| DE HEREDITATIS PETITIONE | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Hereditas ad nos pertinet aut | 5.3.1.pr.1 |
| uetere iure aut nouo. uetere e lege duodecim tabularum uel ex testamento, quod iure | |
| factum est | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. (siue suo nomine siue per se siue | 2.pr.1 |
| per alios effecti sumus, | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. ueluti si eam personam, quae in | 3.pr.1 |
| nostra potestate sit, institutam iusserimus adire hereditatem: sed et si Titio, qui Seio heres | |
| extitit, nos heredes facti sumus, sicuti Titii hereditatem nostram esse intendere possumus, | |
| ita et Seii) uel ab intestato (forte quod sui heredes defuncto sumus, uel adgnati, uel quod | |
| manumisimus defunctum, quodue parens noster manumiserit). nouo iure fiunt heredes | 5 |
| omnes qui ex senatus consultis aut ex constitutionibus ad hereditatem uocantur. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Si hereditatem petam ab eo, qui unam rem | 4.pr.1 |
| possidebat, de qua sola controuersia erat, etiam id quod postea coepit possidere restituet. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Diuus Pius rescripsit prohibendum | 5.pr.1 |
| possessorem hereditatis, de qua controuersia erit, antequam lis inchoaretur, aliquid ex ea | |
| distrahere: nisi maluerit pro omni quantitate hereditatis uel rerum eius restitutione satis- | |
| dare. causa autem cognita, etsi non talis data sit satisdatio, sed solita cautio, etiam post | |
| litem coeptam deminutionem se concessurum praetor edixit, ne in totum deminutio impe- | 5 |
| dita in aliquo etiam utilitates alias impediat. ut puta si ad funus sit aliquid necessarium: | |
| nam funeris gratia deminutionem permittit. item si futurum est, ut, nisi pecunia intra | |
| diem soluatur, pignus distrahatur. sed et propter familiae cibaria necessaria erit deminutio. | |
| sed et res tempore perituras permittere debet praetor distrahere. Diuus Hadrianus Trebio | 1.1 |
| Sergiano rescripsit, ut Aelius Asiaticus daret satis de hereditate quae ab eo petitur, et sic | |
| falsum dicat: hoc ideo, quia sustinetur hereditatis petitionis iudicium, donec falsi causa | |
| agatur. Eorum iudiciorum, quae de hereditatis petitione sunt, ea auctoritas est, ut nihil in | 2.1 |
| praeiudicium eius iudicii fieri debeat. | |
| Idem libro septuagensimo quinto ad edictum. Si testamentum falsum esse di- | 6.pr.1 |
| catur et ex eo legatum petatur, uel praestandum est oblata cautione uel quaerendum an | |
| debeatur, etsi testamentum falsum esse dicatur. ei tamen qui falsi accusat, si suscepta | |
| cognitio est, non est dandum. | |
| Idem libro quarto decimo ad edictum. Si quis libertatem ex testamento sibi | 7.pr.1 |
| competisse dicat, non debebit iudex de libertate sententiam dicere, ne praeiudicium de | |
| testamento cognituro faciat: et ita senatus censuit: sed et diuus Traianus rescripsit diffe- | |
| rendum de libertate iudicium, donec de inofficioso iudicium aut inducatur aut finem accipiat. | |
| Ita demum autem sustinentur liberalia iudicia, si iam de inofficioso iudicium contestatum | 1.1 |
| est: ceterum si non contestetur, non exspectantur liberalia iudicia: et ita diuus Pius | |
| rescripsit. nam cum quidam Licinnianus de statu suo quaestionem patiebatur et, ne matu- | |
| rius pronuntiaretur de condicione sua, nolebat ad liberale iudicium ire, dicens suscepturum | |
| se de inofficioso testamento iudicium et petiturum hereditatem, quia libertatem et heredi- | 5 |
| tatem ex testamento sibi defendebat: diuus Pius ait, si quidem possessor esset hereditatis | |
| Licinnianus, facilius audiendum, quoniam esset hereditatis nomine iudicium suscepturus et | |
| erat in arbitrio eius, qui se dominum esse dicit, agere de inofficioso testamento iudicium. | |
| nunc uero sub obtentu iudicii de inofficioso testamento ab ipso Licinniano non suscepti | |
| per quinquennium non debere moram fieri seruituti. plane summatim aestimandum iudici | 10 |
| concessit, <a>n forte bona fide imploretur iudicium de testamento: et si id depraehenderit, | |
| praestituendum modicum tempus, intra quod si non fuerit contestatum, iubeat iudicem liber- | |
| tatis partibus suis fungi. Quotiens autem quis patitur controuersiam libertatis et here- | 2.1 |
| ditatis, sed se non ex testamento liberum dicit, sed alias uel a uiuo testatore manumissum, | |
| non debere impediri liberalem causam, licet iudicium de testamento moueri speretur, diuus | |
| Pius rescripsit: adiecit plane in rescripto, dummodo praedicatur iudici liberalis causae, ne | |
| ullum adminiculum libertatis ex testamento admitt<a>t. | 5 |
| Paulus libro sexto decimo ad edictum. Legitimam hereditatem uindicare non | 8.pr.1 |
| prohibetur is qui, cum ignorabat uires testamenti, iudicium defuncti secutus est. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Regulariter definiendum est eum | 9.pr.1 |
| demum teneri petitione hereditatis, qui uel ius pro herede uel pro possessore possidet uel | |
| rem hereditariam | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. licet minimam. Itaque qui ex asse | 10.1.1 |
| uel ex parte heres est, intendit quidem hereditatem suam esse totam uel pro parte, sed | |
| hoc solum ei officio iudicis restituitur quod aduersarius possidet, aut totum, si ex asse sit | |
| heres, aut pro parte ex qua heres est. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Pro herede possidet, qui putat | 11.pr.1 |
| se heredem esse. sed an et is, qui scit se heredem non esse, pro herede possideat, quae- | |
| ritur: et Arrianus libro secundo de interdictis putat teneri, quo iure nos uti Proculus scribit. | |
| sed enim et bonorum possessor pro herede uidetur possidere. Pro possessore uero possidet | 1.1 |
| praedo, | |
| Idem libro sexagensimo septimo ad edictum. qui interrogatus cur possideat, | 12.pr.1 |
| responsurus sit 'quia possideo' nec contendet se heredem uel per mendacium, | |
| Idem libro quinto decimo ad edictum. nec ullam causam possessionis possit | 13.pr.1 |
| dicere: et ideo fur et raptor petitione hereditatis tenentur. Omnibus etiam titulis hic pro | 1.1 |
| possessore haeret et quasi iniunctus est. denique et pro emptore titulo haeret: nam si a | |
| furioso emero sciens, pro possessore possideo. item in titulo pro donato quaeritur, an | |
| quis pro possessore possideat, ut puta uxor uel maritus: et placet nobis Iuliani sententia | |
| pro possessore possidere eum, et ideo petitione hereditatis tenebitur. item pro dote titulus | 5 |
| recipit pro possessore possessionem, ut puta si a minore duodecim annis nupta mihi quasi | |
| dotem sciens accepi. et si legatum mihi solutum est ex falsa causa scienti, utique pro | |
| possessore possidebo. Is autem qui restituit hereditatem teneri hereditatis petitione non | 2.1 |
| potest, nisi dolo fecit, id est si scit et restituit: nam et dolus praeteritus uenit in heredi- | |
