter esse, ueluti cum dicimus 'aut sedet aut ambulat': nam ut nemo potest utrum- | |
| que simul facere, ita aliquis potest neutrum, ueluti is qui accumbit. alterius generis est, | |
| cum ex propositis finibus ita non potest neuter esse, ut possit utrumque esse, ueluti cum | |
| dicimus 'omne animal aut facit aut patitur': nullum est enim quod nec faciat nec patiatur: | |
| at potest simul et facere et pati. | 10 |
| Idem libro quinto epistularum. Nepos Proculo suo salutem. Ab eo, qui | 125.pr.1 |
| ita dotem promisit: 'cum commodum erit, dotis filiae meae tibi erunt aurei centum', pu- | |
| tasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? quid si ita promisisset: 'cum potuero, doti | |
| erunt'? quod si aliquam uim habeat posterior obligatio, 'possit' uerbum quomodo inter- | |
| pretaris, utrum aere alieno deducto an extante? Proculus: cum dotem quis ita promisit: | 5 |
| 'cum potuero, doti tibi erunt centum', existimo ad id quod actum est interpretationem | |
| redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quae significantur | |
| sensit. propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem 'deducto aere alieno potero'. | |
| potest etiam illa accipi significatio 'cum salua dignitate mea potero': quae interpretatio e<o> | |
| magis accipienda est, si ita promissum est 'cum commodum erit', hoc est 'cum sine in- | 10 |
| commodo meo potero'. | |
| Idem libro sexto epistularum. Si, cum fundum tibi darem, legem ita dixi | 126.pr.1 |
| 'uti optimus maximusque esset' et adieci 'ius fundi deterius factum non esse per dominum, | |
| praestabitur', amplius eo praestabitur nihil, etiamsi prior pars, qua scriptum est 'ut opti- | |
| mus maximusque sit' liberum esse significat eoque, si posterior pars adiecta non esset, | |
| liberum praestare deberem. tamen inferiore parte satis me liberatum puto, quod ad iura | 5 |
| attinet, ne quid aliu<d> praestare debeam, quam ius fundi per dominum deterius factum | |
| non esse. | |
| Callistratus libro quarto de cognitionibus. 'Uestis' appellatione tam uirilis | 127.pr.1 |
| quam muliebris et scaenica, etiamsi tragica aut citharoedica sit, continetur. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Spa- | 128.pr.1 |
| donum generalis appellatio est: quo nomine tam hi, qui natura spadones sunt, item thlibiae | |
| thlasiae, sed et si quod aliud genus spadonum est, continentur. | |
| Paulus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Qui mortui nascuntur, ne- | 129.pr.1 |
| que nati neque procreati uidentur, quia numquam liberi appellari potuerunt. | |
| Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Lege obuenire heredi- | 130.pr.1 |
| tatem non inproprie quis dixerit et eam, quae ex testamento defertur, quia lege duodecim | |
| tabularum testamentariae hereditates confirmantur. | |
| Idem libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Aliud 'fraus' est, aliud 'poena': | 131.pr.1 |
| fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest. poena est noxae | |
| uindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio. Inter 'multam' | 1.1 |
| autem et 'poenam' multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum | |
| coercitio, multa specialis peccati, cuius animaduersio hodie pecuniaria est: poena autem | |
| non tantum pecuniaria, uerum capitis et existimationis irrogari solet. et multa quidem | |
| ex arbitrio eius uenit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege | 5 |
| uel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, | |
| ubi specialis poena non est imposita. item multam is dicere potest, cui iudicatio data | |
| est: magistratus solos et praesides prouinciarum posse multam dicere mandatis per- | |
| missum est. poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis siue delicti | |
| exsecutio competit. | 10 |
| Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. 'Anniculus' amittitur, qui | 132.pr.1 |
| extremo anni die moritur. et consuetudo loquendi id ita esse declarat: 'ante diem decimum | |
| kalendarum', 'post diem decimum kalendarum': neutro enim sermone undecim dies signi- | |
| ficantur. Falsum est eam peperisse, cui mortuae filius exsectus est. | 1.1 |
| Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Si quis sic dixerit 'ut | 133.pr.1 |
| intra diem mortis eius aliquid fiat', ipse quoque dies, quo quis mortuus est, numeratur. | |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. 'Anni- | 134.pr.1 |
| culus' non statim ut natus est, sed trecen<te>simo sexagensimo quinto die dicitur, incipiente | |
| plane, non exacto die, quia annum ciuiliter non ad momenta temporum, sed ad dies nu- | |
| meramus. | |
| Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Quaeret aliquis si por- | 135.pr.1 |
| tentosum uel monstrosum uel debilem mulier ediderit uel qualem uisu uel uagitu nouum, | |
| non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa | |
| est, prodesse ei debeat? et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est | |
| quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperauerunt, neque id quod fata- | 5 |
| liter accessit, matri damnum iniungere debet. | |
| Idem libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. 'Generi' appellatione et neptis | 136.pr.1 |
| et proneptis tam ex filio quam ex filia editorum ceterarumque maritos contineri mani- | |
| festum est. | |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. 'Ter enixa' | 137.pr.1 |
| uidetur etiam quae trigeminos pepererit. | |
| Idem libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. 'Hereditatis' appellatione bo- | 138.pr.1 |
| norum quoque possessio continetur. | |
