| DE INOFFICIOSO TESTAMENTO | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Sciendum est frequentes esse in- | 5.2.1.pr.1 |
| officiosi querellas: omnibus enim tam parentibus quam liberis de inofficioso licet disputare. | |
| cognati enim proprii qui sunt ultra fratrem melius facerent, si se sumptibus inanibus non | |
| uexarent, cum optinere spem non haberent. | |
| Marcianus libro quarto institutionum. Hoc colore inofficioso testa- | 2.pr.1 |
| mento agitur, quasi non sanae mentis fuerunt, ut testamentum ordinarent. et hoc dicitur | |
| non quasi uere furiosus uel demens testatus sit, sed recte quidem fecit testamentum, sed | |
| non ex officio pietatis: nam si uere furiosus esset uel demens, nullum est testamentum. | |
| Marcellus libro tertio digestorum. Inofficiosum testamentum dicere hoc est | 3.pr.1 |
| allegare, quare exheredari uel praeteriri non debuerit: quod plerumque accidit, cum falso | |
| parentes instimulati liberos suos uel exheredant uel praetereunt. | |
| Gaius libro singulari ad legem Glitiam. Non est enim consentiendum paren- | 4.pr.1 |
| tibus, qui iniuriam aduersus liberos suos testamento inducunt: quod plerumque faciunt, | |
| maligne circa sanguinem suum inferentes iudicium, nouercalibus delenimentis instigatio- | |
| nibusue corrupti. | |
| Marcellus libro tertio digestorum. Nam et his, qui non ex masculis descen- | 5.pr.1 |
| dunt, facultas est agendi, cum et de matris testamento agant et optinere adsidue soleant. | |
| huius autem uerbi 'de inofficioso' uis illa ut dixi est docere immerentem se et ideo indigne | |
| praeteritum uel etiam exheredatione summotum: resque illo colore defenditur apud iudicem, | |
| ut uideatur ille quasi non sanae mentis fuisse, cum testamentum inique ordinaret. | 5 |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Postumus inofficiosum testamentum | 6.pr.1 |
| potest dicere eorum, quibus suus heres uel legitimus potuisset fieri, si in utero fuerit | |
| mortis eorum tempore: sed et cognatorum, quia et horum ab intestato potuit bonorum pos- | |
| sessionem accipere. quid ergo? eis imputatur cur intestati non decesserant? sed hoc nemo | |
| apud iudicem potest impetrare: non enim interdicitur testamenti factione. hoc plane ei | 5 |
| imputare potest, cur cum heredem non scripserit: potuit enim scriptus heres in possessionem | |
| mitti ex clausula de uentre in possessionem mittendo: item natus secundum tabulas haberet. | |
| simili modo et eum, qui post testamentum matris factum exsecto uentre extractus est, | |
| posse queri dico. Si quis ex his personis, quae ad successionem ab intestato non admit- | 1.1 |
| tuntur, de inofficioso egerit (nemo enim eum repellit) et casu optinuerit, non ei prosit | |
| uictoria, sed his qui habent ab intestato successionem: nam intestatum patrem familias | |
| facit. Si quis instituta accusatione inofficiosi decesserit, an ad heredem suum querellam | 2.1 |
| transferat? Papinianus respondit, quod et quibusdam rescriptis significatur, si post adgni- | |
| tam bonorum possessionem decesserit, esse successionem accusationis. et si non sit petita | |
| bonorum possessio, iam tamen coepta controuersia uel praeparata, uel si cum uenit ad | |
| mouendam inofficiosi querellam decessit, puto ad heredem transire. | 5 |
| Paulus libro singulari de septemuiralibus iudiciis. Quemadmodum prae- | 7.pr.1 |
| parasse litem quis uideatur, ut possit transmittere actionem, uideamus, et ponamus in | |
| potestate fuisse eum, ut neque bonorum possessio ei necessaria et aditio hereditatis super- | |
| uacua sit: is si comminatus tantum accusationem fuerit uel usque ad denuntiationem uel | |
| libelli dationem praecesserit, ad heredem suum accusationem transmittet: idque diuus | 5 |
| Pius de libelli datione et denuntiatione rescripsit. quid ergo si in potestate non fuerit, an | |
| ad heredem actionem transmittat? et recte uidetur litem praeparasse, si ea fecerit quorum | |