| tatis petitione, quasi dolo desierit possidere. Neratius libro sexto membranarum scribit | 3.1 |
| ab herede peti hereditatem posse etiam si ignoret pro herede uel pro possessore defunctum | |
| possedisse. idem esse libro septimo ait etiam si putauit heres eas res ex hac hereditate | |
| esse quae sibi delata est. Quid si quis hereditatem emerit, an utilis in eum petitio here- | 4.1 |
| ditatis deberet dari, ne singulis iudiciis uexaretur? uenditorem enim teneri certum est: sed | |
| finge non extare uenditorem uel modico uendidisse et bonae fidei possessorem fuisse: an | |
| porrigi manus ad emptorem debeant? et putat Gaius Cassius dandam utilem actionem. | |
| Idem erit dicendum et si paruo pretio iussus uendere heres Titio hereditatem uendidit: | 5.1 |
| nam putat dicendum Papinianus aduersus fideicommissarium dari actionem: ab herede enim | |
| peti non expedit perexiguum pretium habente. Sed et si retenta certa quantitate restituere | 6.1 |
| rogatus sit, idem erit dicendum. plane si accepta certa quantitate restituere rogatus est, | |
| non putat Papinianus ab herede petendam hereditatem, quoniam pro herede, quod condi- | |
| cionis implendae gratia accepit, non possidetur. sed Sabinus in statulibero contra: et id | |
| uerius est, quia pecunia hereditaria est. Idem et in eo qui solos fructus ex hereditate re- | 7.1 |
| tinet, dicendum erit: tenetur enim et is hereditatis petitione. Si quis sciens alienam emit | 8.1 |
| hereditatem, quasi pro possessore possidet: et sic peti ab eo hereditatem quidam putant. | |
| quam sententiam non puto ueram: nemo enim praedo est qui pretium nu- | |
| merauit: sed ut emptor uniuersitatis utili tenetur. Item si quis a fisco hereditatem | 9.1 |
| quasi uacantem emerit, aequissimum erit utilem actionem aduersus eum dari. Apud Mar- | 10.1 |
| cellum libro quarto digestorum relatum est, si mulier hereditatem in dotem dedit, maritum | |
| pro dote quidem possidere hereditatem, sed petitione hereditatis utili teneri: sed et ipsam | |
| mulierem directa teneri Marcellus scribit, maxime si iam factum diuortium est. Heredem | 11.1 |
| autem etiam earum rerum nomine, quas defunctus pro emptore possedit, hereditatis peti- | |
| tione teneri constat, quasi pro herede possideat: quamuis etiam earum rerum nomine, quas | |
| pro herede uel pro possessore defunctus possedit, utique teneatur. Si quis absentis nomine | 12.1 |
| possideat hereditatem, cum sit incertum an ille ratum habeat, puto absentis nomine pe- | |
| tendam hereditatem, ipsius uero nequaquam, quia non uidetur pro herede uel pro posses- | |
| sore possidere, qui contemplatione alterius possidet: nisi forte quis dix<er>it, cum ratum non | |
| habet, iam procuratorem quasi praedonem esse: tunc enim suo nomine teneri potest. Non | 13.1 |
| solum autem ab eo peti hereditas potest, qui corpus hereditarium possidet, sed et si nihil. | |
| et uidendum, si non possidens optulerit tamen se petitioni, an teneatur. et Celsus libro | |
| quarto digestorum scribit ex dolo eum teneri: dolo enim facere eum qui se offert petitioni. | |
| quam sententiam generaliter Marcellus apud Iulianum probat: omnem, qui se offert peti- | 5 |
| tioni, quasi possidentem teneri. Item si quis dolo fecerit, quo minus possideat, hereditatis | 14.1 |
| petitione tenebitur. sed si alius nanctus possessionem, quam ego dolo malo amiseram, | |
| paratus sit iudicium pati, Marcellus libro quarto digestorum tractat, ne forte euanesc<a>t ad- | |
| uersus eum qui desiit litis aestimatio: et magis euanescere ait, nisi petentis interest: certe, | |
| inquit, si rem paratus sit restituere, indubitatum erit euanescere. sed si is qui dolo desiit | 5 |
| ante conueniatur, eum qui possidet non liberabit. Item a debitore hereditario quasi a iuris | 15.1 |
| possessore: nam et a iuris possessoribus posse hereditatem peti constat. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Sed utrum ex delicto an ex contractu | 14.pr.1 |
| debitor sit, nihil refert. debitor autem hereditarius intellegitur is quoque qui seruo here- | |
| ditario promisit, uel qui ante aditam hereditatem damnum dedit | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. uel aliquam rem hereditariam | 15.pr.1 |
| subripuerit. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Quod si in diem sit debitor uel | 16.pr.1 |
| sub condicione, a quo petita est hereditas, non debere eum damnari. rei plane iudicatae | |
| tempus spectandum esse secundum Octaueni sententiam, ut apud Pomponium scriptum est, | |
| an dies uenerit: quod et in stipulatione condicionali erit dicendum. si autem non uenerit, | |
| cauere officio iudicis debeat de restituendo hoc debito, cum dies uenerit uel condicio ex- | 5 |
| titerit. Sed et is qui pretia rerum hereditariarum possidet, item qui a debitore hereditario | 1.1 |
| exegit, petitione hereditatis tenetur. Unde Iulianus libro sexto digestorum ait ab eo, qui | 2.1 |
| petit hereditatem et litis aestimationem consecutus est, hereditatem peti posse. Non solum | 3.1 |
| autem a debitore defuncti, sed etiam a debitore hereditario peti hereditas potest: denique | |
| ab eo, qui negotia hereditaria gessit, et Celso et Iuliano uidetur peti hereditatem posse, | |
| sed si heredis negotium gessit, nequaquam: ab heredis enim debitore peti hereditas non | |
| potest. Iulianus scribit, si is, qui pro herede possidebat, ui fuerit deiectus, peti | 4.1 |
| ab eo hereditatem posse quasi a iuris possessore, quia habet interdictum unde ui, quo uictus | |
| cedere debet: sed et eum qui deiecit petitione hereditatis teneri, quia res hereditarias | |
| pro possessore possidet. Idem Iulianus ait, siue quis possidens siue non rem uendiderit, | 5.1 |
| petitione hereditatis eum teneri, siue iam pretium recepit siue petere possit, ut et hic actio- | |
| nibus cedat. Idem scribit patronum hereditatem petere non posse ab eo, cui libertus in | 6.1 |
| fraudem alienauit, quia Caluisiana actione ei tenetur: patroni enim iste debitor est, non | |
| hereditarius. ergo nec ab eo, cui mortis causa donatum est, peti hereditas potest. Idem | 7.1 |
| Iulianus scribit, si quis ex causa fideicommissi restituerit hereditatem uel singulas res prae- | |
| stiterit, peti ab eo hereditatem posse, quia habet condictionem earum, quae sunt ex ea | |
| causa solutae, et ueluti iuris possessor est. Sed et si pretia rerum, quas distraxit, ex causa | 8.1 |
| fideicommissi soluit, peti hereditatem ab eo posse, quia repetere potest. sed his casibus | |
| actiones suas dumtaxat eum praestaturum, cum et res exstant et potest petitor etiam per | |
| in rem actionem eas uindicare. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Quod si possessor hereditatis ob | 17.pr.1 |
| id, quod ex testamento heredem se esse putaret, legatorum nomine de suo soluit, si quis | |
| ab intestato eam hereditatem euincat, licet damnum uidetur esse possessoris, quod sibi non | |