| Ulpianus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Aedificia 'Romae' fieri | 139.pr.1 |
| etiam ea uidentur, quae in continentibus Romae aedificiis fiant. 'Perfecisse' aedificium is | 1.1 |
| uidetur, qui ita consummauit, ut iam in usu esse possit. | |
| Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. 'Cepisse' quis intellegitur, | 140.pr.1 |
| quamuis alii adquisiit. | |
| Ulpianus libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Etiam ea mulier cum | 141.pr.1 |
| moreretur creditur filium habere, quae exciso utero edere possit. nec non etiam alio casu | |
| mulier potest habere filium, quem mortis tempore non habuit, tu puta eum qui ab hostibus | |
| remeabit. | |
| Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Triplici modo coniunctio | 142.pr.1 |
| intellegitur: aut enim re per se coniunctio contingit, aut re et uerbis, aut uerbis tantum. | |
| nec dubium est, quin coniuncti sint, quos et nominum et rei complexus iungit, ueluti | |
| 'Titius et Maeuius ex parte dimidia heredes sunto', uel ita 'Titius Maeuiusque heredes | |
| sunto', uel 'Titius cum Maeuio ex parte dimidia heredes sunto'. uideamus autem, ne etiam | 5 |
| si hos articulos detrahas 'et' 'que' 'cum', interdum tamen coniunctos accipi oporteat, ueluti | |
| 'Lucius Titius, Publius Maeuius ex parte dimidia heredes sunto', uel ita 'Publius Maeuius, | |
| Lucius Titius heredes sunto. Sempronius ex parte dimidia heres esto', ut Titius et Mae- | |
| uius ueniant in partem dimidiam et re et uerbis coniuncti uideantur. 'Lucius Titius | |
| ex parte dimidia heres esto. Seius ex parte, qua Lucium Titium heredem institui, heres | 10 |
| esto. Sempronius ex parte dimidia heres esto'. Iulianus dubitari posse, tres semisses facti | |
| sint an Titius in eundem semissem cum Gaio Seio institutus sit. sed eo, quod Sempronius | |
| quoque ex parte dimidia scriptus est, uerisi<mi>lius esse in eundem semissem duos coactos | |
| et coniunctim heredes scriptos esse. | |
| Ulpianus libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Id 'apud se' quid 'habere' | 143.pr.1 |
| uidetur, de quo habet actionem: habetur enim quod peti potest. | |
| Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Libro memorialium Mas- | 144.pr.1 |
| surius scribit 'pellicem' apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo | |
| tamen uiuebat: quam nunc uero nomine amicam, paulo honestior<e> concubinam appellari. | |
| Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc uolgo uocari, quae cum | |
| eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, | 5 |
| quam παλλακὴν Graeci uocant. | |
| Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. 'Uirilis' appellatione in- | 145.pr.1 |
| terdum etiam totam hereditatem contineri dicendum est. | |
| Terentius Clemens libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. 'Soceri' | 146.pr.1 |
| 'socrus' appellatione auum quoque et auiam uxoris uel mariti contineri respondetur. | |
| Idem libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Qui in continentibus urbis nati | 147.pr.1 |
| sunt, 'Romae' nati intelleguntur. | |
| Gaius libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Non est sine liberis, cui | 148.pr.1 |
| uel unus filius unaue filia est: haec enim enuntiatio 'habet liberos' 'non habet liberos' sem- | |
| per pluratiuo numero profertur, sicut et pugillares et codicilli: | |
| Idem libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. nam quem sine liberis esse | 149.pr.1 |
| dicere non possumus, hunc necesse est dicamus liberos habere. | |
| Idem libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Si ita a te stipulatus fuero: | 150.pr.1 |
| 'quanto minus a Titio consecutus fuero, tantum dare spondes?', non solet dubitari, quin, | |
| si nihil a Titio fuero consecutus, totum debeas quod Titius debuerit. | |
| Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. 'Delata' he- | 151.pr.1 |
| reditas intellegitur, quam quis possit adeundo consequi. | |
| Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. 'Hominis' appellatione tam | 152.pr.1 |
| feminam quam masculum contineri non dubitatur. | |
| Terentius Clemens libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Intelle- | 153.pr.1 |
| gendus est mortis tempore fuisse, qui in utero relictus est. | |
| Macer libro primo ad legem uicensimam. Mille passus non a miliario urbis, | 154.pr.1 |
| sed a continentibus aedificiis numerandi sunt. | |
| Licinnius Rufinus libro septimo regularum. 'Proximi' appellatione etiam | 155.pr.1 |
| ille continetur, qui solus est. | |
| Idem libro decimo regularum. 'Maiore parte anni' possedisse quis intelle- | 156.pr.1 |
| gitur, etiamsi duobus mensibus possederit, si modo aduersarius eius aut paucioribus diebus | |
| aut nullis possederit. | |
| Aelius Gallus libro primo de uerborum quae ad ius pertinent significa- | 157.pr.1 |
| tione. 'Paries' est, siue murus siue maceria est. Item 'uia' est, siue semita siue iter est. | 1.1 |
| Celsus libro uicensimo quinto digestorum. In usu iuris frequenter uti nos | 158.pr.1 |
| Cascellius ait singulari appellatione, cum plura generis eiusdem significare uellemus: nam | |
| 'multum hominem uenisse Romam' et 'piscem uilem esse' dicimus. item in stipulando satis | |
| habemus de herede cauere 'si ea res secundum me heredemue meum iudicata erit' et rur- | |
| sus 'quod ob eam rem te heredemue tuum': nempe aeque si plures heredes sint, conti- | 5 |
| nentur stipulatione. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Etiam aureos nummos 'aes' dicimus. | 159.pr.1 |
| Idem libro secundo ad Sabinum. 'Ceterorum' et 'reliquorum' appellatione | 160.1.1 |