| supra mentionem habuimus. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Papinianus libro quinto quaestio- | 8.pr.1 |
| num recte scribit inofficiosi querellam patrem filii sui nomine instituere non posse inuito | |
| eo: ipsius enim iniuria est. sequenti loco scribit, si filius post adgnitam litis ordinandae | |
| gratia bonorum possessionem decesserit, finitam esse inofficiosi querellam, quae non patri, | |
| sed nomine dabatur filii. Si quis post rem inofficiosi ordinatam litem dereliquerit, postea | 1.1 |
| non audietur. Si imperator sit heres institutus, posse inofficiosum dici testamentum sae- | 2.1 |
| pissime rescriptum est. Papinianus libro secundo responsorum ait contra ueterani patris | 3.1 |
| familias testamentum esse inofficiosi querellam, etsi ea sola bona habuit quae in castris | |
| quaesierat. Si quis in militia fecerit testamentum et intra annum post militiam decesserit, | 4.1 |
| dubito an, quia ad hoc usque temporis iure militari testamentum eius ualet, querella in- | |
| officiosi cesset: et potest dici querellam inofficiosi cessare. Sed nec impuberis filii mater | 5.1 |
| inofficiosum testamentum dicit, quia pater ei hoc fecit (et ita Papinianus respondit): nec | |
| patris frater, quia filii testamentum est: ergo nec frater impuberis, si patris non dixit. sed | |
| si in patris obtentum est, nec hoc ualebit: nisi si pro parte patris rescissum est: tunc enim | |
| pupillare ualet. Si quis mortis causa filio donauerit quartam partem eius quod ad eum | 6.1 |
| esset peruenturum, si intestatus pater familias decessisset, puto secure eum testari. Si | 7.1 |
| quis impuberi filio substituit secundas tabulas faciendo, non ob hoc admittemus ipsum im- | |
| puberem ad inofficiosi querellam. Quoniam autem quarta debitae portionis sufficit ad ex- | 8.1 |
| cludendam querellam, uidendum erit an exheredatus partem faciat qui non queritur: ut | |
| puta sumus duo filii exheredati. et utique faciet, ut Papinianus respondit, et si dicam in- | |
| officiosum, non totam hereditatem debeo, sed dimidiam petere. proinde si sint ex duobus | |
| filiis nepotes, ex uno plures, tres puta, ex uno unus: unicum sescuncia, unum ex illis | 5 |
| semuncia querella excludit. Quarta autem accipietur scilicet deducto aere alieno et funeris | 9.1 |
| impensa: sed an et libertates quartam minuant, uidendum est. et numquid minuant? nam | |
| si, cum quis ex asse heres institutus est, ideo non potest dicere inofficiosum, quia habet | |
| Falcidiam, Falcidia autem libertates non minuit: potest dici deductis libertatibus quartam | |
| ineundam. cum igitur placet quartam minui per libertates, eueniet ut, qui seruos tantum | 5 |
| habet in patrimonio suo, dando eis libertatem inofficiosi querellam excludat: nisi forte hic | |
| filius, si non fuit in potestate, a patre heres institutus merito omittit hereditatem et ad | |
| substitutum transmittens querellam inofficiosi instituet, uel ab intestato citra edicti poenam | |
| habeat hereditatem. Si condicioni parere testator heredem iussit in persona filii uel alte- | 10.1 |
| rius qui eandem querellam mouere potest et sciens is accepit, uidendum, ne ab inofficiosi | |
| querella excludatur: adgnouit enim iudicium. idem est et si legatarius ei uel statuliber | |
| dedit. et potest dici excludi eum, maxime si heredem ei iusserat dare: ceterum si legata- | |
| rium, numquid semel natam inofficiosi querellam non peremat legatarii oblatio? cur ergo | 5 |
| in herede absolute diximus? quoniam ante aditam hereditatem nec nascitur querella. ego | |
| euentum puto sequendum in hac re, ut, si forte antequam iudicium moueatur oblatio ei fiat | |
| eius quod relictum est, quasi ex uoluntate testatoris oblato eo satis ei factum uideatur. | |
| Unde si quis fuit institutus forte ex semisse, cum ei sextans ex substantia testatoris de- | 11.1 |
| beretur, et rogatus esset post certum temporis restituere hereditatem, merito dicendum est | |
