| DE RECEPTIS: QUI ARBITRIUM RECEPERINT UT SEN- | |
| TENTIAM DICANT | |
| Paulus libro secundo ad edictum. Compromissum ad similitudinem iudicio- | 4.8.1.pr.1 |
| rum redigitur et ad finiendas lites pertinet. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Ex compromisso placet exceptionem non | 2.pr.1 |
| nasci, sed poenae petitionem. | |
| Idem libro tertio decimo ad edictum. Labeo ait, si compromisso fact<o> sen- | 3.pr.1 |
| tentia dicta est, quo quis a minore uiginti quinque annis tutelae absolueretur, ratum id | |
| a praetore non habendum: neque poenae eo nomine commissae petitio dabitur. Tametsi | 1.1 |
| neminem praetor cogat arbitrium recipere, quoniam haec res libera et soluta est et extra | |
| necessitatem iurisdictionis posita, attamen ubi semel quis in se receperit arbitrium, ad | |
| curam et sollicitudinem suam hanc rem pertinere praetor putat: non tantum quod studeret | |
| lites finiri, uerum quoniam <non> debere<n>t decipi, qui eum quasi uirum bonum disceptatorem | 5 |
| inter se elegerunt. finge enim post causam iam semel atque iterum tractatam, post nudata | |
| utriusque intima et secreta negotii aperta, arbitrum uel gratiae dantem uel sordibus cor- | |
| ruptum uel alia qua ex causa nolle sententiam dicere: quisquamne potest negare aequis- | |
| simum fore praetorem interponere se debuisse, ut officium quod in se recepit impleret? | |
| Ait praetor: 'Qui arbitrium pecunia compromissa receperit'. | 2.1 |
| Tractemus de personis arbi- | 3.1 |
| trantium. et quidem arbitrum cuiuscumque dignitatis coget officio quod susceperit per- | |
| fungi, etiam si sit consularis: nisi forte sit in aliquo magistratu positus uel potestate, consul | |
| forte uel praetor, quoniam in hoc imperium non habet. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Nam magistratus superiore aut pari | 4.pr.1 |
| imperio nullo modo possunt cogi: nec interest ante an <in> ipso magistratu arbitrium susce- | |
| perint. inferiores possunt cogi. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Sed et filius familias compelletur. | 5.pr.1 |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Quin etiam de re patris dicitur | 6.1.1 |
| filium familias arbitrum esse <posse>: nam et iudicem eum esse posse plerisque placet. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Pedius libro nono et Pomponius | 7.1.1 |
| libro trigensimo tertio scribunt parui referre, ingenuus quis an libertinus sit, integrae famae | |
| quis sit arbiter an ignominiosus. in seruum Labeo compromitti non posse libro undecimo | |
| scribit: et est uerum. Unde Iulianus ait, si in Titium et seruum compromissum sit, nec | 1 |
| Titium cogendum sententiam dicere, quia cum alio receperit: quamuis serui, inquit, arbi- | |
| terium nullum sit. quid tamen si dixerit sententiam Titius? poena non committitur, quia | |
| non, ut receperit, dixit sententiam. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Sed si ita compromissum sit, ut uel | 8.pr.1 |
| alterutrius sententia ualeat, Titium cogendum. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Sed si in seruum compromittatur | 9.pr.1 |
| et liber sententiam dixerit, puto, si liber factus fecerit consentientibus partibus, ualere. | |
| Sed neque in pupillum neque in furiosum aut surdum aut mutum compromittetur, ut | 1.1 |
| Pom<pon>ius libro trigensimo tertio scribit. Si quis iudex sit, arbitrium recipere eius rei, de | 2.1 |
| qua iudex est, inue se compromitti iubere prohibetur lege Iulia: et si sententiam dixerit, | |
| non est dand<a> poenae persecutio. Sunt et alii, qui non coguntur sententiam dicere, ut | 3.1 |
| puta si sordes aut turpitudo arbitri manifesta sit. Iulianus ait, si eum infamauerunt liti- | 4.1 |
| gatores, non omnimodo praetorem debere eum excusare, sed causa cognita. Idem et si | 5.1 |
| spreta auctoritate eius ad iudicium | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. uel alium arbitrum | 10.pr.1 |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. litigatores ierint, mox ad eundem | 11.1.1 |
