| LIBER QUINTUS | |
| DE IUDICIIS ET UBI QUISQUE AGERE UEL CONUENIRI | |
| DEBEAT | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Si se subiciant aliqui iurisdictioni et | 5.1.1.pr.1 |
| consentiant: inter consentientes cuiusuis iudicis, qui tribunali praeest uel aliam iurisdictionem | |
| habet, est iurisdictio. | |
| Idem libro tertio ad edictum. Consensisse autem uidentur, qui sciant se non | 2.pr.1 |
| esse subiectos iurisdictioni eius et in eum consentiant. ceterum si putent eius iurisdictionem | |
| esse, non erit eius iurisdictio: error enim litigatorum, ut Iulianus quoque libro primo di- | |
| gestorum scribit, non habet consensum. aut si putauerunt alium esse praetorem pro alio, | |
| aeque error non dedit iurisdictionem. aut si, cum restitisset quiuis ex litigatoribus, uiribus | 5 |
| praeturae compulsus est, nulla iurisdictio est. Conuenire autem utrum inter priuatos suf- | 1.1 |
| ficit an uero etiam ipsius praetoris consensus necessarius est? lex Iulia iudiciorum ait 'quo | |
| minus inter priuatos conueniat': sufficit ergo priuatorum consensus. proinde si priuati con- | |
| sentiant, praetor autem ignoret consentire et putet suam iurisdictionem, an legi satisfactum | |
| sit, uidendum est: et puto posse defendi eius esse iurisdictionem. Si et iudex ad tempus | 2.1 |
| datus et omnes litigatores consentiant: nisi specialiter principali iussione prorogatio fuerit | |
| inhibita, possunt tempora, intra quae iussus est litem dirimere, prorogari. Legatis in e<o> | 3.1 |
| quod ante legationem contraxerunt, item his qui testimonii causa euocati sunt uel si qui | |
| iudicandi causa arcessiti sunt uel in prouinciam destinati, reuocandi domum suam ius da- | |
| tur. eo quoque qui ipse prouocauit non imponitur necessitas intra tempora prouocationis | |
| exercendae Romae uel alio loco ubi prouocatio exercetur aliis pulsantibus respondere: nam | 5 |
| Celsus huic etiam domus reuocationem dandam ait, quoniam ob aliam causam uenerit: haec | |
| Celsi sententia et rationabilis est. nam et diuus Pius Plotio Celsiano rescripsit eum, qui | |
| tutelae reddendae causa Romam erat a se euocatus, alterius tutelae causa, cuius causa non | |
| erat euocatus, non debere compelli iudicium suscipere. idem Claudio Flauiano rescripsit | |
| minorem uiginti quinque annis, qui desidera<ra>t in integrum restitui aduersus Asinianum, | 10 |
| qui alterius negotii causa uenerat, non esse Romae audiendum. Omnes autem isti domum | 4.1 |
| reuocant, si non ibi contraxerunt, ubi conueniuntur. ceterum si contraxerunt ibi, reuocandi | |
| ius non habent: exceptis legatis, qui licet ibi contraxerunt, dummodo ante legationem | |
| contraxerunt, non compelluntur se Romae defendere, quamdiu legationis causa hic demorantur. | |
| quod et Iulianus scribit et diuus Pius rescripsit. plane si perfecta legatione subsistant, con- | 5 |
| ueniendos eos diuus Pius rescripsit. Item si extra prouinciam suam contraxerunt, licet non | 5.1 |
| in Italia, quaestionis est, an Romae conueniri possint. et Marcellus in eo solo priuilegio | |
| eos uti domum reuocandi, quod in ciuitate sua uel certe intra prouinciam contraxerunt: | |
| quod est uerum. sed et si agant, compelluntur se aduersus omnes defendere: non tamen | |
| si iniuriam suam persequantur uel furtum uel damnum quod nunc passi sunt: alioquin, ut | 5 |
| et Iulianus eleganter ait, aut impune contumeliis et damnis adficientur aut erit in potestate | |
| cuiusque pulsando eos subicere ipsos iurisdictioni, dum se uindicant. Sed si dubitetur, | 6.1 |
| utrum in ea quis causa sit, ut domum reuocare possit, nec ne, ipse praetor debet causa | |
| cognita statuere. quod si constiterit in ea eum esse causa, ut domum reuocet, debebit ca- | |
| uere in iudicio sisti, statuente praetore in quem diem promittat. sed utrum nuda cautione | |
| an satisdato, Marcellus dubitat: mihi uidetur sola promissione, quod et Mela scribit: alio- | 5 |
| quin compelletur iudicium accipere quam inuenire eos qui satis pro eo dent. In omnibus | 7.1 |
| autem, in quibus protelatur admonitio, hoc procedere sine temporali damno creditorum | |
| oportet. His datur multae dicendae ius, quibus publice iudicium est, et non aliis: nisi hoc | 8.1 |
| specialiter eis permissum est. | |
| Idem libro quarto ad edictum. Non uidetur frustrandae actionis causa latitare, | 3.pr.1 |
| qui praesens suscipere iudicium non compellitur. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Lis nulla nobis esse potest cum | 4.pr.1 |
| eo quem in potestate habemus, nisi ex castrensi peculio. | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Si quis ex aliena iurisdictione ad praeto- | 5.pr.1 |
