| DE DIUERSIS REGULIS IURIS ANTIQUI | |
| Paulus libro sexto decimo ad Plautium. Regula est, quae rem quae est | 50.17.1.pr.1 |
| breuiter enarrat. non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula fiat. per regu- | |
| lam igitur breuis rerum narratio traditur, et, ut ait Sabinus, quasi causae coniectio est, | |
| quae simul cum in aliquo uitiata est, perdit officium suum. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Feminae ab omnibus officiis ciuilibus uel | 2.pr.1 |
| publicis remotae sunt et ideo nec iudices esse possunt nec magistratum gerere nec postu- | |
| lare nec pro alio interuenire nec procuratores existere. Item impubes omnibus | 1.1 |
| officiis ciuilibus debet abstinere. | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Eius et <no>lle, qui potest | 3.pr.1 |
| uelle. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. Uelle non creditur, qui obsequitur imperio | 4.pr.1 |
| patris uel domini. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. In negotiis contrahendis alia causa habita | 5.pr.1 |
| est furiosorum, alia eorum qui fari possunt, quamuis actum rei non intellegerent: nam | |
| furiosus nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere | |
| potest. | |
| Ulpianus libro septimo ad Sabinum. Non uult heres esse, qui ad alium trans- | 6.pr.1 |
| ferre uoluit hereditatem. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Ius nostrum non patitur eundem in pa- | 7.pr.1 |
| ganis et testato et intestato decessisse: earumque rerum naturaliter inter se pugna est | |
| 'testatus' et 'intestatus'. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Iura sanguinis nullo iure ciuili dirimi pos- | 8.pr.1 |
| sunt. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Semper in obscuris | 9.pr.1 |
| quod minimum est sequimur. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Secundum naturam est commoda cuiusque | 10.pr.1 |
| rei eum sequi, quem sequentur incommoda. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Id, quod nostrum est, | 11.pr.1 |
| sine facto nostro ad alium transferri non potest. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. In testamentis plenius uoluntates testan- | 12.pr.1 |
| tium interpreta<m>ur. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum. Non uidetur cepisse, qui per ex- | 13.pr.1 |
| ceptionem a petitione remouetur. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. In omnibus obligationibus, in quibus | 14.pr.1 |
| dies non ponitur, praesenti die debetur. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Is, qui actionem habet ad rem recipe- | 15.pr.1 |
| randam, ipsam rem habere uidetur. | |
| Ulpianus libro uicensimo primo ad Sabinum. Imaginaria uenditio non est | 16.pr.1 |
| pretio accedente. | |
| Idem libro uicensimo tertio ad Sabinum. Cum tempus in testamento adi- | 17.pr.1 |
| citur, credendum est pro herede adiectum, nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipu- | |
| lationibus promissoris gratia tempus adicitur. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Quae legata mortuis nobis ad heredem | 18.pr.1 |
| nostrum transeunt, eorum commodum per nos his, quorum in potestate sumus, eodem | |
| casu adquirimus: aliter atque quod stipulati sumus. nam et sub condicione stipulantes | |
| omnimodo eis adquirimus, etiamsi liberatis nobis potestate domini condicio existat. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad Sabinum. Qui cum alio contrahit, uel | 19.pr.1 |
| est uel debet esse non ignarus condicionis eius: heredi autem hoc imputari non potest, | |
| cum non sponte cum legatariis contrahit. Non solet exceptio doli nocere his, quibus uo- | 1.1 |
| luntas testatoris non refragatur. | |
| Pomponius libro septimo ad Sabinum. Quotiens dubia interpretatio libertatis | 20.pr.1 |
| est, secundum libertatem respondendum erit. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum. No<n> debet, cui plus licet, | 21.pr.1 |
| quod minus est non licere. | |
| Idem libro uicensimo octauo ad Sabinum. In personam seruilem nulla cadit | 22.pr.1 |
| obligatio. Generaliter probandum est, ubicumque in bonae fidei iudiciis confertur in | 1.1 |
| arbitrium domini uel procuratoris eius condicio, pro boni uiri arbitrio hoc habendum | |
| esse. | |
| Idem libro uicensimo nono ad Sabinum. Contractus quidam dolum malum | 23.pr.1 |
| dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam. dolum tantum: depositum et precarium. | |
| dolum et culpam mandatum, commodatum, uenditum, pignori acceptum, locatum, item | |
| dotis datio, tutelae, negotia gesta: in his quidem et diligentiam. societas et rerum com- | |
| munio et dolum et culpam recipit. sed haec ita, nisi si quid nominatim conuenit (uel plus | 5 |
| uel minus) in singulis contractibus: nam hoc seruabitur, quod initio conuenit (legem | |
| enim contractus dedit), excepto eo, quod Celsus putat non ualere, si conuenerit, ne | |
| dolus praestetur: hoc enim bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur. animalium | |