| prospexerit stipulatione 'euicta hereditate legata reddi', attamen quia fieri potest, ut eo tem- | |
| pore soluerit legata, quo adhuc nulla controuersia mota sit, et ob id nullam interposuerit | 5 |
| cautionem, placet in eo casu euicta hereditate dandam ei esse repetitionem. sed cum ces- | |
| sante cautione repetitio datur, periculum est, ne propter inopiam eius, cui solutum est le- | |
| gatum, nihil repeti possit, et ideo secundum senatus consulti sententiam subueniendum ei | |
| est, ut ipse quidem ex retentione rerum hereditariarum sibi satisfaciat, cedat autem actio- | |
| nibus petitori, ut suo periculo eas exerceat. | 10 |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Item uidendum, si possessor he- | 18.pr.1 |
| reditatis uenditione per argentarium facta pecuniam apud eum perdiderit, an petitione he- | |
| reditatis teneatur, quia nihil habet nec consequi potest. sed Labeo putat eum teneri, quia | |
| suo periculo male argentario credidit: sed Octauenus ait nihil eum praeter actiones prae- | |
| staturum, ob has igitur actiones petitione hereditatis teneri. mihi autem in eo, qui mala | 5 |
| fide possedit, Labeonis sententia placet: in altero uero, qui bona fide possessor est, Octa- | |
| ueni sententia sequenda esse uidetur. Si quis, cum peteretur ab eo hereditas, neque rei | 1.1 |
| neque iuris uelut possessor erat, uerum postea aliquid adeptus est, an petitione hereditatis | |
| uideatur teneri? et Celsus libro quarto digestorum recte scribit hunc condemnandum, licet | |
| initio nihil possedit. Nunc uideamus, quae ueniant in hereditatis petitione. et placuit uni- | 2.1 |
| uersas res hereditarias in hoc iudicium uenire, siue iura siue corpora sint, | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. et non tantum hereditaria corpora, sed | 19.pr.1 |
| et quae non sunt hereditaria, quorum tamen periculum ad heredem pertinet: ut res pignori | |
| datae defuncto uel commodatae depositaeue. et quidem rei pignori datae etiam specialis | |
| petitio est, ut et hereditatis petitione contineatur, sicut illae quarum nomine Publiciana | |
| competit. sed licet earum nomine, quae commodatae uel depositae sunt, nulla sit facile | 5 |
| actio, quia tamen periculum earum ad nos pertinet, aequum est eas restitui. Quod si pro | 1.1 |
| emptore usucapio ab herede impleta sit, non ueniet in hereditatis petitione: quia heres, id | |
| est petitor, eam uindicare potest nec ulla exceptio datur possessori. Ueniunt et hae res | 2.1 |
| in hereditatis petitionem, in quibus possessor retentionem habuit, non etiam petitionem: | |
| ueluti si iurauerat defunctus petitoris rem non esse et decesserit, debent hae quoque | |
| restitui. immo et si possessor sua culpa eas amiserit, tenebitur hoc nomine. idemque erit | |
| et in praedone, licet hic propter culpam non teneatur: quia nec hic debet has res retinere. | 5 |
| Seruitutes in restitutionem hereditatis non uenire ego didici, cum nihil eo nomine possit | 3.1 |
| restitui, sicut est in corporibus et fructibus, sed si non patiatur ire et agere, propria actione | |
| conuenietur. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Item ueniunt in hereditatem etiam | 20.pr.1 |
| ea, quae hereditatis causa comparata sunt, ut puta mancipia pecoraque et si qua alia, quae | |
| necessario hereditati sunt comparata. et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine | |
| dubio uenient: si uero non pecunia hereditaria, uidendum erit: et puto etiam haec uenire, | |
| si magna utilitas hereditatis uersetur, pretium scilicet restituturo herede. Sed non omnia, | 1.1 |
| quae ex hereditaria pecunia comparata sunt, in hereditatis petitionem ueniunt. denique | |
| scribit Iulianus libro sexto digestorum, si possessor ex pecunia hereditaria hominem emerit | |
| et ab eo petatur hereditas, ita uenire in hereditatis petitionem, si hereditatis interfuit eum | |
| emi: at si sui causa emit, pretium uenire. Simili modo et si fundum hereditarium dis- | 2.1 |
| traxerit, si quidem sine causa, et ipsum fundum et fructus in hereditatis petitionem uenire: | |
| quod si aeris exsoluendi gratia hereditarii id fecit, non amplius uenire quam pretium. Item | 3.1 |
| non solum ea quae mortis tempore fuerunt, sed si qua postea augmenta hereditati acces- | |
| serunt, uenire in hereditatis petitionem: nam hereditas et augmentum recipit et deminu- | |
| tionem. sed ea, quae post aditam hereditatem accedunt, si quidem ex ipsa hereditate, puto | |
| hereditati accedere: si extrinsecus, non, quia personae possessoris accedunt. fructus autem | 5 |
| omnes augent hereditatem, siue ante aditam siue post aditam hereditatem accesserint. sed | |
| et partus ancillarum sine dubio augent hereditatem. Cum praediximus omnes hereditarias | 4.1 |
| actiones in hereditatis petitionem uenire, quaeritur, utrum cum sua natura ueniant an contra. | |
| ut puta est quaedam actio, quae infitiatione crescit: utrum cum suo incremento an uero | |
| in simplum uenit, ut legis Aquiliae? et Iulianus libro sexto digestorum scribit simplum | |
| soluturum. Idem recte ait, si noxali iudicio condemnatus sit possessor defuncto, non posse | 5.1 |
| eum dedentem noxae officio iudicis liberari: quia tamdiu quis habet noxae dedendae facul- | |
| tatem, quamdiu iudicati conueniatur, post susceptum iudicium non potest noxae dedendo | |
| se liberare: suscepit autem per petitionem hereditatis. Praeter haec multa repperimus | 6.1 |
| tractata et de petitione hereditatis, de distractis rebus hereditariis, de dolo praeterito et | |
| de fructibus. de quibus cum forma senatus consulto sit data, optimum est ipsius senatus | |
| consulti interpretationem facere uerbis eius relatis. 'Pridie idus Martias Quintus Iulius Balbus | |
| et Publius Iuuentius Celsus Titius Aufidius Oenus Seuerianus consules uerba fecerunt | 5 |
| de his, quae imperator Caesar Traiani Parthici filius diui Neruae nepos Hadrianus Augustus | |
| imperator maximusque princeps proposuit quinto nonas Martias quae proximae fuerunt | |
| libello complexus esset, quid fieri placeat, de qua re ita censuerunt. Cum, antequam partes | 6a.1 |
| caducae ex bonis Rustici fisco peterentur, hi, qui se heredes esse existimant, hereditatem | |
| distraxerint, placere redactae ex pretio rerum uenditarum pecuniae usuras non esse exi- | |
| gendas idemque in similibus causis seruandum. Item placere, a quibus hereditas petita | 6b.1 |
| fuisset, si aduersus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate uendita- | |
| rum peruenissent, etsi ea<e> ante petitam hereditatem deperissent deminutaeue fuissent, re- | |
| stituere debere. Item eos qui bona inuasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiam- | 6c.1 |
| si ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi | |
| possiderent: eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existi- | |