| etiam omnes continentur, ut Marcellus dixit circa eum, cui optio serui legata | |
| est, ceteri Sempronio: nam temptat, si non optet, omnes ad Sempronium pertinere. | |
| Idem libro septimo ad Sabinum. Non est 'pupillus', qui in utero est. | 161.1.1 |
| Pomponius libro secundo ad Sabinum. In uulgari substitutione, qua ei qui | 162.1.1 |
| 'supremus' morietur heres substituitur, recte substitutus etiam unico intellegitur, exemplo | |
| duodecim tabularum, ex quibus 'proximus' adgnatus et solus habetur. Si quis ita in testa- | 1 |
| mento scripserit 'si quid filio meo acciderit, Dama seruus meus liber esto', mortuo filio | |
| Dama liber erit. licet enim 'accidunt' et uiuis, sed uulgi sermone etiam mors significatur. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Illa uerba 'optimus maximusque' uel in | 163.pr.1 |
| eum cadere possunt, qui solus est. sic et circa edictum praetoris 'supremae tabulae' ha- | |
| bentur et solae. 'Pueri' appellatione etiam puella significatur: nam et feminas puerperas | 1.1 |
| appellant recentes ex partu et Graece παιδίον communiter appellatur. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Nomen 'filiarum' et in postumam | 164.pr.1 |
| cadere quaestionis non est, quamuis 'postumae' non cadere in eam, quae iam in rebus hu- | |
| manis sit, certum sit. 'Partitionis' nomen non semper dimidium significat, sed prout est | 1.1 |
| adiectum. potest enim iuberi aliquis et maximam partiri: posse et uicensimam et tertiam | |
| et prout libuerit. sed si non fuerit portio adiecta, dimidia pars debetur. 'Habere' sicut | 2.1 |
| peruenire cum effectu accipiendum est. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Uenisse ad heredem nihil intellegetur | 165.pr.1 |
| nisi deducto aere alieno. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. 'Urbana familia' et 'rustica' non loco, sed ge- | 166.pr.1 |
| nere distinguitur: potest enim aliquis dispensator non esse seruorum urbanorum numero: | |
| ueluti is, qui rusticarum rerum rationes dispenset ibique habitet. non multum abest a | |
| uilico insularius: autem urbanorum numero est. uidendum tamen est, ipse dominus quo- | |
| rum loco quemque habuerit: quod ex numero familiae et uicariis apparebit. 'Pernoctare | 1.1 |
| extra urbem' intellegendus est, qui nulla parte noctis in urbe est: 'per' enim totam noctem | |
| significat. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad Sabinum. 'Carbonum' appella- | 167.pr.1 |
| tione materiam non contineri: sed an 'lignorum'? et fortassis quis dicet nec lignorum: non | |
| enim lignorum gratia habuit, sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum | |
| ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habea- | |
| tur. sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. ad | 5 |
| faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit uolun- | |
| tas. idem et de nucleis oliuarum, sed et de balanis est, uel si qui alii nuclei. | |
| de pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Pali et perticae in numerum ma- | 168.pr.1 |
| teriae redigendi sunt, et ideo 'lignorum' appellatione non continentur. | |
| Idem libro quinto ad Sabinum. Non tantum in traditionibus, | 169.pr.1 |
| sed et in emptionibus et stipulationibus et testamentis adiectio haec 'uti optimus maxi- | |
| musque est' hoc significat, ut liberum praestetur praedium, non ut etiam seruitutes ei | |
| debeantur. | |
| Ulpianus libro trigensimo tertio ad Sabinum. 'Heredis' appellatione omnes | 170.pr.1 |
| significari successores credendum est, etsi uerbis non sint expressi. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. 'Peruenisse ad te' recte dicitur, | 171.pr.1 |
| quod per te ad alium peruenerit, ut in hereditate a liberto per patronum filium familias | |
| patri eius adoptiuo adquisita responsum est. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad Sabinum. 'Liberti' appellatione etiam | 172.pr.1 |
| libertam contineri placuit. | |
| Idem libro trigensimo nono ad Sabinum. 'Collegarum' appellatione hi con- | 173.pr.1 |
| tinentur, qui sunt eiusdem potestatis. Qui extra continentia urbis est, 'abest': ceterum | 1.1 |
| usque ad continentia non abesse uidebitur. | |
| Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Aliud est promittere 'furem | 174.pr.1 |
| non esse', aliud 'furto noxaque solutum': qui enim dicit furem non esse, de hominis pro- | |
| posito loquitur, qui furtis noxaque solutum, nemini esse furti obligatum promittit. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. 'Faciendi' uerbo reddendi | 175.pr.1 |
| etiam causa continetur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum. 'Solutionis' uerbo satis- | 176.pr.1 |
| factionem quoque omnem accipiendam placet. 'soluere' dicimus eum, qui fecit quod facere | |
| promisit. | |
| Idem libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Natura cauil- | 177.pr.1 |
| lationis, quam Graeci ϲωρίτην appellauerunt, haec est, ut ab euident<e>r ueris per breuissi- | |
| mas mutationes disputatio ad ea, quae euident<e>r falsa sunt, perducatur. | |
| Idem libro quadragensimo nono ad Sabinum. 'Pecuniae' uerbum non so- | 178.pr.1 |
| lum numeratam pecuniam complectitur, uerum omnem omnino pecuniam, hoc est omnia | |
| corpora: nam corpora quoque pecuniae appellatione contineri nemo est qui ambiget. 'He- | 1.1 |
| reditas' iuris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit: hereditas autem | |
| uel maxime fructibus augetur. 'Actionis' uerbum et speciale est et generale. nam omnis | 2.1 |
| actio dicitur, siue in personam siue in rem sit petitio: sed plerumque 'actiones' personales | |