| uero casus mortesque, quae sine culpa acc<i>dunt, fugae seruorum qui custodiri non so- | |
| lent, rapinae, tumultus, incendia aquarum magnitudines, impetus praedonum a nullo | 10 |
| praestantur. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Quatenus cuius intersit, in facto, non in | 24.pr.1 |
| iure consistit. | |
| Pomponius libro undecimo ad Sabinum. Plus cautionis in re est quam in | 25.pr.1 |
| persona. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Qui potest inuitis alienari, multo | 26.pr.1 |
| magis et ignorantibus et absentibus potest. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. Nec ex praetorio nec ex sol- | 27.pr.1 |
| lemni iure priuatorum conuentione quicquam immutandum est, quamuis obligationum causae | |
| pactione possint immutari et ipso iure et per pacti conuenti exceptionem: quia actionum | |
| modus uel lege uel per praetorem introductus priuatorum pactionibus non infirmatur, nisi | |
| tunc, cum inchoatur actio, inter eos conuenit. | 5 |
| Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum. Diuus Pius rescripsit | 28.pr.1 |
| eos, qui ex liberalitate conueniuntur, in id quod facere possunt condemnandos. | |
| Paulus libro octauo ad Sabinum. Quod initio uitiosum est, non potest tractu | 29.pr.1 |
| temporis conualescere. | |
| Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum. Nuptias non con- | 30.pr.1 |
| cubitus, sed consensus facit. | |
| Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Uerum est neque pacta ne- | 31.pr.1 |
| que stipulationes factum posse tollere: quod enim impossibile est, neque pacto neque stipu- | |
| latione potest comprehendi, ut utilem actionem aut factum efficere possit. | |
| Idem libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Quod attinet ad | 32.pr.1 |
| ius ciuile, serui pro nullis habentur: non tamen et iure naturali, quia, quod ad ius natu- | |
| rale attinet, omnes homines aequales sunt. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. In eo, quod uel is qui | 33.pr.1 |
| petit uel is a quo petitur lucri facturus est, durior causa est petitoris. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Semper in stipulationibus | 34.pr.1 |
| et in ceteris contractibus id sequimur, quod actum est: aut, si non pareat quid actum est, | |
| erit consequens, ut id sequamur, quod in regione in qua actum est frequentatur. quid | |
| ergo, si neque regionis mos appareat, quia uarius fuit? ad id, quod minimum est, redi- | |
| genda summa est. | 5 |
| Idem libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Nihil tam naturale est quam | 35.pr.1 |
| eo genere quidque dissoluere, quo colligatum est. ideo uerborum obligatio uerbis tollitur: | |
| nudi consensus obligatio contrario consensu dissoluitur. | |
| Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum. Culpa est immiscere se | 36.pr.1 |
| rei ad se non pertinenti. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Nemo, qui condemnare | 37.pr.1 |
| potest, absoluere non potest. | |
| Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Sicuti poena ex delicto de- | 38.pr.1 |
| functi heres teneri non debeat, ita nec lucrum facere, si quid ex ea re ad eum peruenisset. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad Sabinum. In omnibus causis pro facto ac- | 39.pr.1 |
| cipitur id, in quo per alium morae sit, quo minus fiat. | |
| Idem libro trigensimo quarto ad Sabinum. Furiosi uel eius, cui bonis inter- | 40.pr.1 |
| dictum sit, nulla uoluntas est. | |
| Ulpianus libro uicesimo sexto ad edictum. Non debet actori licere, quod | 41.pr.1 |
| reo non permittitur. In re obscura melius est fauere repetitioni quam aduen- | 1.1 |
| ticio lucro. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Qui in alterius locum succedunt, | 42.pr.1 |
| iustam habent causam ignorantiae, an id quod peteretur deberetur. fideiussores quoque | |
| non minus quam heredes iustam ignorantiam possunt allegare. haec ita de herede dicta | |
| sunt, si cum eo agetur, non etiam si agat: nam plane qui agit, certus esse debet, cum | |
| sit in potestate eius, quando uelit experiri, et ante debet rem diligenter explorare et tunc | 5 |
| ad agendum procedere. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Nemo ex his, qui nega<n>t se | 43.pr.1 |
| debere, prohibetur etiam alia defensione uti, nisi lex impedit. Quotiens concurrunt plures | 1.1 |
| actiones eiusdem rei nomine, una quis experiri debet. | |
| Idem libro uicensimo nono ad edictum. Totiens in heredem | 44.pr.1 |
| damus de eo quod ad eum peruenit, quotiens ex dolo defuncti conuenitur, non quotiens | |
| ex suo. | |
| Idem libro trigensimo ad edictum. Neque pignus neque depositum neque | 45.pr.1 |
| precarium neque emptio neque locatio rei suae consistere potest. Priuatorum conuentio | 1.1 |
| iuri publico non derogat. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Quod a quoquo poenae nomine | 46.pr.1 |