| rem uocetur, debet uenire, ut et Pomponius et Uindius scripserunt: praetoris est enim | |
| aestimare, an sua sit iurisdictio, uocati autem non contemnere auctoritatem praetoris: nam | |
| et legati ceterique qui reuocandi domum ius habent in ea sunt causa, ut in ius uocati ue- | |
| niant priuilegia sua allegaturi. | 5 |
| Idem libro sexto ad edictum. Caecus iudicandi officio fungitur. | 6.pr.1 |
| Idem libro septimo ad edictum. Si quis, posteaquam in ius uocatus est, miles | 7.1.1 |
| uel a<l>terius fori esse coeperit, in ea causa iu<s> reuocandi forum non habebit quasi praeuentus. | |
| Gaius libro secundo ad edictum prouinciale. Si quis in legatione constituerit | 8.1.1 |
| quod ante legationem debuerit, non cogi eum ibi iudicium pati ubi constituerit. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Insulae Italiae pars Italiae sunt et cuiusque | 9.1.1 |
| prouinciae. | |
| Idem libro decimo ad edictum. Destitisse is uidetur non qui distulit, | 10.1.1 |
| sed qui liti renuntiauit in totum: desistere enim est de negotio abstinere, quod ca- | |
| lumniandi animo instituerat. plane si quis cognita rei ueritate suum negotium deseruerit nolens | |
| in lite improba perseuerare, quam calumniae causa non instituerat, is destitisse non uidetur. | |
| Idem libro duodecimo ad edictum. Si a me fuerit adrogatus qui mecum erat | 11.1.1 |
| litem contestatus uel cum quo ego: solui iudicium Marcellus libro tertio digestorum scribit, | |
| quoniam nec ab initio inter nos potuit consistere. | |
| Paulus libro septimo decimo ad edictum. Cum praetor unum ex pluribus | 12.1.1 |
| iudicare uetat, ceteris id committere uidetur. Iudicem dare possunt, quibus hoc lege uel | |
| constitutione uel senatus consulto conceditur. lege, sicut proconsuli. is quoque cui mandata | |
| est iurisdictio iudicem dare potest: ut sunt legati proconsulum. item hi quibus id more | |
| concessum est propter uim imperii, sicut praefectus urbi ceterique Romae magistratus. Non | 2.1 |
| autem omnes iudices dari possunt ab his qui iudicis dandi ius habent: quidam enim lege | |
| impediuntur ne iudices sint, quidam natura, quidam moribus. natura, ut surdus mutus: et | |
| perpetuo furiosus et impubes, quia iudicio carent. lege impeditur, qui senatu motus est. | |
| moribus feminae et serui, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est, ut ciui- | 5 |
| libus officiis non fungantur. Qui possunt esse iudices, nihil interest in potestate an sui | 3.1 |
| iuris sint. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. In tribus istis iudiciis familiae | 13.pr.1 |
| erciscundae, communi diuidundo et finium regundorum quaeritur quis actor intellegatur, | |
| quia par causa omnium uidetur. sed magis placuit eum uideri actorem qui ad iudicium | |
| prouocasset. | |
| Ulpianus libro secundo disputationum. Sed cum ambo ad iudicium prouocant, | 14.pr.1 |
| sorte res discerni solet. | |
| Idem libro uicensimo primo ad edictum. Filius familias iudex si litem suam | 15.pr.1 |
| faciat, in tantam quantitatem tenetur, quae tunc in peculio fuit, cum sententiam dicebat. | |
| Iudex tunc litem suam facere intellegitur, cum dolo malo in fraudem legis sententiam dixerit | 1.1 |
| (dolo malo autem uidetur hoc facere, si euidens arguatur eius uel gratia uel inimicitia uel | |
| etiam sordes), ut ueram aestimationem litis praestare cogatur. | |
| Idem libro quinto ad edictum. Iulianus autem in heredem iudicis, qui litem | 16.pr.1 |
| suam fecit, putat actionem competere: quae sententia uera non est et a multis notata est. | |
| Idem libro uicensimo secundo ad edictum. Iulianus ait, si alter ex litigatoribus | 17.pr.1 |
| iudicem solum heredem uel ex parte fecerit, alius iudex necessario sumendus est, quia | |
| iniquum est aliquem suae rei iudicem fieri. | |
| Idem libro uicensimo tertio ad edictum. Si longius spatium intercessurum | 18.pr.1 |
| erit, quo minus iudex datus operam possit dare, mutari eum iubet praetor: hoc est si forte | |
| occupatio aliqua iudicem non patiatur operam iudicio dare, incidente infirmitate uel neces- | |
| saria profectione uel rei suae familiaris p<eri>culo. Si filius familias ex aliqua noxa, ex qua | 1.1 |
| patri actio competit, uelit experiri, ita demum permittimus ei agere, <si> non sit qui patris | |
| nomine agat. nam et Iuliano placet, si filius familias legationis uel studiorum gratia aberit | |
| et uel furtum uel damnum iniuria passus sit: posse eum utili iudicio agere, ne dum pater | |