| solemus dicere. 'petitionis' autem uerbo in rem action<e>s significari uidentur. 'persecutionis' | |
| uerbo extraordinarias persecutiones puto contineri, ut puta fideicommissorum et si quae | |
| aliae sunt, quae non habent iuris ordinarii exsecutionem. Hoc uerbum 'debuit' omnem | 3.1 |
| omnino actionem comprehendere intellegitur, siue ciuilis siue honoraria siue fideicommissi | |
| fuit persecutio. | |
| Idem libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Inter haec uerba 'quanti ea | 179.pr.1 |
| res erit' uel 'quanti eam rem esse paret' nihil interest: in utraque enim clausula placet | |
| ueram rei aestimationem fieri. | |
| Pomponius libro trigensimo ad Sabinum. 'Tugurii' appellatione omne aedi- | 180.pr.1 |
| ficium, quod rusticae magis custodiae conuenit quam urbanis aedibus, significatur. Ofilius | 1.1 |
| ait tugurium a tecto tamquam tegularium esse dictum, ut toga, quod ea tegamur. | |
| Idem libro trigensimo quinto ad Sabinum. Uerbum illud 'pertinere' latissime | 181.pr.1 |
| patet: nam et eis rebus petendis aptum est, quae dominii nostri sint, et eis, quas iure | |
| aliquo possideamus, quamuis non sint nostri dominii: pertinere ad nos etiam ea dicimus, | |
| quae in nulla eorum causa sint, sed esse possint. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Pater familias liber 'peculium' | 182.pr.1 |
| non potest habere, quemadmodum nec seruus 'bona'. | |
| Idem libro uicensimo octauo ad edictum. 'Tabernae' appellatio declarat omne | 183.pr.1 |
| utile ad habitandum aedificium, non ex eo quod tabulis cluditur. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Inde tabe<r>nacula et contubernales | 184.pr.1 |
| dicti sunt. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. 'Instructam' autem tabernam | 185.pr.1 |
| sic accipiemus, quae et rebus et hominibus ad negotiationem paratis constat. | |
| Idem libro trigensimo ad edictum. 'Commendare' nihil aliud est quam de- | 186.pr.1 |
| ponere. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad edictum. Uerbum 'exactae pecuniae' non | 187.pr.1 |
| solum ad solutionem referendum est, uerum etiam ad delegationem. | |
| Paulus libro trigensimo tertio ad edictum. 'Habere' duobus modis dicitur, | 188.pr.1 |
| altero iure dominii, altero optinere sine interpellatione id quod quis emerit. 'Cautum' in- | 1.1 |
| tellegitur, siue personis siue rebus cautum sit. | |
| Idem libro trigensimo quarto ad edictum. 'Facere oportere' et hanc signi- | 189.pr.1 |
| ficationem habet, ut abstineat quis ab eo facto, quod contra conuentionem fieret, et cu- | |
| raret ne fiat. | |
| Ulpianus libro trigensimo quarto ad edictum. 'Prouinciales' eos accipere | 190.pr.1 |
| debemus, qui in prouincia domicilium habent, non eos, qui ex prouincia oriundi sunt. | |
| Paulus libro trigensimo quinto ad edictum. Inter 'diuortium' et 'repu- | 191.pr.1 |
| dium' hoc interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem | |
| sponsa diuortisse dicitur, quod diuortium ex eo dictum est, quod in diuersas partes eunt | |
| qui discedunt. | |
| Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. Haec adiectio 'plurisue' non | 192.pr.1 |
| infinitam pecuniam continet, sed modicam, ut taxatio haec 'solidos decem plurisue' ad | |
| minutulam summam referatur. | |
| Idem libro trigensimo octauo ad edictum. Haec uerba 'quanti eam rem | 193.pr.1 |
| paret esse' non ad quod interest, sed ad rei aestimationem referuntur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad edictum. Inter 'donum' et 'munus' | 194.pr.1 |
| hoc interest, quod inter genus et speciem: nam genus esse donum Labeo a donando dictum, | |
| munus speciem: nam munus esse donum cum causa, ut puta natalicium, nuptalicium. | |
| Idem libro quadragensimo sexto ad edictum. Pronuntiatio sermonis in sexu | 195.pr.1 |
| masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur. 'Familiae' appellatio qualiter acci- | 1.1 |
| piatur, uideamus. et quidem uarie accepta est: nam et in res et in personas d<e>ducitur. | |
| in res, ut puta in lege duodecim tabularum his uerbis 'adgnatus proximus familiam habeto'. | |
| ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patrono et liberto loquitur | |
| lex: 'ex ea familia', inquit, 'in eam familiam': et hic de singularibus personis legem loqui | 5 |
| constat. Familiae appellatio refertur et ad corporis cuiusdam significationem, quod aut iure | 2.1 |
| proprio ipsorum aut communi uniuersae cognationis continetur. iure proprio familiam dici- | |
| mus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut iure subiectae, ut puta | |
| patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps uicem | |
| eorum sequuntur, ut puta nepotes et neptes et deinceps. pater autem familias appellatur, | 5 |
| qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamuis filium non habeat: | |
| non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus: denique et pupillum patrem fa- | |
| milias appellamus. et cum pater familias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint, sin- | |
| gulas familias incipiunt habere: singuli enim patrum familiarum nomen subeunt. idemque | |
| eueniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet. | 10 |
| communi iure familiam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo sin- | |
| guli singulas familias habent, tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte eiusdem | |
| familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt. Seruitutium quoque | 3.1 |
| solemus appellare familias, ut in edicto praetoris ostendimus sub titulo de furtis, ubi | |
| praetor loquitur de familia publicanorum. sed ibi non omnes serui, sed corpus quoddam | |