| exactum est, id eidem restituere nemo cogitur. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad edictum. Consilii non fraudulenti nulla obli- | 47.pr.1 |
| gatio est: ceterum si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit. Socii | 1.1 |
| mei socius meus socius non est. | |
| Paulus libro trigensimo quinto ad edictum. Quid- | 48.pr.1 |
| quid in calore iracundiae uel fit uel dicitur, non prius ratum est, quam si perseuerantia | |
| apparuit iudicium animi fuisse. ideoque breui reuersa uxor nec diuortisse uidetur. | |
| Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum. Alterius circumuentio alii non | 49.pr.1 |
| praebet actione<m>. | |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Culpa caret qui scit, sed prohi- | 50.pr.1 |
| bere non potest. | |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Non uidetur quisquam | 51.pr.1 |
| id capere, quod ei necesse est alii restituere. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Non defendere uidetur | 52.pr.1 |
| non tantum qui latitat, sed et is qui praesens negat se defendere aut non uult suscipere | |
| actionem. | |
| Paulus libro quadragensimo secundo ad edictum. Cuius per errorem dati | 53.pr.1 |
| repetitio est, eius consulto dati donatio est. | |
| Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum. Nemo plus iuris ad alium | 54.pr.1 |
| transferre potest, quam ipse haberet. | |
| Gaius libro secundo de testamentis ad edictum urbicum. Nullus uidetur dolo | 55.pr.1 |
| facere, qui suo iure utitur. | |
| Idem libro tertio de legatis ad edictum urbicum. Semper in dubiis benigniora | 56.pr.1 |
| praeferenda sunt. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Bona fides non patitur, | 57.pr.1 |
| ut bis idem exigatur. | |
| Ulpianus libro secundo disputationum. Ex poenalibus causis non solet in | 58.pr.1 |
| patrem de peculio actio dari. | |
| Idem libro tertio disputationum. Heredem eiusdem potestatis iurisque esse, | 59.pr.1 |
| cuius fuit defunctus, constat. | |
| Idem libro decimo disputationum. Semper qui non prohibet pro se | 60.pr.1 |
| interuenire, mandare creditur. sed et si quis ratum habuerit quod gestum est, obstringitur | |
| mandati actione. | |
| Idem libro tertio opinionum. Domum suam reficere unicuique licet, dum non | 61.pr.1 |
| officiat inuito alteri, in quo ius non habet. | |
| Iulianus libro sexto digestorum. Hereditas nihil aliud est, quam successio | 62.pr.1 |
| in uniuersum ius quod defunctus habuerit. | |
| Idem libro septimo decimo digestorum. Qui sine dolo malo ad iudicium | 63.pr.1 |
| prouocat, non uidetur moram facere. | |
| Idem libro uicensimo nono digestorum. Ea, quae raro accidunt, non temere | 64.pr.1 |
| in agendis negotiis computantur. | |
| Idem libro quinquagensimo quarto digestorum. Ea est natura cauilla- | 65.pr.1 |
| tionis, quam Graeci ϲωρίτην appellant, ut ab euidenter ueris per breuissimas mutationes | |
| disputatio ad ea, quae euidenter falsa sunt, perduc<a>tur. | |
| Idem libro sexagensimo digestorum. Marcellus. Desinit debitor esse is, qui | 66.pr.1 |
| nanctus est exceptionem iustam nec ab aequitate naturali abhorrentem. | |
| Idem libro octagensimo septimo digestorum. Quotiens idem sermo duas sen- | 67.pr.1 |
| tentias exprimit, ea potissimum excipiatur, quae rei gerendae aptior est. | |
| Paulus libro singulari de dotis repetitione. In omnibus causis id obseruatur, | 68.pr.1 |
| ut, ubi personae condicio locum facit beneficio, ibi deficiente ea beneficium quoque de- | |
| ficiat, ubi uero genus actionis id desiderat, ibi ad quemuis persecutio eius deuenerit, non | |
| deficiat ratio auxilii. | |
| Idem libro singulari de adsignatione libertorum. Inuito beneficium non | 69.pr.1 |
| datur. | |
| Ulpianus libro primo de officio proconsulis. Nemo potest gladii | 70.pr.1 |
| potestatem sibi datam uel cuius alterius coercitionis ad alium transferre. | |
| Idem libro secundo de officio proconsulis. Omnia, quaecumque | 71.pr.1 |
| causae cognitionem desiderant, per libellum expediri non possunt. | |
| Iauolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis. Fructus rei | 72.pr.1 |
| est uel pignori dare licere. | |
| Quintus Mucius Scaeuola libro singulari ὅρων. Quo tutela redit, eo et he- | 73.pr.1 |
| reditas peruenit, nisi cum feminae heredes intercedunt. Nemo potest tutorem dare cui- | 1.1 |
| quam nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur habuit habiturusue esset, si uixisset. | |
| Ui factum id uidetur esse, qua de re quis cum prohibetur, fecit: clam, quod quisque, | 2.1 |
| cum controuersiam haberet habiturumue se putaret, fecit. Quae in testamento ita sunt | 3.1 |
| scripta, ut intellegi non possint, perinde sunt, a<c> si scripta non essent. Nec paciscendo | 4.1 |
| nec legem dicendo nec stipulando quisquam alteri cauere potest. | |
| Papinianus libro primo quaestionum. Non debet alteri per alterum iniqua | 74.pr.1 |
| condicio inferri. | |
| Idem libro tertio quaestionum. Nemo potest mutare consilium suum in alte- | 75.pr.1 |
| rius iniuriam. | |
| Idem libro uicensimo quarto quaestionum. In totum omnia, quae | 76.pr.1 |