| arbitrum redierint, praetorem non debere eum cogere inter eos disceptare, qui ei contu- | |
| meliam hanc fecerunt, ut eum spernerent et ad alium irent. Arbitrum autem cogendum | 1 |
| non esse sententiam dicere, nisi compromissum interuenerit. Quod ait praetor: 'pecuniam | 2.1 |
| compromissam', accipere nos debere, non si utrimque poena nummaria, sed si et alia res | |
| uice poen<ae>, si quis arbitri sententia non steterit, promissa sit: et ita Pomponius scribit. | |
| quid ergo, si res apud arbitrum depositae sunt eo pacto, ut ei daret qui uicerit, uel ut | |
| eam rem daret, si non pareatur sententiae, an cogendus sit sententiam dicere? et puto | 5 |
| cogendum. tantundem et si quantitas certa ad hoc apud eum deponatur. proinde et si | |
| alter rem, alter pecuniam stipulanti promiserit, plenum compromissum est et cogetur sen- | |
| tentiam dicere. Interdum, ut Pomponius scribit, recte nudo pacto fiet compromissum, ut | 3.1 |
| puta si ambo debitores fuerunt et pacti sunt, ne petat quod sibi debetur qui sententiae | |
| arbitri non paruit. Item Iulianus scribit non cogendum arbitrum sententiam dicere, si alter | 4.1 |
| promiserit, alter non. idem dicit, et si sub condicione fuerit poena compromissa, ueluti 'si | |
| nauis ex Asia uenerit, tot milia': non enim prius arbitrum cogendum sententiam dicere, | |
| quam condicio exstiterit: ne sit inefficax deficiente condicione. et ita Pomponius libro tri- | |
| gensimo tertio ad edictum scribit. | 5 |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Quo casu ad praetorem pertinebit | 12.pr.1 |
| in eo forsitan solo, ut si possit dies compromissi proferri, proferatur. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Pomponius ait, et si alteri accepto | 13.pr.1 |
| lata sit poena compromissi, non debere eum compelli sententiam dicere. Idem Pomponius | 1.1 |
| scribit, si de meis solis controuersiis sit compromissum et de te poenam sim stipulatus, | |
| uidendum ne non sit compromissum. sed cui rei moueatur, non uideo: nam si ideo, quia | |
| de unius controuersiis solum compromissum est, nulla ratio est: licet enim et de una re | |
| compromittere: si uero ideo, quia ex altera dumtaxat parte stipulatio interuenit, est <ratio>. | 5 |
| quamquam si petitor <fuit> qui stipulatus est, possit dici plenum esse compromissum, quia | |
| is qui conuenitur tutus est ueluti pacti exceptione, is qui conuenit, si arbitro non pareatur, | |
| habet stipulationem. sed id uerum esse non puto: neque enim sufficit exceptionem habere, | |
| ut arbiter sententiam dicere cogatur. Recepisse autem arbitrium uidetur, ut Pedius libro | 2.1 |
| nono dicit, qui iudicis partes suscepit finemque se sua sententia controuersiis impositurum | |
| pollicetur. quod si, inquit, hactenus interuenit, ut experiretur, an consilio suo uel aucto- | |
| ritate discuti litem paterentur, non uidetur arbitrium recepisse. Arbiter ex compromisso | 3.1 |
| his diebus non cogitur sententiam dicere, quibus iudex non cogetur, nisi dies compro- | |
| missi exitura sit nec proferri possit. Proinde si forte urgueatur a praetore ad sententiam, | 4.1 |
| aequissimum erit, si iuret sibi de causa nondum liquere, spatium ei ad pronuntiandum dar<i>. | |
| Pomponius libro undecimo ad Quintum Mucium. Sed si compromissum sine | 14.pr.1 |
| die confectum est, necesse est arbitro omnimodo dies statuere, partibus scilicet consen- | |
| tientibus, et ita causam disceptari: quod si hoc praetermiserit, omni tempore cogendus | |
| est sententiam dicere. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Licet autem praetor destricte edi- | 15.pr.1 |
| cat sententiam se arbitrum dicere coacturum, attamen interdum rationem eius habere debet | |
| et excusationem recipere causa cognita: ut puta si fuerit infamatus a litigatoribus, aut si | |
| inimicitiae capitales inter eum et li<ti>gatores aut alterum ex litigatoribus intercesserint, aut | |
