| NAUTAE CAUPONES STABULARII UT RECEPTA | |
| RESTITUANT | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Ait praetor: Nauta<e> caupones | 4.9.1.pr.1 |
| 'stabularii quod cuiusque saluum fore <re>ceperint nisi restituent, in eos iudicium dabo'. | |
| Maxima utilitas est huius edicti, quia necesse est plerumque eorum fidem sequi et res cu- | 1.1 |
| stodiae eorum committere. ne quisquam putet grauiter hoc aduersus eos constitutum: | |
| nam est in ipsorum arbitrio, ne quem recipiant, et nisi hoc esset statutum, materia da- | |
| retur cum furibus aduersus eos quos recipiunt coeundi, cum ne nunc quidem abstineant | |
| huiusmodi fraudibus. Qui sunt igitur, qui teneantur, uidendum est. ait praetor 'nautae'. | 2.1 |
| nautam accipere debemus eum qui nauem exercet: quamuis nautae appellantur omnes, qui | |
| nauis nauigandae causa in naue sint: sed de exercitore solummodo praetor sentit. nec enim | |
| debet, inquit Pomponius, per remigem aut mesonautam obligari, sed per se uel per nauis | |
| magistrum: quamquam si ipse alicui e nautis committi iussit, sine dubio debeat obligari. | 5 |
| Et sunt quidam in nauibus, qui custodiae gratia nauibus praeponuntur, ut ναυφύ- | 3.1 |
| λακεϲ et diaetarii. si quis igitur ex his receperit, puto in exercitorem dandam actionem, | |
| quia is, qui eos huiusmodi officio praeponit, committi eis permittit, quamquam ipse naui- | |
| cularius uel magister id faciat, quod χειρέμβολον appellant. sed et si hoc non exercet, | |
| tamen de recepto nauicularius tenebitur. De exercitoribus ratium, item lyntrariis nihil ca- | 4.1 |
| uetur: sed idem constitui oportere Labeo scribit, et hoc iure utimur. Caupones autem et | 5.1 |
| stabularios aeque eos accipiemus, qui cauponam uel stabulum exercent, institoresue eorum. | |
| ceterum si qui opera mediastini fungitur, non continetur, ut puta atriarii et focarii et his | |
| similes. Ait praetor: 'quod cuiusque saluum fore <re>ceperint': hoc est quamcumque rem | 6.1 |
| siue mercem receperint. inde apud Uiuianum relatum est ad eas quoque res hoc edictum | |
| pertinere, quae mercibus accederent, ueluti uestimenta quibus in nauibus uterentur et cetera | |
| quae ad cottidianum usum habemus. Item Pomponius libro trigensimo quarto scribit parui | 7.1 |
| referre, res nostras an alienas intulerimus, si tamen nostra intersit saluas esse: etenim nobis | |
| magis, quam quorum sunt, debent solui. et ideo si pignori merces accepero ob pecuniam | |
| nauticam, mihi magis quam debitori nauta tenebitur, si ante eas suscepit. Recipit autem | 8.1 |
| saluum fore utrum si in nauem res missae ei adsign<a>tae sunt: an et si non sint adsignatae, | |
| hoc tamen ipso, quod in nauem missae sunt, receptae uidentur? et puto omnium eum re- | |
| cipere custodiam, quae in nauem illatae sunt, et factum non solum nautarum praestare | |
| debere, sed et uectorum, | 5 |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. sicut et caupo uiatorum. | 2.pr.1 |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Et ita de facto uectorum etiam Pom- | 3.1.1 |
| ponius libro trigensimo quarto scribit. idem ait, etiamsi nondum sint res in nauem re- | |
| ceptae, sed in litore perierint, quas semel recepit, periculum ad eum pertinere. Ait praetor: | 1 |
| 'nisi restituent, in eos iudicium dabo'. ex hoc edicto in factum actio proficiscitur. sed an | |
| sit necessaria, uidendum; quia agi ciuili actione ex hac causa poterit: si quidem merces | |
| interuenerit, e<x> locato uel conducto: sed si tota nauis locata sit, qui conduxit ex conducto | |
| etiam de rebus quae desunt agere potest: si uero res perferendas nauta conduxit, e<x> locato | 5 |
| conuenietur: sed si gratis res susceptae sint, ait Pomponius depositi agi potuisse. miratur | |
| igitur, cur honoraria actio sit inducta, cum sint ciuiles: nisi forte, inquit, ideo, ut inno- | |
| tesceret praetor curam agere reprimendae improbitatis hoc genus hominum: et quia in lo- | |
| cato conducto culpa, in deposito dolus dumtaxat praestatur, at hoc edicto omnimodo qui | |
| receperit tenetur, etiam si sine culpa eius res periit uel damnum datum est, nisi si quid | 10 |
| damno fatali contingit. inde Labeo scribit, si quid naufragio aut per uim piratarum perierit, | |
| non esse iniquum exceptionem ei dari. idem erit dicendum et si in stabulo aut in caupona | |
| uis maior contigerit. Eodem modo tenentur caupones et stabularii, quo exercentes nego- | 2.1 |
| tium suum recipiunt: ceterum si extra negotium receperunt, non tenebuntur. Si filius fa- | 3.1 |
| milias aut seruus receperit et uoluntas patris domini interuenit, in solidum erit, conue- | |
| niendus. item si seruus exercitoris subripuit uel damnum dedit, noxalis actio cessabit, quia | |
| ob receptum suo nomine dominus conuenitur. sin uero sine uoluntate exerceant, de peculio | |
| dabitur. Haec autem rei persecutionem continet, ut Pomponius ait, et ideo et in heredem | 4.1 |