| nullum iudicium mouere, cum debitam portionem et eius fructus habere possit: fructus | |
| enim solere in Falcidiam imputari non est incognitum. ergo et si ab initio ex semisse | |
| heres institutus rogetur post decennium restituere hereditatem, nihil habet quod queratur, | 5 |
| quoniam facile potest debitam portionem eiusque fructus medio tempore cogere. Si quis | 12.1 |
| et irritum dicat testamentum uel ruptum et inofficiosum, condicio ei deferri debet, utrum | |
| prius mouere uolet. Si filius exheredatus in possessione sit hereditatis, scriptus quidem | 13.1 |
| heres petet hereditatem, filius uero in modum contradictionis querellam inducat, quemad- | |
| modum ageret, si non possideret, sed peteret. Meminisse autem oportebit eum, qui testa- | 14.1 |
| mentum inofficiosum improbe dixit et non optinuit, id quod in testamento accepit perdere | |
| et id fisco uindicari quasi indigno ablatum. sed ei demum aufertur quod testamento datum | |
| est, qui usque ad sententiam iudicum lite improba perseuerauerit: ceterum si ante sen- | |
| tentiam destitit uel decessit, non ei aufertur quod datum est: proinde et si absente eo | 5 |
| secundum praesentem pronuntietur, potest dici conseruandum ei quod accepit. eo autem | |
| solo carere quis debet, cuius emolumentum ad eum pertinet: ceterum si id rogatus fuit | |
| restituere, non debet iniuria fieri. unde non male Papinianus libro secundo responsorum | |
| refert, si heres fuit institutus et rogatus restituere hereditatem, deinde in querella inofficiosi | |
| non optinuit, id quod iure Falcidiae potuit habere solum perdere. Si quis impubes adro- | 15.1 |
| gatus sit ex his personis, quae et citra adoptionem et emancipationem queri de inofficioso | |
| possunt, hunc puto remouendum a querella, cum habeat quartam ex constitutione diui Pii. | |
| quod si egit nec optinuit, an quartam perdat? et puto aut non admittendum ad inofficio- | |
| sum, aut si admittatur, etsi non optinuerit, quartam ei quasi aes alienum concedendam. | 5 |
| Si ex causa de inofficiosi cognouerit iudex et pronuntiauerit contra testamentum nec fuerit | 16.1 |
| prouocatum, ipso iure rescissum est: et suus heres erit secundum quem iudicatum est et | |
| bonorum possessor, si hoc se contendit: et libertates ipso iure non ualent: nec legata de- | |
| bentur, sed soluta repetuntur aut ab eo qui soluit: aut ab eo qui optinuit et haec utili | |
| actione repetuntur. fere autem si ante controuersiam motam soluta sunt, qui optinuit re- | 5 |
| petit: et ita diuus Hadrianus et diuus Pius rescripserunt. Plane si post | 17.1 |
| quinquennium inofficiosum dici coeptum est ex magna et iusta causa, libertates non esse | |
| reuocandas, quae competierunt uel praestitae sunt, sed uiginti aureos a singulis praestan- | |
| dos uictori. | |
| Modestinus libro singulari de inofficioso testamento. Si autem intra. | 9.pr.1 |
| quinquennium egerit, libertates non competunt. sed Paulus ait praestaturum fidei commissas | |
| libertates, scilicet uiginti aureis et in hoc casu a singulis praestandis | |
| Marcellus libro tertio digestorum. Si pars iudicantium de inofficioso testa- | 10.pr.1 |
| mento contra testamentum, pars secundum id sententiam dederit, quod interdum fieri solet, | |
| humanius erit sequi eius partis sententiam quae secundum testamentum spectauit: nisi si | |
| aperte iudices inique secundum scriptum heredem pronuntiasse apparebit. Illud notissimum | 1.1 |
| est eum qui legatum perceperit non recte de inofficioso testamento dicturum, nisi id totum | |
| alii administrauit. | |
| Modestinus libro tertio responsorum. Etiamsi querella inofficiosi testamenti | 11.pr.1 |
| optinuerit, non ideo tamen donationes, quas uiuus ei perfecisse proponitur, infirmari neque | |
| in dotem datorum partem uindicari posse respondi. | |
| Idem libro singulari de praescriptionibus. Nihil interest sibi relictum legatum | 12.pr.1 |