| si aetas aut ualetudo quae postea contigit id ei munus remittat, aut occupatio negotiorum | 5 |
| propriorum uel profectio urguens aut munus aliquod rei publicae: et ita Labeo: | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. et si qua alia incommoditas ei post | 16.pr.1 |
| arbiterium susceptum incidat. sed in causa ualetudinis similibusue causa cognita differre | |
| cogitur. Arbiter iudicii sui nomine, quod publicum aut priuatum habet, excusatus esse | 1.1 |
| debet a compromisso, utique si dies compromissi proferri non potest: quod si potest, quare | |
| non cogat eum, cum potest, proferre? quod sine ulla distinctione ipsius interdum futurum | |
| est. si tamen uterque uelit eum sententiam dicere, an, quamuis cautum non sit de die pro- | |
| ferenda, non alias impetret, quia iudicium habet, ne cogatur, quam si consentiat denuo in | 5 |
| se compromitti? haec scilicet si dies exitura est. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Item si unus ex litigatoribus bonis | 17.pr.1 |
| suis cedat, Iulianus libro quarto digestorum scribit non esse cogendum arbitrum sententiam | |
| dicere, cum neque agere neque conueniri possit. Si multo post reuertantur ad arbitrum | 1.1 |
| litigatores, non esse cogendum sententiam dicere Labeo scribit. Item si plures sunt qui | 2.1 |
| arbitrium receperunt, nemo unus cogendus erit sententiam dicere, sed aut omnes aut nullus. | |
| Inde Pomponius libro trigensimo tertio quaerit, si ita sit compromissum, ut quod Titio | 3.1 |
| disceptatori placet, id Seius pronuntiet, quis sit cogendus? et puto tale arbitrium non ua- | |
| lere, in quo libera facultas arbitri sententiae non est futura. Sed si ita sit compromissum | 4.1 |
| arbitratu Titii aut Seii fieri, Pomponius scribit et nos putamus compromissum ualere: sed | |
| is erit cogendus sententiam dicere, in quem litigatores consenserint. Si in duos fuerit sic | 5.1 |
| compromissum, ut si dissentirent, tertium adsumant, puto tale compromissum non ualere: | |
| nam in adsumendo possunt dissentire. sed si ita sit, ut eis tertius adsumeretur Sempronius, | |
| ualet compromissum, quoniam in adsumendo dissentire non possunt. Principaliter tamen | 6.1 |
| quaeramus, si in duos arbitros sit compromissum, an cogere eos praetor debeat sententiam | |
| dicere, quia res fere sine exitu futura est propter naturalem hominum ad dissentiendum | |
| facilitatem. in impari enim numero idcirco compromissum admittitur, non quoniam con- | |
| sentire omnes facile est, sed quia et si dissentiant, inuenitur pars maior, cuius arbitrio sta- | 5 |
| bitur. sed usitatum est etiam in duos compromitti, et debet praetor cogere arbitros, si non | |
| consentiant, tertiam certam eligere personam, cuius auctoritati pareatur. Celsus libro se- | 7.1 |
| cundo digestorum scribit, si in tres fuerit compromissum, sufficere quidem duorum con- | |
| sensum, se<d si> praesens fuerit et tertius: alioquin absente eo licet duo consentiant, arbi- | |
| trium non ualere, quia in plures fuit compromissum et potuit praesentia eius trahere eos | |
| in eius sententiam: | 5 |
| Pomponius libro septimo decimo epistularum et uariarum lectionum. | 18.pr.1 |
| sicuti tribus iudicibus datis quod duo ex consensu absente tertio iudicauerunt, nihil ualet, | |
| quia id demum, quod maior pars omnium iudicauit, ratum est, cum et omnes iudicasse | |
| palam est. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Qualem autem sententiam dicat ar- | 19.pr.1 |
| biter, ad praetorem non pertinere Labeo ait, dummodo dicat quod ipsi uidetur. et ideo si | |
| sic fuit in arbitrum compromissum, ut certam sententiam dicat, nullum esse arbitrium, nec | |
| cogendum sententiam dicere Iulianus scribit libro quarto digestorum. Dicere autem sen- | 1.1 |
| tentiam existimamus eum, qui ea mente quid pronuntiat, ut secundum id discedere eos a | |
| tota controuersia uelit. sed si de pluribus rebus sit arbiterium receptum, nisi omnes con- | |