| exspectatur impunita sint maleficia, quia pater uenturus non est uel dum uenit, se subtrahit | 5 |
| is qui noxam commisit. unde ego semper probaui, ut, si res non ex maleficio ueniat, sed | |
| ex contractu, debeat filius agere utili iudicio, forte depositum repetens uel mandati agens | |
| uel pecuniam quam credidit petens, si forte pater in prouincia sit, ipse autem forte Romae | |
| uel studiorum causa uel alia iusta ex causa agat: ne, si ei non dederimus actionem, futu- | |
| rum sit, ut impune fraudem patiatur et egestate Romae laboret uiaticulo suo non recepto, | 10 |
| quod ad sumptum pater ei destinauerat. et finge senatorem esse filium familias qui patrem | |
| habet in prouincia, nonne augetur utilitas per dignitatem? | |
| Idem libro sexagensimo ad edictum. Heres absens ibi defendendus est, ubi | 19.pr.1 |
| defunctus debuit, et conueniendus, si ibi inueniatur, nulloque suo proprio priuilegio excu- | |
| satur. Si quis tutelam uel curam uel negotia uel argentariam uel quid aliud, unde obligatio | 1.1 |
| oritur, certo loci administrauit: etsi ibi domicilium non habuit, ibi se debebit defendere et, | |
| si non defendat neque ibi domicilium habeat, bona possideri patietur. Proinde et si merces | 2.1 |
| uendidit certo loci uel disposuit uel comparauit: uidetur, nisi alio loci ut defenderet con- | |
| uenit, ibidem se defendere. numquid dicimus eum, qui a mercatore quid comparauit ad- | |
| uena, uel ei uendidit quem scit inde confestim profecturum, non oportet ibi bona possideri, | |
| sed domicilium sequi eius? at si quis ab eo qui tabernam uel officinam certo loci con- | 5 |
| ductam habuit, in ea causa est ut illic conueniatur: quod magis habet rationem. nam ubi | |
| sic uenit ut confestim discedat, quasi a uiatore emptis, uel eo qui transuehebatur, uel eo | |
| qui παραπλεῖ, emit: durissimum est, quotquot locis quis nauigans uel iter faciens delatus | |
| est, tot locis se defendi. at si quo constitit, non dico iure domicilii, sed tabernulam per- | |
| gulam horreum armarium officinam conduxit ibique distraxit egit: defendere se eo loci de- | 10 |
| bebit. Apud Labeonem quaeritur, si homo prouincialis seruum institorem uendendarum | 3.1 |
| mercium gratia Romae habeat: quod cum eo seruo contractum est, ita habendum atque si | |
| cum domino contractum sit: quare ibi se debebit defendere. Illud sciendum est eum, qui | 4.1 |
| ita fuit obligatus ut in Italia solueret, si in prouincia habuit domicilium, utrubique posse | |
| conueniri et hic et ibi: et ita et Iuliano et multis aliis uidetur. | |
| Paulus libro quinquagensimo octauo ad edictum. Omnem obligationem pro | 20.pr.1 |
| contractu habendam existimandum est, ut ubicumque aliquis obligetur, et contrahi uideatur, | |
| quamuis non ex crediti causa debeatur. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Si debitori meo uelim actionem | 21.pr.1 |
| edere, probandum erit, si fateatur se debere paratumque dicat soluere, audiendum eum, | |
| dandumque diem cum competenti cautela ad soluendam pecuniam: neque enim magnum | |
| damnum est in mora modici temporis. modicum autem tempus hic intellegendum est, quod | |
| post condemnationem reis indultum est. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Plautium. Qui non cogitur in aliquo loco iudicium pati, | 22.pr.1 |
| si ipse ibi agat, cogitur excipere actiones et ad eundem iudicem mitti. | |
| Idem libro septimo ad plautium. Non potest uideri in iudicium uenisse id | 23.pr.1 |
| quod post iudicium acceptum acc<i>disset: ideoque alia interpellatione opus est. | |
| Idem libro septimo decimo ad Plautium. Non alias in eos, quos princeps euo- | 24.pr.1 |
| cauit, Romae competit actio, quam si hoc tempore contraxerint. Legati ex delictis in lega- | 1.1 |
| tione commissis coguntur iudicium Romae pati, siue ipsi admiserunt siue serui eorum. Sed | 2.1 |
| si postulatur in rem actio aduersus legatum, numquid danda sit, quoniam ex praesenti | |
| possessione haec actio est? Cassius respondit sic seruandum, ut si subducatur ministerium | |
| ei, non sit concedenda actio, si uero ex multis seruis de uno agatur, non sit inhibenda: | |
| Iulianus sine distinctione denegandam actionem: merito: ideo enim non datur actio, ne ab | 5 |
| officio suscepto legationis auocetur. | |
| Iulianus libro primo digestorum. Si legationis tempore quis seruum uel aliam | 25.pr.1 |
| rem emerit aut ex alia causa possidere coeperit, non inique cogetur eius nomine iudicium | |
| accipere: aliter enim potestas dabitur legatis sub hac specie res alienas domum auferendi. | |
| Paulus libro septimo decimo ad Plautium. De eo autem qui adiit hereditatem | 26.pr.1 |