| massent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea re facti essent. Petitam autem fisco | 6d.1 |
| hereditatem ex eo tempore existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, | |
| id est cum primum aut denuntiatum esset ei aut litteris uel edicto euocatus esset. cen- | |
| suerunt.' aptanda est igitur nobis singulis uerbis senatus consulti congruens interpretatio. | |
| Ait senatus: 'cum antequam partes caducae fisco peterentur'. hoc euenerat, ut partes ca- | 7.1 |
| ducae fisco peterentur: sed et si ex asse fiat, senatus consultum locum habebit: idem, et | |
| si uacantia bona fisco uindicentur uel si ex alia quacumque causa bona ad eum peruene- | |
| runt, | |
| senatus consultum hoc locum habebit: et si ciuitati peteretur. | 8.1 |
| In priuatorum quoque | 9.1 |
| petitionibus senatus consultum locum habere nemo est qui ambigit, licet in publica causa | |
| factum sit. Non solum autem in hereditate utimur senatus consulto, sed et in peculio | 10.1 |
| castrensi uel alia uniuersitate. 'Petitam autem hereditatem' et cetera: id est ex quo quis | 11.1 |
| scit a se peti: nam ubi scit, incipit esse malae fidei possessor. 'id est cum primum aut | |
| denuntiatum esset': quid ergo si scit quidem, nemo autem ei denuntiauit, an incipiat usuras | |
| debere pecuniae redactae? et puto debere: coepit enim malae fidei possessor esse. sed | |
| ponamus denuntiatum esse, non tamen scit, quia non ipsi, sed procuratori eius denuntia- | 5 |
| tum est: senatus ipsi denuntiari exigit et ideo non nocebit, nisi forte is cui denuntiatum | |
| est eum certiorauerit, sed non si certiorare potuit nec fecit. a quo denuntiatum est senatus | |
| non exigit: quicumque ergo fuit qui denuntiauit, nocebit. Haec aduersus bonae fidei pos- | 12.1 |
| sessores, nam ita senatus locutus est: 'eos qui se heredes existimassent'. ceterum si quis | |
| sciens ad se hereditatem non pertinere distraxit, sine dubio non pretia rerum, sed ipsae | |
| res ueniunt in petitionem hereditatis et fructus earum. sed imperator Seuerus | |
| epistula ad Celerem idem uidetur fecisse et in malae fidei possessoribus: atquin senatus | 5 |
| de his est locutus qui se heredes existimant. nisi forte ad eas res referemus, quas distrahi | |
| expedierat, quae onerabant magis hereditatem quam fructui erant: ut sit in arbitrio peti- | |
| toris, qualem computationem faciat aduersus malae fidei possessorem, utrum ipsius rei et | |
| fructuum an pretii et usurarum post motam controuersiam. Licet autem senatus de his | 13.1 |
| locutus sit, qui se heredes existiment, tamen et si bonorum possessores se existiment uel | |
| alios successores iustos uel sibi restitutam hereditatem, in eadem erunt condicione. Papi- | 14.1 |
| nianus autem libro tertio quaestionum, si possessor hereditatis pecuniam inuentam in he- | |
| reditate non attingat, negat eum omnino in usuras conueniendum. 'Redactae', inquit, 'pe- | 15.1 |
| cuniae ex pretio rerum uenditarum.' redactam sic accipiemus, non solum iam exactam, | |
| uerum et si exigi potuit nec exacta est. Quid si post petitam hereditatem res distraxerit? | 16.1 |
| hic ipsae res uenient fructusque earum. sed si forte tales fuerunt, quae uel steriles erant | |
| uel tempore periturae, et hae distractae sunt uero pretio, fortassis possit petitor eligere, | |
| ut sibi pretia et usurae praestentur. Ait senatus: 'placere, a quibus petita hereditas fuisset, | 17.1 |
| si aduersus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate uenditarum per- | |
| uenissent, etsi ante petitam hereditatem deperissent deminutaeue essent, restituere debere.' | |
| bonae fidei possessor si uendiderit res hereditarias, siue exegit pretium siue non, quia | |
| habet actionem, debebit pretium praestare: sed ubi habet actionem, sufficiet eum actiones | 5 |
| praestare. Sed si uendidit et euicta re restituit quod accepit, non uidebitur ad eum per- | 18.1 |
| uenisse: quamquam possit dici nec ab initio pretium uenire, quia non fuit res hereditaria | |
| quae distracta est: sed etsi senatus rerum ex hereditate distractarum, non hereditariarum | |
| fecit mentionem, restitui tamen non debet, quia nihil apud eum remanet. nam et Iulianus | |
| libro sexto digestorum scribit quod indebitum exegit restituere eum non debere nec im- | 5 |
| putaturum quod non debitum soluit. Sed si res sit redhibita, hic utique et hereditaria est | 19.1 |
| et pretium non ueniet quod refusum est. Sed et si ob uenditionem obstrictus sit emptori | 20.1 |
| possessor hereditatis, dicendum erit prospici ei cautione. Restituere autem pretia debebit | 21.1 |
| possessor, etsi deperditae sunt res uel deminutae. sed utrum ita demum restituat, si bonae | |
| fidei possessor est, an et si malae fidei? et si quidem res apud emptorem exstent nec de- | |
| perditae nec deminutae sunt, sine dubio ipsas res debet praestare malae fidei possessor | |
| aut, si recipere eas ab emptore nullo modo possit, tantum quantum in litem esset iuratum. | 5 |
| at ubi deperditae sunt et deminutae, uerum pretium debet praestari, quia si petitor rem | |
| consecutus esset, distraxisset et uerum pretium rei non perderet. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Deperditum intellegitur, quod in | 21.pr.1 |
| rerum natura esse desiit: deminutum uero, quod usucaptum esset et ob id de hereditate exiit. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Si et rem et pretium habeat bonae fidei | 22.pr.1 |
| possessor, puta quod eandem redemerit: an audiendus sit, si uelit rem dare, non pretium? | |
| in praedone dicimus electionem esse debere actoris: an hic magis possessor audiendus sit, | |
| si uelit rem tradere licet deteriorem factam, non petitor, si pretium desideret, quod inuere- | |
| cundum sit tale desiderium: an uero, quia ex re hereditaria locupletior sit, et id quod am- | 5 |
| plius habet ex pretio restituere debeat, uidendum. nam et in oratione diui Hadriani ita | |
| est: 'Dispicite, patres conscripti, numquid sit aequius possessorem non facere lucrum et | |
| pretium, quod ex aliena re perceperit, reddere, quia potest existimari in locum hereditariae | |
| rei uenditae pretium eius successisse et quodammodo ipsum hereditarium factum.' oportet | |
| igitur possessorem et rem restituere petitori et quod ex uenditione eius rei lucratus est. | 10 |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Utrum autem omne pretium resti- | 23.pr.1 |
| tuere debebit bonae fidei possessor an uero ita demum, si factus sit locupletior, uidendum: | |
| finge pretium acceptum uel perdidisse uel consumpsisse uel donasse. et uerbum quidem | |
| peruenisse ambiguum est, solumne hoc contineret, quod prima ratione fuerit, an uero et | |
| id quod durat. et puto sequentem clausulam senatus consulti, etsi haec sit ambigua, ut | 5 |
| ita demum compet<a>t, si factus sit locupletior. Proinde si non solum pretium, sed etiam | 1.1 |