| filius exheredatus adgnouerit an filio seruoue relictum consecutus sit: utrubique enim prae- | |
| scriptione submouebitur. quin etiam si idem institutum seruum priusquam adire heredi- | |
| tatem iuberet manumiserit, ut ille suo arbitrio adeat hereditatem, idque fraudulento consilio | |
| fecerit, summouebitur ab actione. Si a statulibero exheredatus pecuniam petere coeperit, | 1.1 |
| uideri adgnouisse parentis iudicium. Si cum filius ademptum legatum instituerit petere, | 2.1 |
| summotus repetat inofficiosi querellam, praescriptione remouendus non est: quamuis enim | |
| agendo testamentum comprobauerit, tamen est aliquid, quod testatoris uitio reputetur, ut | |
| merito repellendus non sit. Filius testatoris, qui cum Titio eiusdem pecuniae reus fuerat, | 3.1 |
| liberatione Titio legata per acceptilationem Titii liberatus ab actione inofficiosi non sum- | |
| mouebitur. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Titia filiam heredem instituit, filio legatum dedit: | 13.pr.1 |
| eodem testamento ita cauit: 'Ea omnia quae supra dari fieri iussi, ea dari fieri uolo ab | |
| omni herede bonorumue possessore qui mihi erit etiam iure intestato: item quae dari | |
| iussero, ea uti dentur fiantque, fidei eius committo.' quaesitum est, si soror centumuirali | |
| iudicio optinuerit, an fideicommissa ex capite supra scripto debeantur. respondi: si hoc | 5 |
| quaeratur, an iure eorum, quos quis sibi ab intestato heredes bonorumue possessores suc- | |
| cessuros credat, fidei committere possit, respondi posse. Paulus notat: probat autem nec | |
| fideicommissa ab intestato data deberi, quasi a demente. | |
| Papinianus libro quinto quaestionum. Pater filium emancipauit et nepotem ex eo re- | 14.pr.1 |
| tinuit: emancipatus suscepto postea filio, duobus exheredatis patre praeterito uita decessit. | |
| in quaestione de inofficiosi testamenti praecedente causa filiorum patris intentio adhuc | |
| pendet. quod si contra filios iudicetur, pater ad querellam uocatur et suam intentionem | |
| implere potest. | 5 |
| Idem libro quarto decimo quaestionum. Nam etsi parentibus non debetur filiorum here- | 15.pr.1 |
| ditas propter uotum parentium et naturalem erga filios caritatem: turbato tamen ordine mor- | |
| talitatis non minus parentibus quam liberis pie relinqui debet. Heredi eius, qui | 1.1 |
| post litem de inofficioso praeparatam mutata uoluntate decessit, non datur de inofficioso | |
| querella: non enim sufficit litem instituere, si non in ea perseueret. Filius, qui de inofficiosi | 2.1 |
| actione aduersus duos heredes expertus diuersas sententias iudicum tulit et unum uicit, ab | |
| altero superatus est, et debitores conuenire et ipse a creditoribus conueniri pro parte potest | |
| et corpora uindicare et hereditatem diuidere: uerum enim est familiae erciscundae iudicium | |
| competere, quia credimus eum legitimum heredem pro parte esse factum: et ideo pars | 5 |
| hereditatis in testamento remansit, nec absurdum uidetur pro parte intestatum uideri. | |
| Idem libro secundo responsorum. Filio, qui de inofficioso matris testamento | 16.pr.1 |
| contra fratrem institutum de parte ante egit et optinuit, filia, quae non egit aut non | |
| optinuit, in hereditate legitima fratri non concurrit. Contra tabulas filii possessionem | 1.1 |
| iure manumissionis pater accepit et bonorum possessionem adeptus est: postea filia de- | |
| functi, quam ipse exheredauerat, quaestionem inofficiosi testamenti recte pertulit: possessio, | |
| quam pater accepit, ad irritum reccidit: nam priore iudicio de iure patris, non de iure | |
| testamenti quaesitum est: et ideo uniuersam hereditatem filiae cum fructibus restitui ne- | 5 |
| cesse est. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Qui repudiantis animo non uenit ad ac- | 17.pr.1 |
| cusationem inofficiosi testamenti, partem non facit his qui eandem querellam mouere uolunt. | |