| Cassius scribit, quamuis Romae adierit hereditatem, non competere in eum actionem, ne | |
| impediatur legatio, et hoc uerum est. sed nec legatariis datur actio, sed nisi satisdet, | |
| mittuntur in possessionem rerum hereditariarum: quod et in hereditariis creditoribus di- | |
| cendum est. | 5 |
| Iulianus libro primo digestorum. Quid enim prohibet legatum publico munere | 27.pr.1 |
| fungi et actorem custodiae causa in possessione rerum hereditariarum esse? | |
| Paulus libro septimo decimo ad Plautium. Sed et si restituatur ei hereditas | 28.pr.1 |
| ex Trebelliano, actio in eum non dabitur, siue sponte siue coactus heres eam adierit: com- | |
| modius enim est reddi quidem ei hereditatem, perinde autem habendum, ac si ipse adisset | |
| hereditatem. Contra si legatus tempore legationis adierit et restituerit, datur in fideicom- | 1.1 |
| missarium actio, nec exceptio Trebelliani obstat ex persona legati, quia hoc legati personale | |
| beneficium est. Ex quibus autem causis non cogitur legatus iudicium accipere, nec iurare | 2.1 |
| cogendus est se dare non oportere, quia hoc iusiurandum in locum litis contestatae suc- | |
| cedit. Aedium nomine legatus damni infecti promittere debet aut uicinum admittere in | 3.1 |
| possessionem. Sed et si dies actionis exitura erit, causa cognita aduersus eum iudicium | 4.1 |
| praetor dare debet, ut lis contestetur ita, ut in prouincia<m> transferatur. Si pater familias | 5.1 |
| mortuus esset relicto uno filio et uxore praegnate, non recte filius a debitoribus partem | |
| dimidiam crediti petere potest, quamuis postea unus filius natus sit, quia poterant plures | |
| nasci: cum per rerum naturam certum fuerit unum nasci. sed Sabinus Cassius partem | |
| quartam peti debuisse, quia incertum esset an tres nascerentur: nec rerum naturam in- | 5 |
| tuendam, in qua omnia certa essent, cum futura utique fierent, sed nostram inscientiam | |
| aspici debere. | |
| Idem libro octauo ad Plautium. Qui appellat prior, agit. | 29.pr.1 |
| Marcellus libro primo digestorum. Ubi acceptum est semel iudi- | 30.1.1 |
| cium, ibi et finem accipere debet. | |
| Celsus libro uicensimo septimo digestorum. Si petitor plures heredes reli- | 31.1.1 |
| querit unusque eorum iudicio egerit, non erit uerum totam rem quae in priore iudicio fuerit | |
| deductam esse: nec enim quisquam alienam actionem in iudicium inuito coherede perdu- | |
| cere potest. | |
| Ulpianus libro primo de officio consulis. Si iudex, cui certa tempora prae- | 32.1.1 |
| stita erant, decesserit et alius in locum eius datus fuerit, tanta ex integro tempora in per- | |
| sona eius praestituta intellegemus, quamuis magistratus nominatim hoc in sequentis datione | |
| non expresserit: ita tamen ut legitimum tempus non excedat. | |
| Modestinus libro tertio regularum. Non uidetur in iudicem consensisse, qui | 33.1.1 |
| edi sibi genus apud eundem iudicem desiderat actionis. | |
| Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio. Si is qui Romae iudicium acceperat | 34.1.1 |
| decessit, heres eius quamuis domicilium trans mare habet, Romae tamen defendi debet, | |
| quia succedit in eius locum, a quo heres relictus est. | |
| Idem libro decimo epistularum. Non quemadmodum fideiussoris obligatio in | 35.1.1 |
| pendenti potest esse et uel in futurum concipi, ita iudicium in pendenti potest esse uel de | |
| his rebus quae postea in obligationem aduenturae sunt. nam neminem puto dubitaturum, | |
| quin fideiussor ante obligationem rei accipi possit: iudicium uero, antequam aliquid de- | |
| beatur, non posse. | 5 |
| Callistratus libro primo cognitionum. Interdum ex iustis causis et ex certis | 36.1.1 |
| personis sustinendae sunt cognitiones: ueluti si instrumenta litis apud eos esse dicantur | |
| qui rei publicae causa aberunt: idque diui fratres in haec uerba rescripserunt. humanum | |
| est propter fortuitos casus delationem accipi, ueluti quod pater litigator filium uel filiam | |
| uel uxor uirum uel filius parentem amiserit, et in similibus causis cognitionem ad aliquem | 5 |
| modum sustineri. Senator si negotiis alienis se optulerit in prouincia, non debet iudicium | 1 |
| recusare negotiorum gestorum, sed actionem eum excipere oportere Iulianus respondit, cum | |
| sua sponte sibi hanc obligationem contraxerit. | |
| Idem libro quinto cognitionum. Si de ui et possessione quaeratur, prius | 37.pr.1 |
| cognoscendum de ui quam de proprietate rei diuus Hadrianus τῷ κοινῷ τῶν θεϲϲάλων | |
| Graece rescripsit. | |
| Licinnius Rufinus libro quarto regularum. Quod legatur, si quidem per per- | 38.pr.1 |