| poena tardius pretio soluto peruenerit, poterit dici, quia locupletior in totum factus est, | |
| debere uenire, licet de pretio solummodo senatus sit locutus. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. At ubi ui deiectus fuit, non debet resti- | 24.pr.1 |
| tuere poenam ex eo commissam, quod eam actor habere non potest. sic nec poena restitui | |
| debet, quam aduersarius ei promisit, si ad iudicium non uenerit. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Sed et si lege commissoria uen- | 25.pr.1 |
| didit, idem erit dicendum lucrum, quod sensit lege commissoria, praestaturum. | |
| Item si | 1.1 |
| rem distraxit et ex pretio aliam rem comparauit, ueniet pretium in petitionem hereditatis, | |
| non res quam in patrimonium suum conuertit. sed si res minoris ualet quam comparata | |
| est, hactenus locupletior factus uidebitur, quatenus res ualet: quemadmodum si consumpsisset, | |
| in totum locupletior factus non uidebitur. Quod ait senatus: 'eos qui bona inuasissent, quae | 2.1 |
| scirent ad se non pertinere, etiam si ante litem contestatam fecerint quo minus possiderent, | |
| perinde condemnandos quasi possiderent', ita intellegendum est, ut et dolus praeteritus in | |
| petitionem hereditatis deduceretur: sed et culpa. et ideo ab eo qui ab alio non exegit uel | |
| a semet ipso, si tempore esset liberatus, peti hereditatem posse: hoc utique si exigere | 5 |
| potuit. Quod autem ait senatus 'eos qui bona inuasissent', loquitur de praedonibus, id est | 3.1 |
| de his qui, cum scirent ad se non pertinere hereditatem, inuaserunt bona, scilicet cum | |
| nullam causam haberent possidendi. Sed et fructus non quos perceperunt, inquit, sed quos | 4.1 |
| percipere debuerunt, eos praestaturos. De eo autem loquitur senatus, qui ab initio mente | 5.1 |
| praedonis res hereditarias adprehendit. quod si ab initio quidem iustam causam habuit | |
| adipiscendae possessionis, postea uero conscius ad se nihil hereditatem pertinere praedonio | |
| more uersari coepit, nihil senatus loqui uidetur: puto tamen et ad eum mentem senatus | |
| consulti pertinere: parui etenim refert, ab initio quis dolose in hereditate sit uersatus an | 5 |
| postea hoc facere coepit. Scire ad se non pertinere utrum is tantummodo uidetur, qui | 6.1 |
| factum scit, an et is qui in iure errauit? putauit enim recte factum testamentum, cum in- | |
| utile erat: uel cum eum alius praecederet adgnatus, sibi potius deferri. et non puto hunc | |
| esse praedonem qui dolo caret, quamuis in iure erret. 'Si ante litem contestatam', inquit, | 7.1 |
| 'fecerit': hoc ideo adiectum, quoniam post litem contestatam omnes incipiunt malae fidei | |
| possessores esse, quin immo post controuersiam motam. quamquam enim litis contestatae | |
| mentio fiat in senatus consulto, tamen et post motam controuersiam omnes possessores | |
| pares fiunt et quasi praedones tenentur. et hoc iure hodie utimur: coepit enim scire rem | 5 |
| ad se non pertinentem possidere se is qui interpellatur. qui uero praedo est, et ante litem | |
| contestatam doli nomine tenebitur: hic est enim dolus praeteritus. 'Perinde', inquit, 'con- | 8.1 |
| demnandos quasi possiderent': merito: nam is qui dolo fecit quo minus possideret, ut pos- | |
| sessor condemnatur. accipies, siue dolo desierit possidere siue dolo possessionem noluerit | |
| admittere. siue autem ab alio res possideatur siue in totum non extet, locum habebit haec | |
| clausula. unde si sit alius possessor, ab utroque hereditas peti possit: et si per multos am- | 5 |
| bulauerit possessio, omnes tenebuntur. Sed utrum is solus qui possidet fructus praestabit | 9.1 |
| an etiam is qui dolo fecit quo minus possideret? et dicendum erit post senatus consultum | |
| ambo teneri. Haec uerba senatus consulti etiam aduersus eum qui non possidet iusiuran- | 10.1 |
| dum inducunt: tam enim aduersus eum qui dolo fecit quo minus possideat quam aduersus | |
| possidentem in litem iuratur. Consuluit senatus bonae fidei possessoribus, ne in totum | 11.1 |
| damno adfici<a>ntur, sed in id dumtaxat teneantur, in quo locupletiores facti sunt. quem- | |
| cumque igitur sumptum fecerint ex hereditate, si quid dilapidauerunt perdiderunt, dum re | |
| sua se abuti putant, non praestabunt. nec si donauerint, locupletiores facti uidebuntur, | |
| quamuis ad remunerandum sibi aliquem naturaliter obligauerunt. plane si ἀντίδωρα accepe- | 5 |
| runt, dicendum est eatenus locupletiores factos, quatenus acceperunt: uelut genus quoddam | |
| hoc esset permutationis. Si quis re sua lautius usus sit contemplatione delatae sibi heredi- | 12.1 |
| tatis, Marcellus libro quinto digestorum putat nihil eum ex hereditate deducturum, si eam | |
| non attigit. | |
| Simili modo et si mutuam pecuniam accepit, quasi diues se deceperit. | 13.1 |
| Si | 14.1 |
| tamen pignori res hereditarias dedit, uidendum, an uel sic attingatur hereditas: quod est | |
| difficile, cum ipse sit obligatus. Adeo autem qui locupletior factus non est non tenetur, ut | 15.1 |
| si quis putans se ex asse heredem partem dimidiam hereditatis sine dolo malo consump- | |
| serit, Marcellus libro quarto digestorum tractat, num non teneatur, quasi id quod erogauerit | |
| ex eo fuerit, quod ad eum non pertinebat, sed ad coheredes: nam et si is qui heres non | |
| erat totum, quidquid apud se fuit, consumpsisset, sine dubio non tenetur, quasi locuple- | 5 |
| tior non factus. sed in proposita quaestione tribus uisionibus relatis, una prima: deinde | |
| alia posse dici totum quod superest restituere eum debere, quasi suam partem consumpserit: | |
| tertia utrique quod consumptum est decedere: ait utique nonnihil restituendum, de illo du- | |
| bitat, utrum totum an partem restituendam dicat: puto tamen residuum integrum non esse | |
| restituendum, sed partem eius dimidiam. Quod autem quis ex hereditate erogauit, utrum | 16.1 |
| totum decedat an uero pro rata patrimonii eius? ut puta penum hereditarium ebibit: utrum | |
| totum hereditati expensum feratur an aliquid et patrimonio eius? ut in id factus locuple- | |
| tior uideatur, quod solebat ipse erogare ante delatam hereditatem: ut si quid lautius con- | |
| templatione hereditatis impendit, in hoc non uideatur factus locupletior, in statutis uero | 5 |
| suis sumptibus uideatur factus locupletior: utique enim etsi non tam laute erogasset, ali- | |
| quid tamen ad uictum cottidianum erogasset. nam et diuus Marcus in causa Pythodori, | |
| qui rogatus erat quod sibi superfuisset ex hereditate reddere, decreuit ea, quae alienata | |
| erant non minuendi fideicommissi nec pretium in corpus patrimonii Pythodori redisse, et | |
| ex proprio Pythodori patrimonio et ex hereditate decedere, non tantum ex hereditate. et | 10 |
| nunc igitur statuti sumptus utrum ex hereditate decedent exemplo rescripti diui Marci an | |
| ex solo patrimonio, uidendum erit: et uerius est, ut ex suo patrimonio decedant ea quae | |