| et perpetuo datur. Nouissime uide<n>dum, an eiusdem rei nomine et de recepto honoraria | 5.1 |
| actione et furti agendum sit: et Pomponius dubitat: sed magis est, ut uel officio iudicis | |
| uel doli exceptione alterutra esse contentus debeat. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Sed et ipsi nautae furti actio competit, | 4.pr.1 |
| cuius sit periculo, nisi si ipse subripiat et postea ab eo subripiatur, aut alio subripiente | |
| ipse nauta soluendo non sit. Si nauta nautae, stabularius stabularii, caupo cauponis rece- | 1.1 |
| perit, aeque tenebitur. Uiuianus dixit etiam ad eas res hoc edictum pertinere, quae post | 2.1 |
| impositas merces in nauem locatasque inferentur, etsi earum uectura non debetur, ut uesti- | |
| mentorum, penoris cottidiani, quia haec ipsa ceterarum rerum locationi accedunt. | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Nauta et caupo et stabularius mercedem | 5.pr.1 |
| accipiunt non pro custodia, sed nauta ut traiciat uectores, caupo ut uiatores manere | |
| in caupona patiatur, stabularius ut permittat iumenta apud eum stabulari: et tamen | |
| custodiae nomine tenentur. nam et fullo et sarcinator non pro custodia, sed pro arte mer- | |
| cedem accipiunt, et tamen custodiae nomine ex locato tenentur. Quaecumque de furto | 1.1 |
| diximus, eadem et de damno debent intellegi: non enim dubitari oportet, quin is, qui sal- | |
| uum fore recipit, non solum a furto, sed etiam a damno recipere uideatur. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Licet gratis nauigaueris uel in cau- | 6.pr.1 |
| pona gratis deuerteris, non tamen in factum actiones tibi denegabuntur, si damnum in- | |
| iuria passus es. Si seruo meo in naue uel in caupona utaris et damnum mihi det uel fur- | 1.1 |
| tum faciat, quamquam et furti actio et damni iniuria mecum sit, haec tamen actio, quia | |
| in factum est, etiam serui mei nomine aduersus te competit. idem dicetur, et si communis | |
| sit: tu tamen quod mihi praestiteris eius nomine, uel communi diuidundo uel pro socio | |
| actione, aut si partem eius uel totum conduxisti, etiam ex conducto habebis me obligatum. | 5 |
| Sed si damnum in eo datum sit ab alio, qui in eadem naue uel caupona est, cuius factum | 2.1 |
| praetor aestimare solet, non putat Pomponius eius nomine hanc actionem utilem futuram. | |
| In factum actione caupo tenetur pro his, qui habitandi causa in caupona sunt: hoc autem | 3.1 |
| non pertinet ad eum, qui hospitio repentino recipitur, ueluti uiator. Possumus autem furti | 4.1 |
| uel damni iniuriae actione uti cum nautis, ut certi hominis factum arguamus: sed una con- | |
| tenti esse debebimus, et si cum exercitore egerimus, praestare ei debemus actiones nostras, | |
| quamuis ex conducto actio aduersus eos competat exercitori. sed si absolutus sit exer- | |
| citor hac actione, deinde agatur cum nauta, exceptio dabitur, ne saepius de eiusdem ho- | 5 |
| minis admisso quaeratur. et contra, si de admisso unius hominis actum sit, deinde in factum | |
| actione agatur, exceptio dabitur. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Debet exercitor omnium nautarum suo- | 7.pr.1 |
| rum, siue liberi <si>n<t> siue serui, factum praestare: nec immerito factum eorum praestat, | |
| cum ipse eos suo periculo adhibuerit. sed non alias praestat, quam si in ipsa naue | |
| damnum datum sit: ceterum si extra nauem licet a nautis, non praestabit. item si prae- | |
| dixerit, ut unusquisque uectorum res suas seruet neque damnum se praestaturum, et con- | 5 |
| senserint uectores praedictioni, non conuenitur. | |
| Haec actio in factum in duplum est. | 1.1 |
| Sed | 2.1 |
| si quid nautae inter se damni dederint, hoc ad exercitorem non pertinet. sed si quis sit | |
| nauta et mercator, debebit illi dari: quod si quis quos uolgo ναυτεπιβάταϲ dicunt, et huic | |
| tenebitur, sed huius factum praestat, cum sit et nauta. Si seruus nautae damnum dederit, | 3.1 |
| licet seruus nauta non sit, aequissimum erit in exercitorem actionem utilem dare. Hac | 4.1 |
| autem actione suo nomine exercitor tenetur, culpae scilicet suae qui tales adhibuit: et ideo | |
| et si decesserint, non releuabitur. seruorum autem suorum nomine noxali dumtaxat tenetur: | |
| nam cum alienos adhibet, explorare eum oportet, cuius fidei, cuius innocentiae sint: in suis | |
| uenia dignus est, si qualesquales ad instruendam nauem adhibuerit. Si plures nauem exer- | 5.1 |
| ceant, unusquisque pro parte, qua nauem exercet, conuenitur. Haec iudicia quamuis hono- | 6.1 |
| raria sunt, tamen perpetua sunt: in heredem autem non dabuntur. proinde et si seruus | |
| nauem exercuit et mortuus est, de peculio non dabitur actio in dominum nec intra annum. | |
| sed cum uoluntate patris uel domini seruus uel filius exercent nauem uel cauponam uel | |
| stabulum, puto etiam hanc actionem in solidum eos pati debere, quasi omnia, quae ibi con- | 5 |
| tingunt, in solidum receperint. |