| sonalem actionem exigetur, ibi dari debet ubi est, nisi si dolo malo heredis subductum | |
| fuerit: tunc enim ibi dari debet ubi petitur. praeterea quod pondere aut numero aut men- | |
| sura continetur, ibi dari debet ubi petitur, nisi si adiectum fuerit 'centum modios ex illo | |
| horreo' aut 'uini amphoras ex illo dolio'. si autem per in rem actionem legatum petetur, | 5 |
| etiam ibi peti debet ubi res est. et si mobilis sit res, ad exhibendum agi cum herede | |
| poterit, ut exhibeat rem: sic enim uindicari a legatario poterit. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Cum furiosus iudex addicitur, | 39.pr.1 |
| non ideo minus iudicium erit, quod hodie non potest iudicare: ut scilicet suae mentis ef- | |
| fectus quod sententiae dixerit, ratum sit: neque enim in addicendo praesentia uel scientia | |
| iudicis necessaria est. Qui legationis causa Romam uenit, ex qualibet causa fideiubere | 1.1 |
| potest, cum priuilegio suo, cum sit in Italia contractum, uti non potest. | |
| Idem libro quarto quaestionum. Non quidquid iudicis potestati permittitur, id | 40.pr.1 |
| subicitur iuris necessitati. Iudex si quid aduersus legis praeceptum in iudicando dolo malo | 1.1 |
| praetermiserit, legem offendit. | |
| Idem libro undecimo quaestionum. In omni- | 41.pr.1 |
| bus bonae fidei iudicis, cum nondum dies praestandae pecuniae uenit, si agat aliquis ad | |
| interponendam cautionem, ex iusta causa condemnatio fit. | |
| Idem libro uicensimo quarto quaestionum. Si uxor a legato Romae diuerterit, | 42.pr.1 |
| dotis nomine defendendum Romae uirum responsum est. | |
| Idem libro uicensimo septimo quaestionum. Eum, qui insulam Capuae fieri | 43.pr.1 |
| certo tempore stipulatus est, eo finito quocumque loco agere posse in id quod interest | |
| constat. | |
| Idem libro secundo responsorum. Non idcirco iudicis officium impeditur, quod | 44.pr.1 |
| quidam ex tutoribus post litem aduersus omnes inchoatam rei publicae causa abesse coe- | |
| perunt, cum praesentium et eorum qui non defenduntur administratio discerni et aestimari | |
| possit. Cum postea seruus apparuit, cuius nomine per procuratorem fuerat actum, absolui | 1.1 |
| debitorem oportet: quae res domino quandoque propriam litem inferenti non obstabit. | |
| Idem libro tertio responsorum. Argentarium ubi contractum est conueniri | 45.pr.1 |
| oportet nec in hoc dilationem nisi ex iusta causa dari, ut ex prouincia codices adferantur. | |
| idem in actione tutelae placuit. Nomine puellae tutoribus in prouincia condemnatis cura- | 1.1 |
| tores puellae iudicatum Romae facere coguntur, ubi mutuam pecuniam mater accepit, cui | |
| filia heres extitit. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Iudex datus in eodem officio permanet, | 46.pr.1 |
| licet furere coeperit, quia recte ab initio iudex addictus est: sed iudicandi necessitatem | |
| morbus sonticus remittit. ergo mutari debet. | |
| Callistratus libro primo quaestionum. Obseruandum est, ne is iudex detur | 47.pr.1 |
| quem altera pars nominatim petat: id enim iniqui exempli esse diuus Hadrianus rescripsit: | |
| nisi hoc specialiter a principe ad uerecundiam petiti iudicis respiciente permittetur. | |
| Paulus libro secundo responsorum. Pars litterarum diui Hadriani: τοὺϲ ἄρ- | 48.pr.1 |
| χονταϲ ἐν ᾧ ἄρχουϲιν ἐνιαυτῷ μήτε εἰϲιέναι δίκην ἰδίαν μήτε διωκόντων μήτε φευγόντων, μήτε | |
| περὶ ὧν ἐπίτροποι ἢ κουράτορεϲ εἶεν κρινέτωϲαν. ἐπειδὰν δὲ ἐξήκῃ ἡ ἀρχή, καὶ αὐτοῖϲ πρὸϲ | |
| τοὺϲ φεύγονταϲ καὶ τοῖϲ φεύγουϲι πρὸϲ αὐτοὺϲ εἰϲαγωγίμουϲ εἶναι τὰϲ δίκαϲ. | |
| Idem libro tertio responsorum. Uenditor ab emptore denuntiatus, ut eum | 49.pr.1 |
| euictionis nomine defenderet, dicit se priuilegium habere sui iudicis: quaeritur, an possit | |
| litem ab eo iudice, apud quem res inter petitorem et emptorem coepta est, ad suum iu- | |
| dicem reuocare. Paulus respondit uenditorem emptoris iudicem sequi solere. Iudices a | 1.1 |
| praeside dati solent etiam in tempus successorum eius durare et cogi pronuntiare easque | |
| sententias seruari. in eundem sensum etiam Scaeuola respondit. | |
| Ulpianus libro sexto fideicommissorum. Si fideicommissum ab aliquo petatur | 50.pr.1 |
| isque dicat alibi esse maiorem partem hereditatis, non erit ad praestationem compellendus: | |
| et ita multis constitutionibus cauetur, ut ibi petatur fideicommissum, ubi maior pars heredi- | |
| tatis est: nisi si probetur eo loco uoluisse testatorem fideicommissum praestari, ubi petitur. | |
| Tractatum est de aere alieno: si in ea prouincia, ubi fideicommissum petitur, plus esset | 1.1 |