| animi destinatione agenda sunt, non nisi uera et certa scientia perfici possunt. | |
| Idem libro uicensimo octauo quaestionum. Actus legitimi, qui non recipiunt | 77.pr.1 |
| diem uel condicionem, ueluti <e>mancipatio, acceptilatio, hereditatis aditio, serui optio, datio | |
| tutoris, in totum uitiantur per temporis uel condicionis adiectionem. nonnumquam tamen | |
| actus supra script<i> tacite recipiunt, quae aperte comprehensa uitium adferunt. nam si ac- | |
| ceptum feratur ei, qui sub condicione promisit, ita demum egisse aliquid acceptilatio in- | 5 |
| tellegitur, si obligationis condicio exstiterit: quae si uerbis nominatim acceptilationis com- | |
| prehendatur, nullius momenti faciet actum. | |
| Idem libro trigensimo primo quaestionum. Generaliter cum de fraude dispu- | 78.pr.1 |
| tatur, non quid <non> habeat actor, sed quid per aduersarium habere non potuerit, conside- | |
| randum est. | |
| Idem libro trigensimo secundo quaestionum. Fraudis interpre- | 79.pr.1 |
| tatio semper in iure ciuili non ex euentu dumtaxat, sed ex consilio quoque desideratur. | |
| Idem libro trigensimo tertio quaestionum. In toto iure gener<i> per | 80.pr.1 |
| speciem derogatur et illud potissimum habetur, quod ad speciem derectum est. | |
| Idem libro tertio responsorum. Quae dubitationis tollendae causa | 81.pr.1 |
| contractibus inseruntur, ius commune non laedunt. | |
| Idem libro nono responsorum. Donari uidetur, quod nullo iure | 82.pr.1 |
| cogente conceditur. | |
| Idem libro secundo definitionum. Non uidentur rem amittere, quibus pro- | 83.pr.1 |
| pria non fuit. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Cum amplius solutum est quam debebatur, | 84.pr.1 |
| cuius pars non inuenitur quae repeti possit, totum esse indebitum intellegitur manente | |
| pristina obligatione. Is natura debet, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem secuti | 1.1 |
| sumus. | |
| Idem libro sexto quaestionum. In ambiguis pro dotibus respon- | 85.pr.1 |
| dere melius est. Non est nouum, ut quae semel utiliter constituta sunt, durent, | 1.1 |
| licet ille casus exstiterit, a quo initium capere non potuerunt. Quotiens aequi- | 2.1 |
| tate<m> desiderii naturalis ratio aut dubitatio iuris moratur, iustis decretis res tempe- | |
| randa est. | |
| Idem libro septimo quaestionum. Non solet deterior condicio fieri eorum, | 86.pr.1 |
| qui litem contestati sunt, quam si non essent, sed plerumque melior: | |
| Idem libro tertio decimo quaestionum. nemo enim in persequendo deterio- | 87.pr.1 |
| rem causam, sed meliorem facit. denique post litem contestatam heredi quoque prospice- | |
| retur et heres tenetur ex omnibus causis. | |
| Scaeuola libro quinto quaestionum. Nulla intellegitur mora | 88.pr.1 |
| ibi fieri, ubi nulla petitio est. | |
| Paulus libro decimo quaestionum. Quamdiu possit ualere testamentum, tam- | 89.pr.1 |
| diu legitimus non admittitur. | |
| Idem libro quinto decimo quaestionum. In omnibus quidem, maxime tamen | 90.pr.1 |
| in iure aequitas spectanda <es>t. | |
| Idem libro septimo decimo quaestionum. Quotiens duplici iure defertur ali- | 91.pr.1 |
| cui successio, repudiato nouo iure quod ante defertur, supererit uetus. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Si librarius in transscribendis stipula- | 92.pr.1 |
| tionis uerbis errasset, nihil nocere, quo minus et reus et fideiussor tene<re>tur. | |
| Maecianus libro primo fideicommissorum. Filius familias neque retinere | 93.pr.1 |
| neque reciperare neque apisci possessionem rei peculiaris uidetur. | |
| Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Non solent quae abundant uitiare | 94.pr.1 |
| scripturas. | |
| Idem libro sexto fideicommissorum. Nemo dubitat soluendo uideri eum qui | 95.pr.1 |
| defenditur. | |
| Maecianus libro duodecimo fideicommissorum. In ambiguis orationibus ma- | 96.pr.1 |
| xime sententia spectanda est eius, qui eas protulisset. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Ea sola deportationis sententia | 97.pr.1 |
| aufert, quae ad fiscum perueniunt. | |
| Idem libro quarto iuris epitomarum. Quotiens utriusque causa lucri | 98.pr.1 |
| ratio uertitur, is praeferendus est, cuius in lucrum causa tempore praecedit. | |
| Uenuleius libro duodecimo stipulationum. Non potest improbus uideri, qui | 99.pr.1 |
| ignorat quantum soluere debeat. | |
| Gaius libro primo regularum. Omnia, quae iure contrahuntur, | 100.pr.1 |
| contrario iure pereunt. | |
| Paulus libro singulari de cognitionibus. Ubi lex duorum men- | 101.pr.1 |
| sum fecit mentionem, et qui sexagensimo et primo die uenerit, audiendus est: ita enim | |
| et imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Qui uetante praetore fecit, hic aduersus | 102.pr.1 |
| edictum fecisse proprie dicitur. Eius est actionem denegare, qui possit et dare. | 1.1 |
| Paulus libro primo ad edictum. Nemo de domo sua extrahi | 103.pr.1 |
| debet. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Si in duabus actionibus alibi summa | 104.pr.1 |