| seruorum demonstratur huius rei causa paratum, hoc est uectigalis causa. alia autem parte | |
| edicti omnes serui continentur: ut de hominibus coactis et ui bonorum raptorum, item | 5 |
| redhibitoria, si deterior res reddatur emptoris opera aut familiae eius, et interdicto unde | |
| ui familiae appellatio omnes seruos comprehendit. sed et filii continentur. Item ap- | 4.1 |
| pellatur familia plurium personarum, quae ab eiusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur | |
| (sicuti dicimus familiam Iuliam), quasi a fonte quodam memoriae. Mulier autem | 5.1 |
| familiae suae et caput et finis est. | |
| Gaius libro sexto decimo ad edictum prouinciale. Familiae appellatione et | 196.pr.1 |
| ipse princeps familiae continetur. Feminarum liberos in familia earum non esse palam est, | 1.1 |
| quia qui nascuntur, patris familiam sequuntur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo ad edictum. 'Indicasse' est detulisse: 'ar- | 197.pr.1 |
| guisse' accusasse et conuicisse. | |
| Idem libro secundo de omnibus tribunalibus. 'Urbana praedia' omnia aedi- | 198.pr.1 |
| ficia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt uel alia | |
| meritoria in uillis et in uicis, uel si praetoria uoluptati tantum deseruientia: quia urbanum | |
| praedium non locus facit, sed materia. proinde hort<o>s quoque, si qui sunt in aedificiis | |
| constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. plane si plurimum horti in re- | 5 |
| ditu sunt, uinearii forte uel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana. | |
| Idem libro octauo de omnibus tribunalibus. 'Absentem' accipere debemus | 199.pr.1 |
| eum, qui non est eo loci, in quo loco petitur: non enim trans mare absentem desideramus: | |
| et si forte extra continentia urbis sit, abest. ceterum usque ad continentia non abesse | |
| uidebitur, si non latitet. Abesse non uidetur, qui ab hostibus captus est, sed qui a latro- | 1.1 |
| nibus detinetur. | |
| Iulianus libro secundo digestorum. Haec stipulatio 'noxis solutum praestari' | 200.pr.1 |
| non existimatur ad eas noxas pertinere, quae publicam exercitionem et coercitionem capi- | |
| talem habent. | |
| Idem libro octagensimo primo digestorum. Iusta interpretatione recipiendum | 201.pr.1 |
| est, ut appellatione 'filii', sicuti filiam familias contineri saepe respondebimus, ita et nepos | |
| uideatur comprehendi, et 'patris' nomine auus quoque demonstrari intellegatur. | |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum. Cum in testamento scriptum | 202.pr.1 |
| esset, ut heres in funere aut in monumento 'dumtaxat aureos centum' consumeret, non | |
| licet minus consumere: si amplius uellet, licet neque ob eam rem contra testamentum | |
| facere uidetur. | |
| Idem libro septimo digestorum. In lege censoria portus Siciliae ita scriptum | 203.pr.1 |
| erat: 'seruos, quos dom<um> quis ducet suo usu, pro is portorium ne dato'. quaerebatur, | |
| si quis a Sicilia seruos Romam mitteret fundi instruendi causa, utrum pro his hominibus | |
| portorium dare deberet nec ne. respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, primam, | |
| quid esset 'domum ducere', alteram, quid esset 'suo usu ducere'. igitur quaeri soleret, | 5 |
| utrum, ubi quisque habitaret siue in prouincia siue in Italia, an dumtaxat in sua cuiusque | |
| patria domus esse recte dicetur. sed de ea re constitutum esse eam domum unicuique | |
| nostrum debere existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet suarumque rerum consti- | |
| tutionem fecisset. quid autem esset 'usu suo', magnam habuisse dubitationem. et magis | |
| placet, quod uictus sui causa paratum est, tantum contineri. itemque de seruis eadem | 10 |
| ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati essent? utrum dispensatores, insularii, | |
| uilici, atrienses, textores, operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa haberentur, | |
| ex quibus agris pater familias fructus caperet, quibus se toleraret, omnes denique seruos, | |
| quos quisque emisset, ut ipse haberet atque eis ad aliquam rem uteretur, neque ideo | |
| emisset, ut uenderet? et sibi uideri eos demum usus sui causa patrem familias habere, | 15 |
| quid ad eius corpus tuendum atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo in ge- | |
| nere iunctores, cubicularii, coci, ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati | |
| essent, nume<r>arentur. | |
| Paulus libro secundo epitomarum Alfeni. 'Pueri' appellatio tres significa- | 204.pr.1 |
| tiones habet: unam, cum omnes seruos pueros appellaremus: alteram, cum puerum con- | |
| trario nomine puellae diceremus: tertiam, cum aetatem puerilem demonstraremus. | |
| Idem libro quar<to> epitomarum Alfeni. Qui fundum uendidit, 'pomum' rece- | 205.pr.1 |
| pit: nuces et ficos et uuas dumtaxat duracinas et purpureas et quae eius generis essent, | |
| quas non uini causa haberemus, quas Graeci τρωξίμουϲ appellarent, recepta uideri. | |
| Iulianus libro sexto ex Minicio. 'Uinaria' uasa proprie uasa torcularia esse | 206.pr.1 |
| placet: dolia autem et serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu uinum haberent, cum sine | |
| uino esse desinerent, in eo numero non esse, quoniam ad alium usum transferri possent, | |
| ueluti si frumentum in his addatur. eandem causam amphorarum esse, ut, cum uinum | |
| habeant, tum in uasis uinariis, cum inanes sint, tum extra numerum uinariorum sint, quia | 5 |
| aliud in his addi possit. | |
| Africanus libro tertio quaestionum. 'Mercis' appellatione homines non con- | 207.pr.1 |
| tineri Mela ait: et ob eam rem mangones non mercatores sed uenaliciarios appellari ait, | |