| trouersias finierit, non uidetur dicta sententia, sed adhuc erit a praetore cogendus. Unde | 2.1 |
| uidendum erit, an mutare sententiam possit. et alias quidem est agitatum, si arbiter iussit | |
| dari, mox uetuit, utrum eo quod iussit an eo quod uetuit stari debeat. et Sabinus quidem | |
| putauit posse. Cassius sententiam magistri sui bene excusat et ait Sabinum non de ea | |
| sensisse sententia, quae arbitrium finiat, sed de praeparatione causae: ut puta si iussit liti- | 5 |
| gatores calendis adesse, mox idibus iubeat: nam mutare eum diem posse. ceterum si con- | |
| demnauit uel absoluit, dum arbiter esse desierit, mutare <se>ntentiam non posse, | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. quia arbiter, etsi errauerit in sen- | 20.pr.1 |
| tentia dicenda, corrigere eam non potest. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Quid tamen si de pluribus contro- | 21.pr.1 |
| uersiis sumptus est nihil sibi communibus et de una sententiam dixit, de aliis nondum, | |
| numquid desiit esse arbiter? uideamus igitur, an in prima controuersia possit mutare sen- | |
| <ten>tiam, de qua iam dixerat. et multum interest, de omnibus simul ut dicat sententiam | |
| compromissum est, an non: nam si de omnibus, poterit mutare (nondum enim dixit sen- | 5 |
| tentiam): quod si et separatim, quasi plura sunt compromissa, et ideo quantum ad illam | |
| controuersiam pertinet, arbiter esse desierat. Si arbiter ita pronuntiasset nihil uideri Titium | 1.1 |
| debere Seio: tametsi Seium non uetuisset petere, tamen si quid petisset, uideri contra sen- | |
| tentiam arbitri fecisse: et id Ofilius et Trebatius responderunt. Solutioni diem posse arbi- | 2.1 |
| trum statuere puto: et ita et Trebatius uidetur sentire. Pomponius ait inutiliter arbitrum | 3.1 |
| incertam sententiam dicere, ut puta: 'quantum ei debes redde': 'diuisioni uestrae stari placet': | |
| 'pro ea parte, quam creditoribus tuis soluisti, accipe'. Item si arbiter poenam ex compro- | 4.1 |
| misso peti uetuerit, in libro trigensimo tertio apud Pomponium scriptum habeo non ualere: | |
| et habet rationem, quia non de poena compromissum est. Papinianus libro tertio quae- | 5.1 |
| stionum ait, si cum dies compromissi finiretur, prolato die litigatores denuo in eum com- | |
| promiserint nec secundi compromissi arbitrium receperit; non esse cogendum recipere, si | |
| ipse in mora non fuit, quo minus partibus suis fungeretur: quod si per eum factum est, | |
| aequissimum esse cogi eum a praetore sequens recipere. quae quaestio ita procedit, si nihil | 5 |
| in priore compromisso de die proferendo caueatur: ceterum si cauebatur et ipse protulit, | |
| mansit arbiter. Plenum compromissum appellatur, quod 'de rebus controuersiisue' compo- | 6.1 |
| situm est: nam ad omnes controuersias pertinet. sed si forte de una re sit disputatio, licet | |
| pleno com<promisso> actum sit, tamen ex ceteris causis actiones superesse: id enim uenit | |
| in compromissum, de quo actum est <ut> ueniret. sed est tutius, si quis de certa re com- | |
| promissum facturus sit, de ea sola exprim<e>re in compromisso. Non debent autem obtem- | 7.1 |
| p<e>rare litigatores, si arbiter aliquid non honestum iusserit. Si intra diem compromissi | 8.1 |
| aditus arbiter post diem compromissi adesse iusserit, poena non committetur. Si quis ex | 9.1 |
| litigatoribus ideo non adfuerit, quod ualetudine uel rei publicae causa absentia impeditus | |
| sit aut magistratu aut alia iusta de causa, poenam committi Proculus et Atilicinus aiunt: | |
| sed si paratus sit in eundem compromittere, actionem denegari aut exceptione tutum fore. | |
| sed hoc ita demum uerum erit, si arbiter recipere in se arbiterium fuerit paratus: nam | 5 |
| inuitum non esse cogendum Iulianus libro quarto digestorum recte scribit: ipse autem | |
| nihilo minus poena absoluitur. Si arbiter iussit puta in prouincia adesse litigatores, cum | 10.1 |
| Romae esset in eum compromissum, an ei impune <non> pareatur, quaeritur. <et est> uerius, | |