| maior, alibi infamia est, praeponenda est causa existimationis. ubi autem aequiperant, | |
| famosa, iudicia, etsi summam imparem habent, pro paribus accipienda sunt. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Ubicumque causae cognitio est, ibi praetor | 105.pr.1 |
| desideratur. | |
| Idem libro secundo ad edictum. Libertas inaestimabilis res est. | 106.pr.1 |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Cum seruo nulla actio est. | 107.1.1 |
| Paulus libro quarto ad edictum. Fere in omnibus poenalibus iudiciis et | 108.1.1 |
| aetati et imprudentiae succurritur. | |
| Idem libro quinto ad edictum. Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, | 109.1.1 |
| cum prohibere potest. | |
| Idem libro sexto ad edictum. In eo, quod plus sit, semper inest et minus. | 110.1.1 |
| Nemo alienae rei expromissor idoneus uidetur, nisi si cum satisdatione. | |
| Pupillus pati | 2.1 |
| posse non intellegitur. Ubi uerba coniuncta non sunt, sufficit alterutrum esse factum. | 3.1 |
| Mulieribus tunc succurrendum est, cum defendantur, non ut facilius calumnientur. | 4.1 |
| Gaius libro secundo ad edictum prouinciale. Pupillum, qui proximus pu- | 111.pr.1 |
| bertati sit, capacem esse et furandi et iniuriae faciendae. In heredem non solent actiones | 1.1 |
| transire, quae poenales sunt ex maleficio, ueluti furti, damni iniuriae, ui bonorum rapto- | |
| rum, iniuriarum. | |
| Paulus libro octauo ad edictum. Nihil interest, ipso iure quis actionem | 112.pr.1 |
| non habeat an per exceptionem infirmetur. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. In toto et pars continetur. | 113.pr.1 |
| Paulus libro nono ad edictum. In obscuris inspici solere, quod uerisimi- | 114.1.1 |
| lius est aut quod plerumque fieri solet. | |
| Idem libro decimo ad edictum. Si quis obligatione liberatus sit, | 115.1.1 |
| potest uideri cepisse. Non potest uideri accepisse, qui stipulatus potest exceptione | |
| summoueri. | |
| Ulpianus libro u<n>decimo ad edictum. Nihil consensui tam contrarium est, | 116.pr.1 |
| qui ac bonae fidei iudicia sustinet, quam uis atque metus: quem comprobare contra | |
| bonos mores est. | |
| Non capitur, qui ius publicum sequitur. | 1.1 |
| Non uidentur qui errant con- | 2.1 |
| sentire. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Praetor bonorum possessorem heredis | 117.pr.1 |
| loco in omni causa habet. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Qui in seruitute est, usucapere | 118.pr.1 |
| non potest: nam cum possideatur, possidere non uidetur. | |
| Idem libro tertio decimo ad edictum. Non alienat, qui dum- | 119.pr.1 |
| taxat omittit possessionem. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Nemo plus commodi heredi suo relin- | 120.pr.1 |
| quit, quam ipse habuit. | |
| Idem libro tertio decimo ad edictum. Qui non facit quod facere debet, ui- | 121.pr.1 |
| detur facere aduersus ea, quia non facit: et qui facit quod facere non debet, non uidetur | |
| facere id quod facere iussus est. | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Libertas omnibus rebus fauo- | 122.pr.1 |
| rabilior est. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Nemo alieno nomine lege agere | 123.pr.1 |
| potest. Temporaria permutatio ius prouinciae non innouat. | 1.1 |
| Paulus libro sexto decimo ad edictum. Ubi non uoce, sed praesentia opus | 124.pr.1 |
| est, mutus, si intellectum habet, potest uideri respondere. idem in surdo: hic quidem et | |
| respondere potest. Furiosus absentis loco est et ita Pomponius libro primo epistularum | 1.1 |
| scribit. | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Fauorabiliores rei potius quam | 125.pr.1 |
| actores habentur. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Nemo praedo est, | 126.pr.1 |
| qui pretium numerauit. | |
| Locup<l>etior non est factus, qui libertum adquisierit. | 1.1 |
| Cum de | 2.1 |
| lucro duorum quaeratur, melior est causa possidentis. | |
| Paulus libro uicesimo ad edictum. Cum praetor in heredem dat actionem, | 127.pr.1 |
| quatenus ad eum peruenit, sufficit, si uel momento ad eum peruenit ex dolo defuncti. | |
| Idem libro nono decimo ad edictum. In pari causa possessor potior haberi | 128.pr.1 |
| debet. Hi, qui in uniuersum ius succedunt, heredis loco habentur. | 1.1 |
| Idem libro uicensimo primo ad edictum. Nihil dolo creditor facit, qui suum | 129.pr.1 |
| recipit. Cum principalis causa non consistit, ne ea quidem quae sequuntur locum habent. | 1.1 |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Numquam | 130.pr.1 |
| actiones, praesertim poenales, de eadem re concurrentes alia aliam consumit. | |
| Paulus libro uicesimo secundo ad edictum. Qui dolo desierit possidere, pro | 131.pr.1 |
| possidente damnatur, quia pro possessione dolus est. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Imperitia culpae | 132.pr.1 |
| adnumeratur. | |
| Idem libro octauo ad edictum prouinciale. Melior condicio nostra per seruos | 133.pr.1 |