| et recte. | |
| Idem libro quarto quaestionum. 'Bonorum' appellatio, sicut hereditatis, uni- | 208.pr.1 |
| uersitatem quandam ac ius successionis et non singula<s> res demonstrat. | |
| Florentinus libro decimo institutionum. 'Coram Titio' aliquid facere iussus | 209.pr.1 |
| non uidetur praesente eo fecisse, nisi is intellegat: itaque si furiosus aut infans sit aut | |
| dormiat, non uidetur coram eo fecisse. scire autem, non etiam uelle is debet: nam et in- | |
| uito eo recte fit quod iussum est. | |
| Marcianus libro septimo institutionum. Is, qui natus est ex mancipiis ur- | 210.pr.1 |
| banis et missus est in uillam nutriendus, in urbanis seruis constituetur. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. 'Fundi' appellatione omne aedi- | 211.pr.1 |
| ficium et omnis ager continetur. sed in usu urbana aedificia 'aedes', rustica 'uillae' di- | |
| cuntur. locus uero sine aedificio in urbe 'area', rure autem 'ager' appellatur. idemque ager | |
| cum aedificio 'fundus' dicitur. | |
| Ulpianus libro primo de adulteriis. 'Praeuaricatores' eos appellamus, qui | 212.pr.1 |
| causam aduersariis suis donant et ex parte actoris in partem rei concedunt: a uaricando | |
| enim praeuaricatores dicti sunt. | |
| Idem libro primo regularum. 'Cedere diem' significat incipere deberi pecu- | 213.pr.1 |
| niam: 'uenire diem' significat eum diem uenisse, quo pecunia peti possit. ubi pure quis | |
| stipulatus fuerit, et cessit et uenit dies: ubi in diem, cessit dies, sed nondum uenit: ubi | |
| sub condicione, neque cessit neque uenit dies pendente adhuc condicione. 'Aes alienum' | 1.1 |
| est, quod nos aliis debemus: 'aes suum' es<t>, quod alii nobis debent. 'Lata culpa' est nimia | 2.1 |
| neglegentia, id est non intellegere quod omnes intellegunt. | |
| Marcianus libro primo publicorum iudiciorum. 'Munus' proprie est, quod | 214.pr.1 |
| necessarie obimus lege more imperioue eius, qui iubendi habet potestatem. 'dona' autem | |
| proprie sunt, quae nulla necessitate iuris officiis et sponte praestantur: quae si non prae- | |
| stentur, nulla repraehensio est et, si praestentur, plerumque laus inest. sed in summa in | |
| hoc uentum est, ut non quodcumque munus, id et donum accipiatur, at quod donum fuerit, | 5 |
| id munus recte dicatur. | |
| Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam. 'Potestatis' uerbo plura | 215.pr.1 |
| significantur: in persona magistratuum imperium: in persona liberorum patria potestas: in | |
| persona serui dominium. at cum agimus de noxae deditione cum eo qui seruum non de- | |
| fendit, praesentis corporis copiam facultatemque significamus. in lege Atinia in potestatem | |
| domini rem furtiuam uenisse uideri, et si eius ui<n>dicandae potestatem habuerit, Sabinus et | 5 |
| Cassius aiunt. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Uerum est eum, qui in | 216.pr.1 |
| carcere clusus est, non uideri neque 'uinctum' neque 'in uinculis' esse, nisi corpori eius | |
| uincula sint adhibita. | |
| Iauolenus libro primo ex posterioribus Labeonis. Inter illam condicionem | 217.pr.1 |
| 'cum fari potuerit' et 'postquam fari potuerit' multum interest: nam posteriorem scripturam | |
| uberiorem esse constat, 'cum fari potuerit' artiorem et id tantummodo tempus significari, | |
| quo primum fari possit. Item ita data condicione 'illud facito in diebus', si | 1.1 |
| nihil praeterea fuisset adiectum, in biduo condicionem impleri oportet. | |
| Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum. Uerbum 'facere' omnem | 218.pr.1 |
| omnino faciendi causam complectitur dandi, soluendi, numerandi, iudicandi, ambulandi. | |
| Idem libro secundo responsorum. In conuentionibus contrahentium uolun- | 219.pr.1 |
| tatem potius quam uerba spectari placuit. cum igitur ea lege fundum uectigalem muni- | |
| cipes locauerint, ut ad heredem eius qui suscepit pertineret, ius heredum ad legatarium | |
| quoque transferri potuit. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. 'Liberorum' appellatione nepotes | 220.pr.1 |
| et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum ap- | |
| pellatione lex duodecim tabularum comprehendit. totiens enim leges necessariam d<u>cunt | |
| cognationem singulorum nominibus uti (ueluti filii, nepotis, pronepotis ceterorumue qui ex | |
| his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, praestitum uoluerint, sed solis | 5 |
| his succurrent, quos nominatim enumerent. at ubi non personis certis, non quibusdam | |
| gradibus praestatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione | |
| comprehenduntur. Sed et Papirius Fronto libro tertio responsorum ait praedio cum uilico | 1.1 |
| et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi uoluntas testa- | |
| toris aliter habeat: filii enim appellatione saepe et nepotes accipi multifariam placere. Diuus | 2.1 |
| quoque Marcus rescripsit non uideri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem | |
| reliquit. Praeter haec omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum pro- | 3.1 |
| creandorum animo et uoto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descen- | |
| dunt continer<e>: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare. | |
| etenim idcirco filios filiasue conc<i>pimus atque edimus, ut ex prole eorum earumue diu- | |
| turnitatis nobis memoriam in aeuum relinquamus. | 5 |
| Paulus libro decimo responsorum. Paulus respondit falsum tutorem eum | 221.pr.1 |
| uere dici, qui tutor non est, siue habenti tutor datus est siue non: sicut falsum testa- | |