| unde si de inofficioso testamento patris alter ex liberis exheredatis ageret, quia rescisso | |
| testamento alter quoque ad successionem ab intestato uocatur, et ideo uniuersam heredi- | |
| tatem non recte uindicasset: hic si optinuerit, uteretur rei iudicatae auctoritate, quasi | 5 |
| centumuiri hunc solum filium in rebus humanis esse nunc, cum facerent intestatum, cre- | |
| diderint. Cum contra testamentum ut inofficiosum iudicatur, testamenti factionem ha- | 1.1 |
| buisse defunctus non creditur. non idem probandum est, si herede | |
| non respondente secundum praesentem iudicatum sit: hoc enim casu non creditur ius ex | |
| sententia iudicis fieri: et ideo libertates competunt et legata petuntur. | |
| Idem libro singulari de inofficioso testamento. De qua re etiam constitutio exstat | 18.pr.1 |
| diuorum fratrum, quae huiusmodi distinctionem admittit. | |
| Idem libro secundo quaestionum. Mater decedens extraneum ex dodrante | 19.pr.1 |
| heredem instituit, filiam unam ex quadrante, alteram praeteriit: haec de inofficioso egit et | |
| optinuit. quaero, scriptae filiae quomodo succurrendum sit. respondi: filia praeterita id | |
| uindicare debet, quod intestata matre habitura esset: itaque dici potest eam quae omissa | |
| est etiam, si totam hereditatem ab intestato petat et optineat, solam habituram uniuersam | 5 |
| successionem, quemadmodum si altera omisisset legitimam hereditatem. sed non est ad- | |
| mittendum, ut aduersus sororem audiatur agendo de inofficioso: praeterea dicendum est | |
| non esse similem omittenti eam, quae ex testamento adiit: et ideo ab extraneo semissem | |
| uindicandum et defendendum totum semissem esse auferendum, quasi semis totus ad hanc | |
| pertineat. secundum quod non in totum testamentum infirmatur, sed pro parte intestata | 10 |
| efficitur, licet quasi furiosae iudicium ultimum eius damnetur. ceterum si quis putauerit | |
| filia optinente totum testamentum infirmari, dicendum est etiam institutam ab intestato | |
| posse adire hereditatem: nec enim quae ex testamento adiit, quod putat ualere, repudiare | |
| legitimam hereditatem uidetur, quam quidem nescit sibi deferri: cum et hi qui sciant ius | |
| suum, eligentes id quod putant sibi competere, non amittant. quod euenit in patrono, qui | 15 |
| iudicium defuncti falsa opinione motus amplexus est: is enim non uidetur bonorum posses- | |
| sionem contra tabulas repudiasse. ex quibus apparet non recte totam hereditatem praeteri- | |
| tam uindicare, cum rescisso testamento etiam institutae saluum ius sit adeundae hereditatis. | |
| Scaeuola libro secundo quaestionum. Qui de inofficioso uult dicere, licet | 20.pr.1 |
| negetur filius, Carbonianam bonorum possessionem non debet accipere (totiens enim ea | |
| indulgenda est, quotiens, si uere filius esset, heres esset aut bonorum possessor, ut interim | |
| et possideat et alatur et actionibus praeiudicium non patiatur: qui uero de inofficioso dicit, | |
| nec actiones mouere debet nec aliam ullam quam hereditatis petitionem exercere nec ali), | 5 |
| ne umquam melioris sit condicionis, quam si confitetur aduersarius. | |
| Paulus libro tertio responsorum. Eum, qui inofficiosi testamenti querellam | 21.pr.1 |
| instituit et fraude heredis scripti, quasi tertiam partem hereditatis tacite rogatus esset ei | |
| restituere, reliquit eam actionem, non uideri deseruisse querellam et ideo non prohiberi eum | |
| repetere inchoatam actionem. Item quaesitum est, an heres audiendus est, ante de inoffi- | 1.1 |
| ciosi querellam actam desiderans restitui sibi ea quae soluit. respondit ei, qui sciens in- | |
| debitum fideicommissum soluit, nullam repetitionem ex ea causa competere. Idem respondit, | 2.1 |
| euicta hereditate per inofficiosi querellam ab eo qui heres institutus esset, perinde omnia | |
| obseruari oportere, ac si hereditas adita non fuisset: et ideo et petitionem integram debiti | |