| fieri potest, deterior fieri non potest. | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum. Non fraudantur creditores, cum | 134.pr.1 |
| quid non adquiritur a debitore, sed cum quid de bonis deminuitur. Nemo ex suo delicto | 1.1 |
| meliorem suam condicionem facere potest. | |
| Idem libro uicesimo tertio ad edictum. Ea, quae dari impossibilia | 135.pr.1 |
| sunt uel quae in rerum natura non sunt, pro non adiectis habentur. | |
| Paulus libro octauo decimo ad edictum. Bona fides tantundem possidenti | 136.pr.1 |
| praestat, quantum ueritas, quotiens lex impedimento non est. | |
| Ulpianus libro uicesimo quinto ad edictum. Qui auctore iu- | 137.pr.1 |
| dice comparauit, bonae fidei possessor est. | |
| Paulus libro uicesimo septimo ad edictum. Omnis hereditas, quamuis | 138.pr.1 |
| postea adeatur, tamen cum tempore mortis continuatur. Numquam crescit ex post facto | 1.1 |
| praeteriti delicti aestimatio. | |
| Gaius libro ad edictum praetoris urbani. Omnes actiones, quae morte aut | 139.pr.1 |
| tempore pereunt, semel inclusae iudicio saluae permanent. Non uidetur perfecte cuiusque | 1.1 |
| id esse, quod ex casu auferri potest. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Absentia eius, qui rei | 140.pr.1 |
| publicae causa ab<es>t, neque ei neque alii damnosa esse debet. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Quod contra | 141.pr.1 |
| rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentia. Uni duo pro | 1.1 |
| solido heredes esse non possunt. | |
| Idem libro quinquagensimo sexto ad edictum. Qui tacet, non utique fatetur: | 142.pr.1 |
| sed tamen uerum est eum non negare. | |
| Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum. Quod ipsis qui contraxe- | 143.pr.1 |
| runt obstat, et successoribus eorum obstabit. | |
| Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum. Non omne quod licet ho- | 144.pr.1 |
| nestum est. In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus. | 1.1 |
| Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum. Nemo | 145.pr.1 |
| uidetur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt. | |
| Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum. Quod quis dum seruus | 146.pr.1 |
| est egit, proficere libero facto non potest. | |
| Gaius libro uicesimo quarto ad edictum prouinciale. Semper spe- | 147.pr.1 |
| cialia generalibus insunt. | |
| Paulus libro sexto decimo breuis edicti. Cuius effectus omnibus prodest, | 148.pr.1 |
| eius est partes ad omnes pertinent. | |
| Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum. Ex qua persona quis lu- | 149.pr.1 |
| crum capit, eius factum praestare debet. | |
| Idem libro sexagensimo octauo ad edictum. Parem esse con- | 150.pr.1 |
| dicionem oportet eius, qui quid possideat uel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum | |
| sit, quo minus possideret uel haberet. | |
| Paulus libro sexagensimo quarto ad edictum. Nemo damnum facit, nisi | 151.pr.1 |
| qui id fecit, quod facere ius non habet. | |
| Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Hoc iure utimur, ut quid- | 152.pr.1 |
| quid omnino per uim fiat, aut in uis publicae aut in uis priuatae crimen incidat. | |
| Deicit et qui mandat. | 1.1 |
| In maleficio ratihabitio mandato comparatur. | 2.1 |
| In contractibus, quibus doli praestatio uel bona fides inest, heres in solidum tenetur. | 3.1 |
| Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum. Fere quibuscumque modis | 153.pr.1 |
| obligamur, isdem in contrarium actis liberamur, cum quibus modis adquirimus, isdem in | |
| contrarium actis amittimus. ut igitur nulla possessio adquiri nisi animo et cor- | |
| pore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Cum par delictum est duorum, | 154.pr.1 |
| semper oneratur petitor et melior habetur possessoris causa. sicut fit, cum de dolo ex- | |
| cipitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori 'aut si rei quoque in ea re dolo | |
| actum sit'. illi debet permitti poenam petere, qui in ipsam incidit. | |
| Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum. Factum cuiqui suum, non | 155.pr.1 |
| aduersario nocere debet. Non uidetur uim facere, qui iure suo utitur et ordinaria actione | 1.1 |
| experitur. In poenalibus causis benignius interpretandum est. | 2.1 |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Inuitus nemo rem cogitur de- | 156.pr.1 |
| fendere. Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multo magis | 1.1 |
| quis dixerit. Cum quis in alii locum successerit, non est aequum ei nocere | 2.1 |
| hoc, quod aduersus eum <non> nocuit, in cuius locum successit. Plerumque emptoris | 3.1 |
| eadem causa esse debet circa petendum ac defendendum, quae fuit auctoris. Quod cuique | 4.1 |
| pro eo praestatur, inuito non tribuitur. | |
| Idem libro septuagensimo primo ad edictum. Ad ea, quae | 157.pr.1 |
| non habent atrocitatem facinoris uel sceleris, ignoscitur seruis, si uel dominis uel his, qui | |