| mentum, quod testamentum non est, et modius iniquus, qui modius non est. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. 'Pecuniae' nomine non so- | 222.pr.1 |
| lum numerata pecunia, sed omnes res tam soli quam mobiles et tam corpora quam iura | |
| continentur. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Latae culpae finis est non intellegere id quod | 223.pr.1 |
| omnes intellegunt. 'Amicos' appellare debemus non leui notitia coniunctos, sed | 1.1 |
| quibus fuerint in iura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus. | |
| Uenuleius libro septimo stipulationum. 'Uinculorum' appellatione uel pri- | 224.pr.1 |
| uata uel publica uincula significant, 'custodiae' uero tantum publicam custodiam. | |
| Tryphoninus libro primo disputationum. 'Fugitiuus' est non is, qui solum | 225.pr.1 |
| consilium fugiendi a domino suscepit, licet id se facturum iactauerit, sed qui ipso facto | |
| fugae initium mente deduxerit. nam et furem adulterum aleatorem quamquam aliqua | |
| significatione ex animi propositione cuiusque sola quis dicere posset, ut etiam is, qui | |
| n<um>quam alienam rem inuito domino subtraxerit, numquam alienam matrem familias cor- | 5 |
| ruperit, si modo eius mentis sit, ut occasione data id commissurus sit, tamen oportere | |
| eadem haec crimina adsumpto actu intellegi. et ideo fugitiuum quoque et erronem non | |
| secundum propositionem solam, sed cum aliquo actu intellegi constat. | |
| Paulus libro primo manualium. Magna neglegentia culpa est: magna culpa | 226.pr.1 |
| dolus est. | |
| Idem libro secundo manualium. Ex illa parte edicti 'tum quem ei heredem | 227.pr.1 |
| esse oportet' heredis heredibus bonorum possessio non defertur. Item in substitutione his | 1.1 |
| uerbis 'quisquis mihi heres erit' proximus heres tantum significatur: immo non tantum | |
| proximus heres, sed etiam scriptus. | |
| Idem libro singulari de cognitionibus. 'Municipes' intellegendi sunt et qui | 228.pr.1 |
| in eodem municipio nati sunt. | |
| Idem libro singulari de tacitis fideicommissis. 'Transacta finitaue' intelle- | 229.pr.1 |
| gere debemus non solum quibus controuersia fuit, sed etiam quae sine controuersia sint | |
| possessa: | |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Orfitianum. ut sunt iudicio termi- | 230.pr.1 |
| nata, transactione composita, longioris temporis silentio finita. | |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Tertullianum. Quod dicimus eum, | 231.pr.1 |
| qui nasci speratur, pro superstite esse, tunc uerum est, cum de ipsius iure quaeritur: aliis | |
| autem non prodest nisi natus. | |
| Gaius libro primo de uerborum obligationibus. Haec enuntiatio 'quae sunt | 232.pr.1 |
| pluris aureorum triginta' simul et quantitatis et aestimationis significatiua est. | |
| Idem libro primo ad legem duodecim tabularum. 'Si caluitur': et moretur et frustretur. | 233.pr.1 |
| inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios uexarent | |
| litibus: inde et cauillatio dicta est. Post kalendas Ianuarias die tertio pro sa- | 1.1 |
| lute principis uota suscipiuntur. 'Telum' uolgo quidem id appellatur, quod ab | 2.1 |
| arcu mittitur: sed <non minus> omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut | |
| et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longin- | |
| quum mittitur, Graeca uoce figuratum ἀπὸ τοῦ τηλοῦ. et hanc significationem inuenire | |
| possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi βέλοϲ <appellant> ἀπὸ | 5 |
| τοῦ βάλλεϲθαι. admonet nos Xenophon, nam ita scribit: καὶ τὰ βέλη ὁμόϲε ἐφέρετο, λόγχαι | |
| τοξεύματα ϲφενδόναι, πλεῖϲτοι δὲ καὶ λίθοι. et id, quod ab arcu mittitur, apud Grae- | |
| cos quidem proprio nomine τόξευμα uocatur, apud nos autem communi nomine telum | |
| appellatur. | |
| Idem libro secundo ad legem duodecim tabularum. Quos nos hostes appellamus, eos | 234.pr.1 |
| ueteres 'perduelles' appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset. | |
| 'Locuples' est, qui satis idonee habet pro magnitudine rei, quam actor resti | 1.1 |
| tuendam esse petit. Uerbum 'uiuere' quidam putant ad cibum pertinere: sed Ofilius ad | 2.1 |
| Atticum ait his uerbis et uestimenta et stramenta contineri, sine his enim uiuere nemi- | |
| nem posse. | |
| Idem libro tertio ad legem duodecim tabularum. 'Ferri' proprie dicimus, | 235.pr.1 |
| quae quis suo corpore baiulat: 'portari' ea, quae quis iumento secum ducit: 'agi' ea, quae | |
| animalia sunt. 'Fabros tignarios' dicimus non eos dumtaxat, qui <t>igna dolarent, sed omnes | 1.1 |
| qui aedificarent. | |
| Idem libro quarto ad legem duodecim tabularum. Qui 'uenenum' dicit, adi- | 236.pr.1 |
| cere debet, utrum malum an bonum: nam et medicamenta uenena sunt, quia eo nomine | |
| omne continetur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum esset, mutat. cum id, quod | |
| nos uenenum appellamus, Graeci φάρμακον dicunt, apud illos quoque tam medicamenta | |
| quam quae nocent, hoc nomine continentur: unde adiectione alterius nomine distinctio fit. | 5 |
| admonet nos summus apud eos poetarum Homerus: nam sic ait. | |
| φάρμακα, πολλὰ μὲν ἐϲθλὰ μεμιγμένα, πολλὰ δὲ λυγρά. | |
| 'Glandis' appellatione omnis fructus continetur, ut Iauolenus ait, exemplo Graeci sermonis, | 1.1 |
| apud quos omnes arborum species ἀκρόδρυα appellantur. | |
| Idem libro quinto ad legem duodecim tabularum. Duobus negatiuis uerbis | 237.pr.1 |
| quasi permittit lex magis quam prohibuit: idque etiam Seruius animaduertit. | |
| Idem libro sexto ad legem duodecim tabularum. 'Plebs' est ceteri ciues sine | 238.pr.1 |
| senatoribus. | |
| 'Detestatum' est testatione denuntiatum. | 1.1 |
| 'Pignus' appellatum a pugno, quia | 2.1 |