| aeris alieni, an quasi maior pars alibi esset, praescriptio locum haberet. sed et hic placuit | |
| nihil facere aeris alieni nomen, cum non loci sit aes alienum, sed uniuersarum facultatium: | |
| aes enim alienum patrimonium totum imminuere constitit, non certi loci facultates. quid | |
| tamen si forte certis oneribus destinatum si<t> id patrimonium, ut puta alimentis praestandis | 5 |
| quae Romae praestari pater familias iusserat, uel tributis uel quibusdam aliis inexcusabi- | |
| libus oneribus, an possit praescriptio locum habere? hic putem iustius dici locum habere. | |
| Sed et rescriptum est, ut illic fideicommissum petatur, ubi domicilium heres habet. quotiens | 2.1 |
| autem coepit quis fideicommissum soluere, non potest hac praescriptione uti, | |
| Marcianus libro octauo institutionum. quamuis ad eum hereditas fuerit deuo- | 51.pr.1 |
| luta qui domicilium in prouincia habet. sed et diui Seuerus et Antoninus rescripserunt, si | |
| consenserit fideicommissarius alio loco dare, necesse habere secundum consensum dare | |
| ubi consenserit. | |
| Ulpianus libro sexto fideicommissorum. Sed et si suscepit actionem fideicom- | 52.pr.1 |
| missi et aliis defensionibus usus hanc omisit, postea, quamuis ante sententiam, reuerti ad | |
| hanc defensionem non potest. Si libertis suis tesseras frumentarias emi uoluerit, quamuis | 1.1 |
| maior pars hereditatis in prouincia sit, tamen Romae debere fideicommissum solui dicen- | |
| dum est, cum apparet id testatorem sensisse ex genere comparationis. Sed et si proponas | 2.1 |
| quibusdam clarissimis uiris argenti uel auri pondo relicta et sit sufficiens ad huiusmodi | |
| fideicommissa Romae patrimonium: licet maior pars totius patrimonii in prouincia sit, dici | |
| oportet Romae esse praestandum: nec enim uerisimile est testatorem, qui honorem habi- | |
| tum uoluit his quibus reliquit tam modica fideicommissa, in prouincia praestari uoluisse. | 5 |
| Si ea res quae per fideicommissum relicta est eo loci sit, dicendum est non debere prae- | 3.1 |
| scribi ei qui petit, quasi maior pars hereditatis alibi sit. Sed si non fideicommissum petatur | 4.1 |
| eo loci, sed fideicommisso satis, uidendum est, an haec praescriptio locum habeat: et non | |
| puto habere, quin immo, et si nihil, sit eo loci, attamen iubendum satisdare. quid enim | |
| ueretur, cum, si satis non dederit, mittatur aduersarius in possessionem fideicommissi ser- | |
| uandi causa? | 5 |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Uix certis ex causis aduersus | 53.pr.1 |
| dominos seruis consistere permissum est: id est si qui suppressas tabulas testamenti dicant, | |
| in quibus libertatem sibi relictam adseuerant. item artioris annonae populi Romani, census | |
| etiam et falsae monetae criminis reos dominos detegere seruis permissum est. prae- | |
| terea fideicommissam libertatem ab his petent: sed et si qui suis nummis redemptos se et | 5 |
| non manumissos contra placiti fidem adseuerent. liber etiam esse iussus si rationes red- | |
| diderit, arbitrum contra dominum rationibus excutiendis recte petet. sed et si quis fidem | |
| alicuius elegerit, ut nummis eius redimatur atque his solutis manumittatur, nec ille oblatam | |
| pecuniam suscipere uelle dicat, contractus fidem detegendi seruo potestas tributa est. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Per minorem causam maiori cognitioni prae- | 54.pr.1 |
| iudicium fieri non oportet: maior enim quaestio minorem causa ad se trahit. | |
| Idem libro singulari de officio adsessorum. Edictum, quod ab antecessore da- | 55.pr.1 |
| tum est, in numero trium edictorum connumerari debet. plane licet omnis ab antecessore | |
| numerus finitus sit, solet successor unum edictum dare. | |
| Ulpianus libro tricensimo ad Sabinum. Licet uerum procuratorem in iudicio | 56.pr.1 |
| rem deducere uerissimum est, tamen et si quis, cum procurator non esset, litem sit con- | |
| testatus, deinde ratum dominus habuerit, uidetur retro res in iudicium recte deducta. | |
| Idem libro quadragensimo primo ad Sabinum. Tam ex contracti- | 57.pr.1 |
| bus quam ex delictis in filium familias competit actio: sed mortuo filio post litis contesta- | |
| tionem transfertur iudicium in patrem dumtaxat de peculio et quod in rem eius uersum | |
| est. certe si quasi procurator alicuius filius familias iudicium acceperit, mortuo eo | |
| in eum quem defenderit transactio uel iudicati datur. | 5 |
| Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. Iudicium soluitur uetante eo qui | 58.pr.1 |