| uice dominorum sunt, ueluti tutoribus et curatoribus obtemperauerint. Sem- | 1.1 |
| per qu<i> dolo fecit, quo minus haberet, pro eo habendus est, ac si haberet. In con- | 2.1 |
| tractibus successores ex dolo eorum, <quibus> successerunt, non tantum in id quod peruenit, | |
| uerum etiam in solidum tenentur, hoc est unusquisque pro ea parte qua heres est. | |
| Gaius libro uicesimo sexto ad edictum prouinciale. Creditor, qui permittit | 158.pr.1 |
| rem uenire, pignus d<i>mittit. | |
| Paulus libro sept<ua>gensimo ad edictum. Non ut ex | 159.pr.1 |
| pluribus causis deberi nobis idem potest, ita ex pluribus causis idem possit nostrum esse. | |
| Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum. Aliud est uendere, aliud | 160.pr.1 |
| uenden<t>i consentire. | |
| Refertur ad uniuersos, quod publice fit per maiorem partem. | 1.1 |
| Absur- | 2.1 |
| dum est plus iuris habere eum, cui legatus sit fundus, quam heredem aut ipsum testa- | |
| torem, si uiueret. | |
| Idem libro septuagensimo septimo ad edictum. In iure | 161.pr.1 |
| ciuili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem non impleri, fiat quo | |
| minus impleatur, perinde haberi, ac si impleta condicio fuisset. quod ad libertatem et le- | |
| gata et ad heredum institutiones perducitur. quibus exemplis stipulationes quoque com- | |
| mittuntur, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret. | 5 |
| Paulus libro septuagensimo ad edictum. Quae propter necessitatem recepta | 162.pr.1 |
| sunt, non debent in argumentum trahi. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Cui <i>us est donandi, | 163.pr.1 |
| eidem et uendendi et concedendi ius est. | |
| Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum. Poenalia iudicia semel | 164.pr.1 |
| accepta in heredes transmitti possunt. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Cum quis possit alienare, | 165.pr.1 |
| poterit et consentire alienationi. cui autem donare non conceditur, probandum erit nec, | |
| si donationis causa consenserit, ratam eius uoluntatem habendam. | |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. Qui rem alienam defendit, | 166.pr.1 |
| numquam locuples habetur. | |
| Idem libro quadragensimo nono ad edictum. Non uidentur data, quae eo | 167.pr.1 |
| tempore quo dentur accipientis non fiunt. Qui iussu iudicis aliquid facit, non uidetur | 1.1 |
| dolo malo facere, qui parere necesse habet. | |
| Idem libro primo ad Plautium. Rapienda occasio est, quae praebet benignius respon- | 168.pr.1 |
| sum. Quod factum est cum in obscuro sit, ex affectione cuiusque capit | 1.1 |
| interpretationem. | |
| Idem libro secundo ad Plautium. Is damnum dat, qui iubet dare: eius | 169.pr.1 |
| uero nulla culpa est, cui parere necesse sit. Quod pendet, non est pro eo, quasi sit. | 1.1 |
| Idem libro tertio ad Plautium. Factum a iudice, quod ad officium eius non | 170.pr.1 |
| pertinet, ratum non est. | |
| Idem libro quarto ad Plautium. Nemo ideo obligatur, quia recepturus est | 171.pr.1 |
| ab alio quod praestiterit. | |
| Idem libro quinto ad Plautium. In contrahenda uenditione a<m>biguum pactum | 172.pr.1 |
| contra uenditorem interpretandum est. Ambigua autem intentio ita accipienda est, ut res | 1.1 |
| salua actori sit. | |
| Idem libro sexto ad Plautium. In condemnatione personarum, | 173.pr.1 |
| quae in id quod facere possunt damnantur, non totum quod habent extorquendum est, | |
| sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant. Cum uerbum 'restituas' lege | 1.1 |
| inuenitur, etsi non specialiter de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt resti- | |
| tuendi. Unicuique sua mora nocet. quod et in duobus reis promittendi obseruatur. | 2.1 |
| Dolo facit, qui petit quod redditurus est. | 3.1 |
| Idem libro octauo ad Plautium. Qui potest facere, ut possit con- | 174.pr.1 |
| dicioni parere, iam posse uidetur. Quod quis si uelit habere non potest, id repu- | 1.1 |
| diare non potest. | |
| Idem libro undecimo ad Plautium. In his, quae officium per liberas fieri | 175.pr.1 |
| personas leges desiderant, seruus interuenire non potest. Non debeo melioris condicionis | 1.1 |
| esse, quam auctor meus, a quo ius in me transit. | |
| Idem libro tertio decimo ad Plautium. Non est singulis concedendum, quod | 176.pr.1 |
| per magistratum publice possit fieri, ne occasio sit maioris tumultus faciendi. Infinita | 1.1 |
| aestimatio est libertatis et necessitudinis. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Qui in ius dominiumu<e> alterius suc- | 177.pr.1 |
| cedit, iure eius uti debet. Nemo uidetur dolo exsequi, qui ignorat causam, cur non de- | 1.1 |
| beat petere. | |
| Idem libro quinto decimo ad Plautium. Cum principalis causa non con- | 178.pr.1 |
| sistat, plerumque ne ea quidem, quae sequuntur, locum habent. | |
| Idem libro sexto decimo ad Plautium. In obscura uoluntate manumittentis | 179.pr.1 |
| fauendum est libertati. | |
| Idem libro septimo decimo ad Plautium. Quod iussu alterius sol- | 180.pr.1 |