| et si non heres fuisset erogasset. Item si rem distraxit bonae fidei possessor nec pretio | 17.1 |
| factus sit locupletior, an singulas res, si nondum usucaptae sint, uindicare petitor ab emp- | |
| tore possit? et si uindicet, an exceptione non repellatur 'quod praeiudicium hereditati non | |
| fiat inter actorem et eum qui uenum dedit', quia non uidetur uenire in petitionem here- | |
| ditatis pretium earum, quamquam uicti emptores reuersuri sunt ad eum qui distraxit? et | 5 |
| puto posse res uindicari, nisi emptores regressum ad bonae fidei possessorem habent. | |
| quid tamen si is qui uendidit paratus sit ita defendere hereditatem, ut perinde atque si | |
| possideret conueniatur? incipit exceptio locum habere ex persona emptorum. certe si mi- | |
| nori pretio res uenierint et pretium quodcumque illud actor sit consecutus, multo magis | |
| poterit dici exception<e> eum summoueri. nam et si id quod a debitoribus exegit possessor | 10 |
| petitori hereditatis soluit, liberari debitores Iulianus libro quarto digestorum scribit, siue | |
| bonae fidei possessor siue praedo fuit qui debitum ab his exegerat, et ipso iure eos liberari. | |
| Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, | 18.1 |
| ut puta eorum quae a debitoribus sunt exacta, item pretiorum. Hoc senatus consultum ad | 19.1 |
| petitionem hereditatis factum etiam in familiae herciscundae iudicio locum habere placet, | |
| ne res absurda sit, ut quae peti possint diuidi non possint. Augent hereditatem gregum | 20.1 |
| et pecorum partus. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Quod si oues natae sunt, deinde ex his | 26.pr.1 |
| aliae, hae quoque quasi augmentum restitui debent. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Ancillarum etiam partus et par- | 27.pr.1 |
| tuum partus quamquam fructus esse non existimantur, quia non temere ancillae eius rei | |
| causa comparantur ut pariant, augent tamen hereditatem: quippe cum ea omnia fiunt here- | |
| ditaria, dubium non est, quin ea possessor, si aut possideat aut post petitam hereditatem | |
| dolo malo fecit quo minus possideret, debeat restituere. Sed et pensiones, quae ex loca- | 1.1 |
| tionibus praediorum urbanorum perceptae sunt, uenient, licet a lupanario perceptae sint: | |
| nam et in multorum honestorum uirorum praediis lupanaria exercentur. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Post senatus consultum enim omne | 28.pr.1 |
| lucrum auferendum esse tam bonae fidei possessori quam praedoni dicendum est. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Mercedes plane a colonis acceptae | 29.pr.1 |
| loco sunt fructuum. operae quoque seruorum in eadem erunt causa, qua sunt pensiones: | |
| item uecturae nauium et iumentorum. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Iulianus scribit actorem eligere debere, | 30.pr.1 |
| utrum sortem tantum an et usuras uelit cum periculo nominum agnoscere. atquin secun- | |
| dum hoc non obseruabimus quod senatus uoluit, bonae fidei possessorem teneri quatenus | |
| locupletior sit: quid enim si pecuniam eligat actor, quae seruari non potest? dicendum | |
| itaque est in bonae fidei possessore haec tantummodo eum praestare debere, id est uel | 5 |
| sortem et usuras eius si et eas percepit, uel nomina cum eorum cessione in id facienda, | |
| quod ex his adhuc deberetur, periculo scilicet petitoris. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Si quid possessor soluit credito- | 31.pr.1 |
| ribus, reputabit, quamquam ipso iure non liberauerit petitorem hereditatis: nam quod quis | |
| suo nomine soluit, non debitoris, debitorem non liberat. et ideo Iulianus libro sexto di- | |
| gestorum scribit ita id imputaturum possessorem, si cauerit se petitorem defensum iri. | |
| sed an et bonae fidei possessor debeat defendendum cauere, uidendum erit, quia in eo | 5 |
| quod soluit non uidetur locupletior factus: nisi forte habeat condictionem et hoc nomine | |
| uidetur locupletior, quia potest repetere: finge enim eum, dum se heredem putat, soluisse | |
| suo nomine. et uidetur mihi Iulianus de solo praedone ut caueat sensisse, non etiam de | |
| bonae fidei possessore: condictionem tamen praestare debebit. sed et petitor si a credito- | |
| ribus conueniatur, exceptione uti debebit. Sed si ipsi aliquid praedoni debebatur, hoc | 1.1 |
| deducere non debebit: maxime si id fuit debitum, quod natura debebatur. quid tamen si | |
| expediebat petitori id debitum esse dissolutum propter poenam uel aliam causam? potest | |
| dici ipsum sibi uel soluisse uel debuisse soluere. Iustus autem possessor dubio procul de- | 2.1 |
| bebit deducere, quod sibi debetur. Sicut autem sumptum quem fecit deducit, ita si facere | 3.1 |
| debuit nec fecit, culpae huius reddat rationem, nisi bonae fidei possessor est: tunc enim, | |
| quia quasi suam rem neglexit, nulli querellae subiectus est ante petitam hereditatem: postea | |
| uero et ipse praedo est. Illud plane praedoni imputari non potest, cur passus est debitores | 4.1 |
| liberari et pauperiores fieri et non eos conuenit, cum actionem non habuerit. Quod autem | 5.1 |
| possessori solutum est an restituere debeat, uideamus: et si bonae fidei possessor fuit siue | |
| non, debere restituere placet, et quidem si restituerit, ut Cassius scribit et Iulianus libro | |
| sexto, liberari ipso iure debitores. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Per seruum adquisitae res heredi resti- | 32.pr.1 |
| tuendae sunt: quod procedit in hereditate liberti et cum de inofficioso agitur, cum interim | |
| in bonis esset heredis: | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. nisi ex re heredis scripti stipu- | 33.pr.1 |
| latus sit. Iulianus scribit, si hominem possessor distraxerit, si quidem non necessarium | 1.1 |
| hereditati, petitione hereditatis pretium praestaturum: imputaretur enim ei, si non dis- | |
| traxisset: quod si necessarium hereditati, si quidem uiuit, ipsum praestandum, si deces- | |
| serit, fortassis nec pretium: sed non passurum iudicem qui cognoscit possessorem pretium | |
| lucrari scribit, et uerius est. | 5 |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Filii familias militis puto peti posse | 34.pr.1 |
| hereditatem ex testamento nobis obuenientem. Si seruus uel filius familias res hereditarias | 1.1 |
| teneat, a patre dominoue peti hereditas potest, si facultatem restituendarum rerum habet. | |
| certe si pretium rerum hereditariarum uenditarum in peculio serui habeat, et Iulianus | |
| existimat posse a domino quasi a iuris possessore hereditatem peti. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Idem Iulianus ait etiam si non- | 35.pr.1 |
| dum pretia rerum consecutus sit seruus, posse a domino quasi a iuris possessore heredi- | |
| tatem peti, quia habet actionem, qua eam pecuniam consequatur, quae quidem actio etiam | |