| iudicare iusserat, uel etiam eo qui maius imperium in eadem iurisdictione habet, uel etiam | |
| si ipse iudex eiusdem imperii esse coeperit, cuius erat qui iudicare iussit. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Si locus in iubendo iudi- | 59.pr.1 |
| care non est comprehensus, uidetur eo loco iudicare iussisse quo solet iudicari, sine incom- | |
| modo litigantium. | |
| Paulus libro quarto decimo ad Sabinum. Mortuo iudice quod eum iudicare | 60.pr.1 |
| oportuerat idem eum qui subditus est sequi oportet. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. Solemus quidem dicere id uenire | 61.pr.1 |
| in iudicium, de quo actum est inter litigantes: sed Celsus ait periculose esse ex persona | |
| rei hoc metiri, qui semper ne condemnetur hoc dicet non conuenisse. quid ergo? melius | |
| est dicere id uenire in iudicium non de quo actum est ut ueniret, sed id non uenire, de | |
| quo nominatim actum est ne ueniret. Latrunculator de re pecuniaria iudicare non | 1.1 |
| potest. | |
| Idem libro trigensimo nono ad edictum. Inter litigantes non aliter lis expediri | 62.pr.1 |
| potest, quam si alter petitor, alter possessor sit: esse enim debet qui onera petitoris susti- | |
| neat et qui commodo possessoris fungatur. | |
| Idem libro quadragensimo nono ad edictum. Recte defendi hoc est iudicium | 63.pr.1 |
| accipere uel per se uel per alium, sed cum satisdatione: nec ille uidetur defendi, qui quod | |
| iudicatum est non soluit. | |
| Idem libro primo disputationum. Non ab iudice doli aestimatio ex eo quod | 64.pr.1 |
| interest fit, sed ex eo quod in litem iuratur: denique et praedoni depositi et commodati | |
| ob eam causam competere actionem non dubitatur. Si quis alio iudicio acturus iudicatum | 1.1 |
| solui satis acceperit, deinde in alio iudicio agat, non committetur stipulatio, quia de alia | |
| re cautum uidetur. | |
| Idem libro trigensimo quarto ad edictum. Exigere dotem mulier debet illic, | 65.pr.1 |
| ubi maritus domicilium habuit, non ubi instrumentum dotale conscriptum est: nec enim | |
| id genus contractus est, ut et eum locum spectari oporteat, in quo instrumentum dotis | |
| factum est, quam eum, in cuius domicilium et ipsa mulier per condicionem matrimonii erat | |
| reditura. | 5 |
| Idem libro secundo disputationum. Si quis intentione ambigua uel oratione | 66.pr.1 |
| usus sit, id quod utilius ei est accipiendum est. | |
| Idem libro sexto disputationum. Qui se dicit suis nummis redemptum, si hoc | 67.pr.1 |
| probauerit, exinde liber erit ex quo redemptus est, quia constitutio non liberum pronun- | |
| tiari praecipit, sed restitui ei libertatem iubet. proinde compellendus erit manumittere eum | |
| qui se suis nummis redemit. sed et si latitet, exempla senatus consultorum ad fideicom- | |
| missam libertatem pertinentium debere induci oportet. | 5 |
| Idem libro octauo disputationum. Ad peremptorium edictum hoc ordine uenitur, ut | 68.pr.1 |
| primo quis petat post absentiam aduersarii edictum primum, mox alterum | |
| Idem libro quarto de omnibus tribunalibus. per interuallum non minus decem | 69.pr.1 |
| dierum | |
| Idem libro octauo disputationum. et tertium: quibus propositis tunc perempto- | 70.pr.1 |
| rium impetret. quod inde hoc nomen sumpsit, quod peremeret disceptationem, hoc est ultra | |
| non pateretur aduersarium tergiuersari. | |
| Idem libro quarto de omnibus tribunalibus. In peremptorio autem comminatur is qui | 71.pr.1 |
| edictum dedit etiam absente diuersa parte cogniturum se et pronuntiaturum. | |
| Idem libro octauo disputationum. Nonnumquam autem hoc edictum post tot numero | 72.pr.1 |
| edicta quae praecesserint datur, nonnumquam post unum uel alterum, nonnumquam statim, | |
| quod appellatur unum pro omnibus. hoc autem aestimare oportet eum qui ius dixit et pro | |
| condicione causae uel personae uel temporis ita ordinem edictorum uel compendium moderari. | |
| Idem libro quarto de omnibus tribunalibus. Et post edictum peremptorium | 73.pr.1 |
| impetratum, cum dies eius superuenerit, tunc absens citari debet: et siue responderit siue | |
| non responderit, agetur causa et pronuntiabitur, non utique secundum praesentem, sed in- | |
| terdum uel absens, si bonam causam habuit, uincet. Quod si is qui edictum peremptorium | 1.1 |
| impetrauit absit die cognitionis, is uero aduersus quem impetratum est adsit, tum circum- | |
| ducendum erit edictum peremptorium neque causa cognoscetur nec secundum praesentem | |
| pronuntiabitur. Circumducto edicto uideamus an amplius reus conueniri possit, an uero | 2.1 |