| res, quae pignori dantur, manu traduntur. unde etiam uideri potest uerum esse, <quod> qui- | |
| dam putant, pignus proprie rei mobilis constitui. 'Noxiae' appellatione omne delictum con- | 3.1 |
| tinetur. | |
| Pomponius libro singulari enchiridii. 'Pupillus' est, qui, cum impubes est, | 239.pr.1 |
| desiit in patris potestate esse aut morte aut emancipatione. 'Seruorum' appellatio ex eo | 1.1 |
| fluxit, quod imperatores nostri captiuos uendere ac per hoc seruare nec occidere solent. | |
| 'Incola' est, qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem Graeci πάροικον appellant. | 2.1 |
| nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolae sunt, sed etiam qui alicuius oppidi finibus | |
| ita agrum habent, ut in eum se quasi in aliquam sedem recipiant. 'Munus publicum' est | 3.1 |
| officium priuati hominis, ex quo commodum ad singulos uniuersosque ciues remque eorum | |
| imperio magistratus extraordinarium peruenit. 'Aduena' est, quem Graeci ἄποικον appellant. | 4.1 |
| 'Decuriones' quidam dictos aiunt ex eo, quod initio, cum coloniae deducerentur, decima | 5.1 |
| pars eorum qui ducerentur consilii publici gratia conscribi solita sit. 'Urbs' ab | 6.1 |
| urbo appellata est: urbare est aratro definire. et Uarus ait urbum appellari curua- | |
| turam aratri, quod in urbe condenda adhiberi solet. 'Oppidum' ab ope dicitur, quod eius | 7.1 |
| rei causa moenia sint constituta. 'Territorium' est uniuersitas agrorum intra fines cuius- | 8.1 |
| que ciuitatis: quod ab eo dictum quidam aiunt, quod magistratus eius loci intra eos fines | |
| terrendi, id est summouendi ius habe<n>t. Uerbum 'suum' ambiguum est, utrum de toto | 9.1 |
| an de parte significat. et ideo qui iuret suum non esse, adicere debet neque sibi com- | |
| munem esse. | |
| Paulus ex libris sex libro primo imperialium sententiarum in cognitionibus | 240.pr.1 |
| prolatarum. Cum quaerebatur, an uerbum 'soluto matrimonio dotem reddi' non tantum | |
| diuortium, sed et mortem contineret, hoc est an de hoc quoque casu contrahentes senti- | |
| <r>ent, et multi putabant hoc sensisse, et quibusdam aliis contra uidebatur: secundum: | |
| hoc motus imperator pronuntiauit id actum eo pacto, ut nullo casu remaneret dos apud | 5 |
| maritum. | |
| Quintus Mucius Scaeuola libro singulari ὅρων. In 'rutis | 241.pr.1 |
| caesis' ea sunt, quae terra non tenentur quaeque opere structili tectorioue non continentur. | |
| Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Malum nauis esse partem, arte- | 242.pr.1 |
| monem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naues sine malo inutiles essent, ideoque | |
| pars nauis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars nauis est. Inter | 1.1 |
| 'proiectum' et 'immissum' hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita pro- | |
| ueheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrunda<e> essent: immissum autem, | |
| quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, ueluti tigna trabes quae inmitteretur. Plum- | 2.1 |
| bum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait Labeo: sed id, quod hypaethri tegendi | |
| causa poneretur, contra esse. 'Uiduam' non solum eam, quae aliquando nupta fuisset, sed | 3.1 |
| eam quoque mulierem, quae uirum non habuisset, appellari ait Labeo: quia uidua sic dicta | |
| est quasi uecors, uesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter uiduam dictam esse | |
| sine duitate. Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme | 4.1 |
| ponerentur, aedium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem | |
| pertinere, quod interim tollerentur. | |
| Scaeuola libro octauo decimo digestorum. Scaeuola respondit: semper ac- | 243.pr.1 |
| ceptum est, ut libertorum appellatione etiam hi contineri intellegantur, qui eodem testa- | |
| mento uel posteriore loco manumitterentur, nisi manifeste is, a quo peter<e>tur, contra de- | |
| functi uoluntatem doceret peti. | |
| Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum. Si qua poena est, multa | 244.pr.1 |
| est: si qua multa est, poena est. Paulus: utrumque eorum falsum est. namque harum | |
| rerum dissimilitudo ex hoc quoque apparet, quod de poena prouocatio non est: simul atque | |
| enim uictus quis est eius maleficii, cuius poena est statuta, statim ea debetur. <a>t multae | |
| prouocatio est, nec ante debetur, quam aut non est prouocatum aut prouocat<o>r uictus est: | 5 |
| nec aliter quam si is dixit, cui dicere licet. ex hoc quoque earum rerum dissimilitudo | |
| apparere poterit, quia poenae certae singulorum peccatorum sunt, multae contra, quia eius | |
| iudicis potestas est, quantam dicat, nisi cum lege est constitutum quantam dicat. | |
| Pomponius libro decimo epistularum. Statuae adfixae basibus structilibus | 245.pr.1 |
| aut tabulae rel<i>gatae catenis aut erga parietem adfixae aut si similiter cohaerent lychni, | |
| non sunt aedium: ornatus enim aedium causa parantur, non quo aedes perficiantur. idem | |
| Labeo ait. Prothyrum, quod in aedibus iterum qui fieri solet, aedium est. | 1.1 |
| Idem libro sexto decimo epistularum. Apud Labeonem pithanon ita scriptum | 246.pr.1 |
| est: exhibet, qui praestat eius de quo agitur praesentiam. nam etiam qui sistit, praestat | |
| eius de quo agitur praesentiam, nec tamen eum exhibet: et qui mutum aut furiosum aut | |
| infantem exhibet, non potest uideri eius praestare praesentiam: nemo enim ex eo genere | |
| praesens satis a<p>te appellari potest. Restituit non tantum, qui solum corpus, sed etiam | 1.1 |
| qui omnem rem condicionemque reddita causa praestet: et tota restitutio iuris est inter- | |
| pretatio. |