| heredi instituto aduersus eum qui superauit competere et compensationem debiti. | |
| Tryphoninus libro septimo decimo disputationum. Filius non impeditur, quo | 22.pr.1 |
| minus inofficiosum testamentum matris accusaret, si pater eius legatum ex testamento ma- | |
| tris accipiet uel adisset hereditatem, quamquam in eius esset potestate: nec prohiberi pa- | |
| trem dixi iure filii accusare: nam indignatio filii est. Et quaerebatur, si non | 1.1 |
| optinuisset in accusando, an quod patri datum est publicaretur? quoniam alii commodum | |
| uictoriae parat et in hac causa nihil ex officio patris, sed totum de meritis filii agitur. et | |
| inclinandum est non perdere patrem sibi datum, si secundum testamentum pronuntiatum | |
| fuisset. Multo magis si mihi legatum testator dedit, cuius de inofficioso testamento | 2.1 |
| filius agens decessit me herede relicto, egoque hereditariam causam peregi et uictus sum: | |
| id quod mihi eo testamento relictum est, non perdam: utique si iam defunctus agere coe- | |
| perat. Item si adrogaui eum, qui instituerat litem de inofficioso testamento eius qui mihi | 3.1 |
| legatum dedit, litemque peregero nomine filii nec optinuero: perdere me legatum non | |
| oportet, quia non sum indignus, ut auferatur mihi a fisco id quod derelictum est: cum | |
| non proprio nomine, sed iure cuiusdam successionis egi. | |
| Paulus libro singulari de inofficioso testamento. Si ponas filium emancipatum prae- | 23.pr.1 |
| teritum et ex eo nepotem in potestate retentum heredem institutum esse: filius potest | |
| contra filium suum, testatoris nepotem petere bonorum possessionem, queri autem de in- | |
| officioso testamento non poterit. quod si exheredatus sit filius emancipatus, poterit queri | |
| et ita iungetur filio suo et simul cum eo hereditatem optinebit. Si hereditatem | 1.1 |
| ab heredibus institutis exheredati emerunt uel res singulas scientes eos heredes esse: aut | |
| conduxerunt praedia aliudue quid simile fecerunt: uel soluerunt heredi quod testatori de- | |
| bebant: iudicium defuncti adgnoscere uidentur et a querella excluduntur. Si duo sint filii | 2.1 |
| exheredati et ambo de inofficioso testamento egerunt et unus postea constituit non agere, | |
| pars eius alteri adcrescit. idemque erit, et si tempore exclusus sit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Circa inofficiosi querel- | 24.pr.1 |
| lam euenire plerumque adsolet, ut in una atque eadem causa diuersae sententiae profe- | |
| rantur. quid enim si fratre agente heredes scripti diuersi iuris fuerunt? quod si fuerit, | |
| pro parte testatus, pro parte intestatus decessisse uidebitur. | |
| Idem libro secundo disputationum. Si non mortis causa fuerit donatum, sed | 25.pr.1 |
| inter uiuos, hac tamen contemplatione, ut in quartam habeatur: potest dici inofficiosi que- | |
| rellam cessare, si quartam in donatione habet aut si minus habeat, quod deest uiri boni | |
| arbitratu repleatur: aut certe conferri oportere id quod donatum est. Si | 1.1 |
| quis, cum non possit de inofficioso queri, ad querellam admissus pro parte rescindere | |
| testamentum temptet et unum sibi heredem eligat, contra quem inofficiosi querellam | |
| instituat, dicendum est, quia testamentum pro parte ualet et prae- cedentes eum personae | |
| exclusae sunt, cum effectu eum querellam instituisse. | 5 |
| Idem libro octauo disputationum. Si sub hac condicione fuerit heres insti- | 26.pr.1 |
| tutus 'si Stichum manumiserit' et manumisisset, et posteaquam manumisit inofficiosum uel | |
| iniustum testamentum pronuntietur: aequum est huic quoque succurri, ut serui pretium a | |
| manumisso accipiat, ne frustra seruum perdat. | |
| Idem libro sexto opinionum. Si instituta de inofficioso testamento accusatione | 27.pr.1 |
| de lite pacto transactum est nec fides ab herede transactioni praestatur, inofficiosi causam | |