| salua quidem lis est, uerum instantia tantum edicti periit: et magis est ut instantia tantum | |
| perierit, ex integro autem litigari possit. Sciendum est ex peremptorio absentem condemna- | 3.1 |
| tum si appellet non esse audiendum, si modo per contumaciam defuit: si minus, audietur. | |
| Iulianus libro quinto digestorum. De qua re cognouerit iudex, pronuntiare quoque | 74.pr.1 |
| cogendus erit. Iudex, qui usque ad certam summam iudicare iussus est, etiam | 1.1 |
| de re maiori iudicare potest, si inter litigatores conueniat. Cum absentem defendere uellem, | 2.1 |
| iudicium mortuo iam eo accepi et condemnatus solui: quaesitum est an heres liberaretur, | |
| item quae actio mihi aduersus eum competeret. respondi iudicium, quod iam mortuo debi- | |
| tore per defensorem eius accipitur, nullum esse et ideo heredem non liberari: defensorem | |
| autem, si ex causa iudicati soluerit, repetere quidem non posse, negotiorum tamen gesto- | 5 |
| rum ei actionem competere aduersus heredem: qui sane exceptione doli mali tueri se possit, | |
| si ab actore conueniatur. | |
| Idem libro trigensimo sexto digestorum. Si praetor iusserit eum a quo debi- | 75.pr.1 |
| tum petebatur adesse et ordine edictorum peracto pronuntiauerit absentem debere, non | |
| utique iudex, qui de iudicato cognoscit, debet de praetoris sententia cognoscere: alioquin | |
| lusoria erunt huiusmodi edicta et decreta praetorum. Marcellus notat: si per dolum sciens | |
| falso aliquid allegauit et hoc modo consecutum eum sententia<m> praetoris liquido fuerit ad- | 5 |
| probatum, existimo debere iudicem querellam rei admittere. Paulus notat: si autem morbo | |
| impeditus aut rei publicae causa auocatus adesse non potuit reus, puto uel actionem iudi- | |
| cati eo casu in eum denegandam uel exsequi praetorem ita iudicatum non debere. | |
| Alfenus libro sexto digestorum. Proponebatur ex his iudicibus, qui in ean- | 76.pr.1 |
| dem rem dati essent, nonnullos causa audita excusatos esse inque eorum locum alios esse | |
| sumptos, et quaerebatur, singulorum iudicum mutatio eandem rem an aliud iudicium fecisset. | |
| respondi, non modo si unus aut alter, sed et si omnes iudices mutati essent, tamen et rem | |
| eandem et iudicium idem quod antea fuisset permanere: neque in hoc solum euenire, ut | 5 |
| partibus commutatis eadem res esse existimaretur, sed et in multis ceteris rebus: nam et | |
| legionem eandem haberi, ex qua multi decessissent, quorum in locum alii subiecti essent: | |
| et populum eundem hoc tempore putari qui abhinc centum annis fuissent, cum ex illis | |
| nemo nunc uiueret: itemque nauem, si adeo saepe refecta esset, ut nulla tabula eadem | |
| permaneret quae non noua fuisset, nihilo minus eandem nauem esse existimari. quod si | 10 |
| quis putaret partibus commutatis aliam rem fieri, fore ut ex eius ratione nos ipsi non idem | |
| essemus qui abhinc anno fuissemus, pr<op>terea quod, ut philosophi dicerent, ex quibus par- | |
| ticulis minimis constiteremus, ha<e> cottidie ex nostro corpore decederent aliaeque extrin- | |
| secus in earum locum accederent. quapropter cuius rei species eadem consisteret, rem | |
| quoque eandem esse existimari. | 15 |
| Africanus libro tertio quaestionum. In priuatis negotiis pater filium uel filius | 77.pr.1 |
| patrem iudicem habere potest: | |
| Paulus libro sexto decimo ad Plautium. quippe iudicare munus publicum est. | 78.pr.1 |
| Ulpianus libro quinto de officio proconsulis. Eum, quem temere | 79.1.1 |
| aduersarium suum in iudicium uocasse constitit, uiatica litisque sumptus aduersario suo | |
| reddere oportebit. Iudicibus de iure dubitantibus praesides respondere solent: de | 1 |
| facto consulentibus non debent praesides consilium impertire, uerum iubere eos prout re- | |
| ligio suggerit sententiam proferre: haec enim res nonnumquam infamat et materiam gratiae | |
| uel ambitionis tribuit. | |
| Pomponius libro secundo ad Sabinum. Si in iudicis nomine praenomine er- | 80.pr.1 |
| ratum est, Seruius respondit, si ex conuentione litigatorum is iudex addictus esset, eum | |
| esse iudicem, de quo litigatores sensissent. | |
| Ulpianus libro quinto opinionum. Qui neque iurisdictioni praeest neque a | 81.pr.1 |
| principe potestate aliqua praeditus est neque ab eo qui ius dandorum iudicum habet datus | |
| est nec ex compromisso sumptus uel ex aliqua lege confirmatus est, iudex esse non potuit. | |
| Idem libro primo de officio consulis. Nonnumquam solent magistratus populi | 82.pr.1 |
| Romani uiatorem nominatim uice arbitri dare: quod raro et non nisi re urguente facien- | |
| dum est. |