| SI PARS HEREDITATIS PETATUR | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Post actionem, quam proposuit praetor | 5.4.1.pr.1 |
| ei qui ad se solum hereditatem pertinere contendit, consequens fuit et ei proponere qui | |
| partem hereditatis petit. Qui hereditatem uel partem hereditatis petit, is non ex eo metitur | 1.1 |
| quod possessor occupauit, sed ex suo iure: et ideo siue ex asse heres sit, totam heredi- | |
| tatem uindicabit, licet tu unam rem possideas, siue ex parte, partem, licet tu totam here- | |
| ditatem possideas. Quin immo si duo possideant hereditatem et duo sint, qui ad se partes | 2.1 |
| pertinere dicant, non singuli a singulis petere contenti esse debent, puta primus a primo | |
| uel secundus a secundo, sed ambo a primo et ambo a secundo: neque enim alter primi, | |
| alter secundi partem possidet, sed ambo utriusque pro herede. et si possessor et petitor | |
| possideant hereditatem, cum unusquisque eorum partem dimidiam hereditatis sibi adserat, | 5 |
| inuicem petere debebunt, ut partes rerum consequantur: aut si controuersiam sibi non fa- | |
| ciunt hereditatis, familiae herciscundae experiri eos oportebit. Si ego ex parte me dicam | 3.1 |
| heredem, coheres autem meus possideat hereditatem cum extraneo, cum non plus coheres | |
| haberet sua parte, utrum a solo extraneo an uero et a coherede deberem petere heredi- | |
| tatem, quaeritur. et Pegasus fertur existimasse a solo extraneo me petere debere eumque | |
| restituturum quidquid possidet, et fortassis hoc officio iudicis debeat fieri: ceterum ratio | 5 |
| facit, ut a duobus petam hereditatem, hoc est et a coherede meo, et ille quoque dirigat | |
| actionem aduersus exterum possessorem: sed Pegasi sententia utilior est. Item si, cum ne | 4.1 |
| ex parte dimidia heredem dicerem, trientem hereditatis possiderem, deinde residuum sex- | |
| tantem uelim persequi, qualiter agam uideamus. et Labeo scribit u<t>ique partem dimidiam | |
| me petere debere a singulis: sic fieri ut a singulis sextantem consequar, et habebo bessem: | |
| quod uerum puto: sed ipse tenebor ad restitutionem sextantis ex triente quem possidebam. | 5 |
| et ideo officio iudicis inuicem compensatio erit admittenda eius quod possideo, si forte co- | |
| heredes sint a quibus hereditatem peto. Interdum praetor incertae partis hereditatis peti- | 5.1 |
| tionem indulget idoneis causis interuenientibus: ut puta est defuncti fratris filius, sunt et | |
| uxores defunctorum fratrum praegnates: quam partem fratris filius hereditatis uindicet in- | |
| certum est, quia quot edantur fratrum defuncti filii incertum est. aequissimum igitur est | |
| incertae partis uindicationem ei concedi. non audenter itaque dicetur, ubicumque merito | 5 |
| quis incertus est quam partem uindicet, debere ei incertae partis uindicationem concedi. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Si ex pluribus, ad quos eadem he- | 2.pr.1 |
| reditas pertinet, quidam adierint, quidam adhuc deliberent: eos qui adierint, si petant he- | |
| reditatem, non maiorem partem petere debere, quam habituri essent ceteris adeuntibus: | |
| nec eis proderit, si ceteri non adierint. non adeuntibus autem ceteris poterunt tunc partes | |
| eorum petere, si modo ad eos pertinerent. | 5 |
| Paulus libro septimo decimo ad Plautium. Antiqui libero uentri | 3.pr.1 |
| ita prospexerunt, ut in tempus nascendi omnia ei iura integra reseruarent: sicut apparet | |
| in iure hereditatium, in quibus qui post eum gradum sunt adgnationis, quo est id quod in | |
| utero est, non admittuntur, dum incertum est, an nasci possit. ubi autem eodem gradu | |
| sunt ceteri quo et uenter, tunc quae portio in suspenso esse debeat, quaesierunt ideo, | 5 |
| quia non poterant scire quot nasci possunt: ideo nam multa de huiusmodi re tam uaria | |
| et incredibilia creduntur, ut fabulis adnumerentur. nam traditum est et quattuor pariter | |
| puellas a matre familias natas esse: alioquin tradidere non leues auctores quinquies qua- | |
| ternos enixam Peloponensi, multas Aegypti uno utero septenos. sed et tregeminos sena- | |
| tores cinctos uidimus Horatios. sed et Laelius scribit se uidisse in | 10 |
| Palatio mulierem liberam, quae ab Alexandria perducta est, ut Hadriano ostenderetur, cum | |
| quinque liberis, ex quibus quattuor eodem tempore enixa, inquit, dicebatur, quintum post | |
| diem quadragensimum. quid est ergo? prudentissime iuris auctores medietatem quan- | |
| dam secuti sunt, ut quod fieri non rarum admodum potest, intuerentur, id est quia fieri | |