| ignoranti adquireretur. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Si a domino uel a patre, qui pretia | 36.pr.1 |
| possidet, hereditas petatur, an filio uel seruo mortuo uel seruo manumisso uel emancipato | |
| filio intra annum agi debeat? et an debitum sibi dominus uel pater deducere potest? Iu- | |
| lianus uerius esse ait, id quod Proculus quoque respondit, perpetuo actionem dandam nec | |
| deduci oportere id quod ipsi debetur, quia non de peculio agatur, sed hereditas petatur. | 5 |
| haec recte, si pretia habeat seruus uel filius familias. quod si propterea hereditas petatur | |
| a domino, quod seruus debitor fuit, perinde haberi debebit, atque si de peculio ageretur. | |
| idem dicendum Mauricianus ait etiam si pecuniam ex pretio perceptam seruus uel filius | |
| consumpserit, sed alias ex peculio eius solui potest. Sed et a filio familias peti hereditatem | 1.1 |
| posse non est dubium, quia restituendi facultatem habet, sicut ad exhibendum. multo magis | |
| dicimus posse peti hereditatem a filio familias, qui, cum pater familias esset et possideret | |
| hereditatem, adrogandum se praestauit. Si possessor hereditarium seruum occiderit, id | 2.1 |
| quoque in hereditatis petitione ueniet: sed Pomponius ait actorem debere eligere, utrum | |
| uelit sibi eum condemnari, ut caueat se non acturum lege Aquilia, an malit integram sibi | |
| esse actionem legis Aquiliae omissa eius rei aestimatione a iudice. quae electio locum ha- | |
| bet, si ante aditam hereditatem occisus sit seruus: nam si postea, ipsius actio propria ef- | 5 |
| fecta est nec ueniet in hereditatis petitionem. Si praedo dolo desisset possidere, res autem | 3.1 |
| eo modo interierit, quo esset interitura et si eadem causa possessionis mansisset: quantum | |
| ad uerba senatus consulti melior est causa praedonis quam bonae fidei possessoris, quia | |
| praedo, si dolo desierit possidere, ita condemnatur atque si possideret, nec adiectum esset, | |
| si res interierit. sed non est dubium, quin non debeat melioris esse condicionis quam bonae | 5 |
| fidei possessor. itaque et si pluris uenierit res, electio debebit esse actoris, ut pretium con- | |
| sequatur: alioquin lucretur aliquid praedo. Quo tempore locupletior esse debeat bonae | 4.1 |
| fidei possessor, dubitatur: sed magis est rei iudicatae tempus spectandum esse. Fructus | 5.1 |
| intelleguntur deductis impensis, quae quaerendorum cogendorum conseruandorumque eo- | |
| rum gratia fiunt. quod non solum in bonae fidei possessoribus naturalis ratio expostulat, | |
| uerum etiam in praedonibus, sicut Sabino quoque placuit. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Quod si sumptu<s> quidem fecit, | 37.pr.1 |
| nihil autem fructuum perceperit, aequissimum erit rationem horum quoque in bonae fidei | |
| possessoribus haberi. | |
| Paulus libro uicesimo ad edictum. Plane in ceteris necessariis et utilibus | 38.pr.1 |
| impensis posse separari, ut bonae fidei quidem possessores has quoque imputent, praedo | |
| autem de se queri debeat, qui sciens in rem alienam impendit. sed benignius est in huius | |
| quoque persona haberi rationem impensarum (non enim debet petitor ex aliena iactura lu- | |
| crum facere) et id ipsum officio iudicis continebitur: nam nec exceptio doli mali desideratur. | 5 |
| plane potest in eo differentia esse, ut bonae fidei quidem possessor omnimodo impensas | |
| deduc<a>t, licet res non exstet in quam fecit, sicut tutor uel curator consequuntur, praedo | |
| autem non aliter, quam si res melior sit. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Utiles autem necessariaeque sunt | 39.pr.1 |
| ueluti quae fiunt reficiendorum aedificiorum gratia: aut in nouelleta: aut cum seruorum | |
| gratia litis aestimatio soluitur, cum id utilius sit quam ipsos dedi: denique alias complures | |
| eiusdem generis esse impensas manifestum est. Uideamus tamen, ne et ad picturarum quo- | 1.1 |
| que et marmorum et ceterarum uoluptariarum rerum impensas aeque proficiat nobis doli | |
| exceptio, si modo bonae fidei possessores simus: nam praedoni probe dicetur non debuisse | |
| in alienam rem superuacuas impensas facere: ut tamen potestas ei fieret tollendorum eo- | |
| rum, quae sine detrimento ipsius rei tolli possint. | 5 |
| Paulus libro uicesimo ad edictum. Illud quoque quod in oratione diui | 40.pr.1 |
| Hadriani est, ut post acceptum iudicium id actori praestetur, quod habiturus esset, si eo | |
| tempore quo petit restituta esset hereditas, interdum durum est. quid enim, si post litem | |
| contestatam mancipia aut iumenta aut pecora deperierint? damnari debebit secundum uerba | |
| orationis, quia potuit petitor restituta hereditate distraxisse ea. et hoc iustum esse in spe- | 5 |
| cialibus petitionibus Proculo placet: Cassius contra sensit. in praedonis persona Proculus | |
| recte existimat, in bonae fidei possessoribus Cassius. nec enim debet possessor aut morta- | |
| litatem praestare, aut propter metum huius periculi temere indefensum ius suum relinquere. | |
| Praedo fructus suos non facit, sed augent hereditatem: ideoque eorum quoque fructus prae- | 1.1 |
| stabit. in bonae fidei autem possessore hi tantum ueniunt in restitutione quasi augmenta | |
| hereditatis, per quos locupletior factus est. Actiones si quas possessor nanctus est, euicta | 2.1 |
| hereditate restituere debet, ueluti si interdictum unde ui, aut quod precario concessit. contra | |
| quoque si possessor cauerit damni infecti, cauendum est possessori. Ad officium iudicis per- | 3.1 |
| tinebunt et noxales actiones, ut, si paratus sit possessor noxae dedere seruum qui damnum | |
| dederit in <re> hereditaria uel furtum fecerit, absoluatur, sicut fit in interdicto quod ui aut clam. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Si quo tempore conueniebatur pos- | 41.pr.1 |
| sessor hereditatis, pauciores res possidebat, deinde aliarum quoque rerum possessionem a<d-> | |
| sumpsit, eas quoque uictus restituere debebit, siue ante acceptum iudicium siue postea | |
| adquisierit possessionem. et si fideiussores, quos dederat, ad litem non sufficiant, iubere | |
| eum debeb<i>t proconsul ut idonee caueat. ex diuerso quoque si pauciores postea possi- | 5 |
| debit, quam initio possidebat, si modo id sine dolo eius acciderit, absolui debet quod ad | |
| eas res quas desiit possidere. Fructus computandos etiam earum rerum, quas defunctus | 1.1 |
| pignori accepit, Iulianus ait. | |
| Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum. Si debitor hereditarius non | 42.pr.1 |
| ideo nolit soluere, quod se dicat heredem, sed ideo quod neget aut dubitet, an hereditas | |
| pertineat ad eum qui petit hereditatem, non tenetur hereditatis petitione. | |
| Paulus libro secundo ad Plautium. Postquam legatum a te accepi, heredi- | 43.pr.1 |
| tatem peto. Atilicinus quibusdam placuisse ait non aliter mihi aduersus te dandam peti- | |