| integram esse placuit. Ei, qui se filium eius esse adfirmat, qui testamento id denegauit, | 1.1 |
| tamen eum exheredauit, de inofficioso testamento causa superest. De inofficioso testamento | 2.1 |
| militis dicere nec miles potest. De inofficioso testamento nepos contra patruum suum | 3.1 |
| uel alium scriptum heredem pro portione egerat et optinuerat, sed scriptus heres appella- | |
| uerat: placuit interim propter inopiam pupilli alimenta pro modo facultatium, quae per in- | |
| officiosi testamenti accusationem pro parte ei uindicabantur, decerni eaque aduersarium ei | |
| subministrare necesse habere usque ad finem litis. De testamento matris, quae existimans | 4.1 |
| perisse filium alium heredem instituit, de inofficioso queri potest. | |
| Paulus libro singulari de septemuiralibus iudiciis. Cum mater militem filium | 28.pr.1 |
| falso audisset decessisse et testamento heredes alios instituisset, diuus Hadrianus decreuit | |
| hereditatem ad filium pertinere ita, ut libertates et legata praestentur. hic illud adnota- | |
| tum quod de libertatibus et legatis adicitur: nam cum inofficiosum testamentum arguitur, | |
| nihil ex eo testamento ualet. | 5 |
| Ulpianus libro quinto opinionum. Si suspecta collusio sit legatariis inter | 29.pr.1 |
| scriptos heredes et eum qui de inofficioso testamento agit: adesse etiam legatarios et uo- | |
| luntatem defuncti tueri constitutum est, eisdem permissum est etiam appellare, si contra | |
| testamentum pronuntiatum fuerit. De inofficioso testamento matris spurii quoque filii dicere | 1.1 |
| possunt. Quamuis instituta inofficiosi testamenti accusatione res transactione de- | 2.1 |
| cisa sit, tamen testamentum in suo iure manet: et ideo datae in eo libertates atque legata, | |
| usque quo Falcidia permittit, suam habent potestatem. Quoniam femina nullum ad- | 3.1 |
| optare filium sine iussu principis potest, nec de inofficioso testamento eius, quam quis sibi | |
| matrem adoptiuam falso esse existimabat, agere potest. In ea prouincia de inofficioso | 4.1 |
| testamento agi oportet, in qua scripti heredes domicilium habent. | |
| Marcianus libro quarto institutionum. Aduersus testamentum filii in adoptio- | 30.pr.1 |
| nem dati pater naturalis recte de inofficioso testamento agere potest. | |
| Tutoribus | 1.1 |
| pupilli nomine sine periculo eius, quod testamento datum est, agere posse de inofficioso | |
| uel falso testamento diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. | |
| Paulus libro singulari de septemuiralibus iudiciis. Si is qui admittitur ad | 31.pr.1 |
| accusationem, nolit aut non possit accusare, an sequens admittatur, uidendum est. et pla- | |
| cuit posse, ut fiat successioni locus. Quantum ad inofficiosi liberorum uel parentium que- | 1.1 |
| rellam pertinet, nihil interest, quis sit heres scriptus ex liberis an extraneis uel municipibus. | |
| Si heres extiterim ei, qui eo testamento institutus est quod de inofficioso arguere uolo, | 2.1 |
| non mihi nocebit, maxime si eam portionem non possideam uel iure suo possideam. | |
| Diuersum dicemus, si legauerit mihi eam rem, quam quis ex eo testamento acceperat: nam | 3.1 |
| si eam adgnoscam, repellar ab accusatione. quid ergo si alias uoluntatem testatoris proba- | |
| uerim? puta in testamento adscripserim post mortem patris consentire me? repellendus | |
| sum ab accusatione. | |
| Idem libro singulari de inofficioso testamento. Si exheredatus petenti lega- | 32.pr.1 |
| tum ex testamento aduocationem praebuit procurationemue susceperit, remouetur ab accu- | |
| satione: adgnouisse enim uidetur, qui qualequale iudicium defuncti comprobauit. Si lega- | 1.1 |
| tario heres extiterit exheredatus petieritque legatum, uidebimus an sit summouendus ab hac | |
| accusatione: certum est enim iudicium defuncti et rursus nihil ei ex testamento relictum | |
| uerum est. tutius tamen fecerit, si se abstinuerit a petitione legati. |