| poterat, ut tregemini nascerentur, quartam partem superstiti filio adsignauerint: τὸ | 15 |
| γὰρ ἅπαξ ἢ δίϲ, ut ait Theophrastus, παραβαίνουϲιν οἱ νομοθέται. ideoque et si | |
| unum paritura sit, non ex parte dimidia, sed ex quarta interim heres erit: | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. et si pauciores fuerint nati, resi- | 4.pr.1 |
| duum ei pro rata adcrescere, si plures quam tres, decrescere de ea parte ex qua heres | |
| factus est. | |
| Paulus libro septimo decimo ad Plautium. Illud sciendum est, si mulier | 5.pr.1 |
| praegnans non sit, existimetur autem praegnans esse, interim filium heredem esse ex asse, | |
| quamquam ignoret se ex asse heredem esse. Idem est in extraneo, si ex certa portione | 1.1 |
| heres institutus sit, ex reliqua postumi. quod si forte ita institutio facta est: 'quotcumque | |
| mihi nati erunt et Lucius Titius pro uirilibus portionibus heredes mihi sunto', habebit hae- | |
| sitationem, numquid adire non possit, atque qui in testamento portionem suam nescit. sed | |
| utilius est posse eum adire qui nescit portionem, si cetera, quae oportet eum scire, non | 5 |
| ignoret. | |
| Ulpianus libro sexto opinionum. Sorori, quam coheredem fratribus quattuor | 6.pr.1 |
| in bonis matris esse placuit, quinta portio pro portionibus quae ad eos pertinuit cedet, ita | |
| ut singuli in quarta, quam antehac habere credebantur, non amplius ei quintam conferant. | |
| Sumptus, qui propter onera totius hereditatis iusti fiunt, ei, qui patroni iure portionem | 1.1 |
| euicerit, pro rata computentur. | |
| Iulianus libro octauo digestorum. Non possumus consequi per hereditatis | 7.pr.1 |
| petitionem id quod familiae erciscundae iudicio consequimur, ut a communione discedamus, | |
| cum ad officium iudicis nihil amplius pertineat, quam ut partem hereditatis pro indiuiso | |
| restitui mihi iubeat. | |
| Idem libro quadragensimo octauo digestorum. Permittendum erit possessori | 8.pr.1 |
| hereditatis partem quidem hereditatis defendere, parte uero cedere, nec enim prohibet ali- | |
| quem totam hereditatem possidere et partem scire dimidiam ad se pertinere, de altera | |
| parte controuersiam non facere. | |
| Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. Cum multi heredes insti- | 9.pr.1 |
| tuti essent, ex his unus in Asia erat: eius procurator uenditionem fecit et pecuniam pro | |
| parte eius abstulerat: postea apparuerit eum qui in Asia erat antea decessisse instituto | |
| ex parte dimidia herede procuratore suo et ex parte alio. quaesitum est, quemadmodum | |
| pecunia ex hereditate petenda esset. respon<s>um est ab eo, qui procurator eius fuisset, to- | 5 |
| tam hereditatem, quia ex hereditate ea pecunia fuisset quae ad procuratorem ex uenditione | |
| peruenisset, petere eos oportere: et nihilo minus partem dimidiam hereditatis a coheredibus | |
| eius. ita fore, siue omnis ea pecunia penes eum qui procurator fuisset resideret, ut omnem | |
| per iudicem ab eodem recuperarent, siue is partem dimidiam coheredi suo reddidisset, ipsum | |
| ex dimidia parte et ex dimidia coheredes eius condemnarent. | 10 |
| Papinianus libro sexto quaestionum. Cum heredis ex parte instituti filius, | 10.pr.1 |
| qui patrem suum ignorabat uiuo testatore decessisse, partem hereditatis nomine patris ut | |
| absentis administrauer<i>t et pecunias distractis rebus acceperit, hereditas ab eo peti non | |
| potest, quia neque pro herede neque pro possessore pretia possidet, sed ut filius patris | |
| negotium curauit. negotiorum autem gestorum actio ceteris coheredibus, ad quos portio | 5 |
| defuncti pertinet, dabitur. illud enim utique non est metuendum, ne etiam patris, a quo | |
| forte exheredatus est, teneatur heredibus, quasi negotia hereditaria gesserit, cum id quod | |
| administrauit non fuerit paternae hereditatis. nam etsi negotiorum gestorum actio sit ei, | |
| cuius nomine perceptum est: ei cuius nomine <perceptum est perceptum alieno nomine> restitui | |
| aequum est. sed in proposito neque patris negotia fuerunt, qui esse desierat, neque pa- | 10 |
| ternae successionis, quae fuerunt alterius hereditatis. quod si filius iste patri suo heres | |
| extitit et mouet controuersiam, quod pater eius, postquam heres extitit, mortem obierit, | |
| ille tractatus incurrit, an ipse sibi causam possessionis mutare uideatur. quoniam tamen | |
| qui negotia hereditaria gessit et debitor esse coepit, postea faciens controuersiam heredi- | |
| tatis ut iuris possessor conuenitur, idem etiam in hoc filio respondendum erit. | 15 |