| tionem, quam si legatum redderem. uideamus tamen ne non aliter petitor hereditatis lega- | |
| tum restituere debeat, quam ut ei caueatur, si contra eum de hereditate iudicatum fuerit, | |
| reddi ei legatum: cum sit iniquum eo casu possessorem hereditatis legatum, quod soluerit, | 5 |
| retinere, et maxime si non per calumniam, sed per errorem hereditatem petierit aduersarius: | |
| idque et Laelius probat. imperator autem Antoninus rescripsit ei, qui legatum ex testa- | |
| mento abstulisset, causa cognita hereditatis petitionem negandam esse, scilicet si manifesta | |
| calumnia sit. | |
| Iauolenus libro primo ex Plautio. Cum is, qui legatum ex testamento per- | 44.pr.1 |
| cepit, hereditatem petit, si legatum quocumque modo redditum non sit, iudicis officio con- | |
| tinetur, ut uictori deducto eo quod accepit restituatur hereditas. | |
| Celsus libro quarto digestorum. Qui se liti optulit, cum rem non possideret, | 45.pr.1 |
| condemnatur, nisi si euidentissimis probationibus possit ostendere actorem ab initio litis | |
| scire eum non possidere: quippe isto modo non est deceptus et qui se hereditatis petitioni | |
| optulit ex doli clausula tenetur: aestimari scilicet oportebit, quanti eius interfuit non decipi. | |
| Modestinus libro sexto differentiarum. Praedonis loco intellegendus est is, | 46.pr.1 |
| qui tacitam fidem interposuerit, ut non capienti restitueret hereditatem. | |
| Idem libro octauo responsorum. Lucius Titius cum in falsi testamenti pro- | 47.pr.1 |
| pinqui accusatione non optinuerit, quaero, an de non iure facto nec signato testamento | |
| querella illi competere possit. respondit non ideo repelli ab intentione non iure facti testa- | |
| menti, quod in falsi accusatione non optinuerit. | |
| Iauolenus libro tertio ex Cassio. In aestimationibus hereditatis ita uenit | 48.pr.1 |
| pretium uenditae hereditatis, ut id quoque accedat, quod plus fuit in hereditate, si ea ne- | |
| gotiationis causa ueniit: sin autem ex fideicommissi causa, nihil amplius quam quod bona | |
| fide accepit. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Si bonae fidei possessor hereditatis | 49.pr.1 |
| uelit cum debitoribus hereditariis aut qui res hereditarias occupauerint consistere, audietur, | |
| utique si periculum erit, ne inter moras actiones intercidant. petitor autem hereditatis citra | |
| metum exceptionis in rem agere poterit: quid enim si possessor hereditatis neglegat? quid | |
| si nihil iuris habere se sciat? | 5 |
| Idem libro sexto quaestionum. Hereditas etiam sine ullo corpore iuris intel- | 50.pr.1 |
| lectum habet. Si defuncto monumentum condicionis implendae gratia bonae fidei possessor | 1.1 |
| fecerit, potest dici, quia uoluntas defuncti uel in hoc seruanda est, utique si probabilem | |
| modum faciendi monumenti sumptus, uel quantum testator iusserit, non excedat, eum, cui | |
| aufertur hereditas, impensas ratione doli exceptione aut retenturum aut actione negotiorum | |
| gestorum repetiturum, ueluti hereditario negotio gesto: quamuis enim stricto iure nulla | 5 |
| teneantur actione heredes ad monumentum faciendum, tamen principali uel pontificali | |
| auctoritate compelluntur ad obsequium supremae uoluntatis. | |
| Idem libro secundo responsorum. Heres furiosi substituto uel sequentis gra- | 51.pr.1 |
| dus cognato fructus medii temporis, quibus per curatorem furiosus locupletior factus ui- | |
| detur, praestabit: exceptis uidelicet impensis, quae circa eandem substantiam tam necessarie | |
| quam utiliter factae sunt. sed et si quid circa furiosum necessarie fuerit expensum, et hoc | |
| ex<ci>piatur, nisi alia sufficiens substantia est furioso, ex qua sustentari potest. Fructuum | 1.1 |
| post hereditatem petitam perceptorum usurae non praestantur: diuersa ratio est eorum, | |
| qui ante actionem hereditatis illatam percepti hereditatem auxerunt. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Si possessor ex hereditate | 52.pr.1 |
| inhonestos habuerit quaestus, hos etiam restituere cogetur, ne honesta interpretatio non | |
| honesto quaestui lucrum possessori faciat. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Non solum ad aes alienum hereditarium | 53.pr.1 |
| exsoluendum necessaria alienatio possessori est, sed et si impensae necessariae in rem he- | |
| reditariam factae sunt a possessore, uel si mora periturae deterioresue futurae erant. | |
| Iulianus libro sexto digestorum. Ei, qui partes hereditarias uel totam a fisco | 54.pr.1 |
| mercatus fuerit, non est iniquum dari actionem, per quam uniuersa bona persequatur, quem- | |
| admodum ei, cui ex Trebelliano senatus consulto hereditas restituta est, petitio hereditatis | |
| datur. Heres debitoris id quod defunctus pignori dederat quin hereditatem petendo con- | 1.1 |
| sequi possit, dubium non est. Cum praedia urbana et rustica neglegentia possessorum | 2.1 |
| peiora sint facta, ueluti quia uineae pomaria horti extra consuetudinem patris familias de- | |
| functi culta sunt: litis aestimationem earum rerum, quanto peiores sint factae, possessores | |
| pati debent. | |
| Idem libro sexagesimo digestorum. Euicta hereditate bonae fidei possessor | 55.pr.1 |
| quod lege Aquilia exegisset non simplum, sed duplum restituet: lucrum enim ex eo, quod | |
| propter hereditatem acceperit, facere non debet. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Cum hereditas petita sit, eos fructus, | 56.pr.1 |
| quos possessor percepit, omnimodo restituendos, etsi petitor eos percepturus non fuerat. | |
| Neratius libro septimo membranarum. Cum idem eandem hereditatem ad- | 57.pr.1 |
| uersus duos defendit et secundum alterum ex his iudicatum est, quaeri solet, utrum per- | |
| inde ei hereditatem restitui oporteat, atque oporteret, si aduersus alium defensa non esset: | |
| ut scilicet si mox et secundum alium fuerit iudicatum, absoluatur is cum quo actum est, | |
| quia neque possideat neque dolo malo fecerit, quo minus possideret quod iudicio reuictus | 5 |
| restituerit: an quia possit et secundum alium iudicari, non aliter restituere debeat quam | |
| si cautum ei fuerit, quod aduersus alium eandem hereditatem defendit. sed melius est of- | |
| ficio iudicis cautione uel satisdatione uicto mederi, cum et res salua sit ei, qui in exsecu- | |
| tione tardior uenit aduersus priorem uictorem. | |
| Scaeuola libro tertio digestorum. Filius a patre emancipatus secundum | 58.pr.1 |
| condicionem testamenti matris adiit hereditatem, quam pater, antequam filium emanciparet, | |
| possedit fructusque ex ea possedit, sed erogationem in honorem filii cum esset senator | |
| fecit ex ea. quaesitum est, cum paratus sit pater restituere hereditatem habita ratione eo- | |
| rum quae in eum erogauit, an filius nihilo minus perseuerans petere hereditatem doli mali | 5 |
| exceptione summoueri possit. respondi, et si non exciperetur, satis per officium iudicis | |
| consuli. |