| uitur, pro eo est, quasi ipsi solutum esset. | |
| Idem libro primo ad Uitellium. Si nemo subiit hereditatem, omnis uis testa- | 181.pr.1 |
| menti soluitur. | |
| Idem libro tertio ad Uitellium. Quod nullius esse potest, id ut ali- | 182.pr.1 |
| cuius fieret, nulla obligatio ualet afficere. | |
| Marcellus libro tertio digestorum. Etsi nihil facile mutandum | 183.pr.1 |
| est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas euidens poscit, subueniendum est. | |
| Celsus libro septimo digestorum. Uani timoris iusta excu- | 184.pr.1 |
| satio non est. | |
| Idem libro octauo digestorum. Inpossibilium nulla obligatio est. | 185.pr.1 |
| Idem libro duodecimo digestorum. Nihil peti potest ante id tem- | 186.1.1 |
| pus, quo per rerum naturam persolui possit: et cum soluendi tempus obligationi additur, | |
| nisi eo praeterito peti non potest. | |
| Idem libro sexto decimo digestorum. Si quis praegnatem uxorem reliquit, | 187.1.1 |
| non uidetur sine liberis decessisse. | |
| Idem libro septimo decimo digestorum. Ubi pugnantia inter se in testa- | 188.1.1 |
| mento iuberentur, neutrum ratum est. Quae rerum natura prohibentur, nulla lege confir- | |
| mata sunt. | |
| Idem libro tertio decimo digestorum. Pupillus nec uelle nec nolle in ea | 189.pr.1 |
| aetate nisi adposita tutoris auctoritate creditur: nam quod animi iudicio fit, in eo tutoris | |
| auctoritas necessaria est. | |
| Idem libro uicesimo quarto digestorum. Quod euincitur, in bonis non est. | 190.pr.1 |
| Idem libro trigensimo tertio digestorum. Neratius consultus, an quod be- | 191.1.1 |
| neficium dare se quasi uiuenti Caesar rescripserat, iam defuncto dedisse existimaretur, | |
| respondit non uideri sibi principem, quod ei, quem uiuere existimabat, concessisset, de- | |
| functo concessisse: quem tamen modum esse beneficii sui uellet, ipsius aestimationem esse. | |
| Marcellus libro uicensimo nono digestorum. Ea, quae in partes | 192.1.1 |
| diuidi non possunt, solida a singulis heredibus debentur. In re dubia be- | |
| nigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius. | |
| Celsus libro trigensimo octauo digestorum. Omnia fere iura heredum per- | 193.pr.1 |
| inde habentur, ac si continuo sub tempus mortis heredes exstitissent. | |
| Modestinus libro sexto differentiarum. Qui per successionem quamuis lon- | 194.pr.1 |
| gissimam defuncto heredes constit<e>runt, non minus heredes intelleguntur, quam qui prin- | |
| cipaliter heredes existunt. | |
| Idem libro septimo differentiarum. Expressa nocent, non ex- | 195.pr.1 |
| pressa non nocent. | |
| Idem libro octauo regularum. Priuilegia quaedam causae sunt, quaedam | 196.pr.1 |
| personae. et ideo quaedam ad heredem transmittuntur, quae causae sunt: quae personae | |
| sunt, ad heredem non transeunt. | |
| Idem libro singulari de ritu nuptiarum. Semper in | 197.pr.1 |
| coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit. | |
| Iauolenus libro tertio decimo ex Cassio. Neque in interdicto neque in ce- | 198.pr.1 |
| teris causis pupillo nocere oportet dolum tutoris, siue soluendo est siue non est. | |
| Idem libro sexto epistularum. Non potest dolo carere, qui imperio magi- | 199.pr.1 |
| stratus non paruit. | |
| Idem libro septimo epistularum. Quotiens nihil captione inuestigari | 200.pr.1 |
| potest, eligendum est quod minimum habeat iniquitatis. | |
| Idem libro decimo epistularum. Omnia, quae ex testamento proficiscuntur, | 201.pr.1 |
| ita statum euentus capiunt, si initium quoque sine uitio ceperint. | |
| Idem libro undecimo epistularum. Omnis definitio in iure ciuili periculosa | 202.pr.1 |
| est: parum est enim, ut non subuerti posset. | |
| Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium. Quod quis ex culpa sua | 203.pr.1 |
| damnum sentit, non intellegitur damnum sentire. | |
| Idem libro uicesimo octauo ad Quintum Mucium. Minus est actionem habere | 204.pr.1 |
| quam rem. | |
| Idem libro trigensimo nono ad Quintum Mucium. Plerumque fit, ut etiam | 205.pr.1 |
| ea, quae nobis abire possint, proinde in eo statu sint, atque si non essent eius condi- | |
| cionis, ut abire possent. et ideo quod fisco obligamus, et uindicare interdum et alienare | |
| et seruitutem in praedio imponere possumus. | |
| Idem libro nono ex uariis lectionibus. Iure naturae aequum est | 206.pr.1 |
| neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletio<r>em. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Res iudicata | 207.pr.1 |
| pro ueritate accipitur. | |
| Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Non potest uideri desisse | 208.pr.1 |
| habere, qui numquam habuit. | |
| Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Seruitutem mortalitati | 209.pr.1 |
| fere comparamus. | |
| Licinnius Rufinus libro secundo regularum. Quae ab initio inutilis fuit | 210.pr.1 |
| institutio, ex postfacto conualescere non potest. | |
| Paulus libro sexagensimo nono ad edictum. Seruus rei publicae | 211.pr.1 |
| causa abesse non potest. |