| quod Iulianus ait libro quarto, eum locum compromisso inesse, de quo actum sit ut pro- | |
| mitteretur: impune igitur ei non parebitur, si alio loci adesse iusserit. quid ergo, si non | |
| appareat, de quo loco actum sit? melius dicetur eum locum contineri, ubi compromissum | 5 |
| est. quid tamen si in eo loco, qui sit circa urbem, adesse iusserit? Pegasus admittit ualere | |
| iussum. quod puto ita uerum esse, si et eius sit auctoritatis arbiter, ut in secessibus soleat | |
| agere, et litigatores facile eo loci uenire possint. Sed si in aliquem locum inhonestum ad- | 11.1 |
| esse iusserit, puta in popina<m> uel in lupanarium, ut Uiuianus ait, sine dubio impune ei non | |
| parebitur: quam sententiam et Celsus libro secundo digestorum probat. unde eleganter | |
| tractat, si is sit locus, in quem alter ex litigatoribus honeste uenire non possit, alter possit, | |
| et is non uenerit, qui sine sua turpitudine eo uen<i>re possit, is uenerit, qui inhoneste uene- | 5 |
| rat, an committatur poena compromissi an quasi opera non praebita. et recte putat non | |
| committi: absurdum enim esse iussum in alterius persona ratum esse, in alterius non. Intra | 12.1 |
| quantum autem temporis, nisi detur quod a<r>biter iusserit, committatur stipulatio, uidendum | |
| est. et si quidem dies adiectus non sit, Celsus scribit libro secundo digestorum inesse | |
| quod<d>am modicum tempus: quod ubi praeterierit, poena statim peti potest: et tamen, in- | |
| quit, et si dederit ante acceptum iudicium, agi ex stipulatu non poterit: | 5 |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. utique nisi eius interfuerit tunc solui. | 22.pr.1 |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Celsus ait, si arbiter intra kalendas | 23.1.1 |
| Septembres dari iusserit nec datum erit, licet postea offeratur, attamen semel commissam | |
| poenam compromissi non euanescere, quoniam semper uerum est intra kalendas datum non | |
| esse: sin autem oblatum accepit, poenam petere non potest doli exceptione remouendus. | |
| contra, ubi dumtaxat dare iussus est. Idem ait, si iusserit me tibi dare et ualetudine sis | 1 |
| impeditus, quo minus accipias, aut alia iusta ex causa, Proculum existimare poenam non | |
| committi, nec si post kalendas te parato accipere non dem. sed ipse recte putat duo esse | |
| arbitri praecepta, unum pecuniam dari, aliud intra kalendas dari: licet igitur in poenam | |
| non committas, quod intra calendas non dederis, quoniam per te non stetit, tamen com- | 5 |
| mittis in eam partem, quod non das. Idem ait nihil aliud esse sententiae stare posse, | 2.1 |
| quam id agere, quantum in ipso sit, ut arbitri pareatur sententiae. Idem Celsus ait, si | 3.1 |
| arbiter me tibi certa die pecuniam dare iusserit, tu accipere noluisti, posse, defendi ipso | |
| iure poenam non committi. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Sed si postea ille paratus sit accipere, | 24.pr.1 |
| non impune me non daturum: non enim ante feceram. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Labeo ait, si arbiter, cum in com- | 25.pr.1 |
| promisso cautum esset, ut eadem die de omnibus sententiam diceret et ut posset diem | |
| proferre, de quibusdam rebus dicta sententia, de quibusdam non dicta diem protulit: ualere | |
| prolationem sententiaeque eius posse impune non pareri. et Pomponius probat Labeonis | |
| sententiam, quod et mihi uidetur: quia officio in sententia functus non est. Haec autem | 1.1 |
| clausula 'diem compromissi proferre' nullam aliam dat arbitro facultatem quam diem pro- | |
| rogandi: et ideo condicionem primi compromissi neque minuere neque immutare potest: | |
| et ideo cetera quoque discutere et pro omnibus unam sententiam ferre debebit. Si per | 2.1 |
| fideiussorem fuerit cautum in primo compromisso, et sequens similiter proferendum Labeo | |
| dicit. sed Pomponius dubitat, utrum isdem an et aliis tam idoneis: quid enim, inquit, si | |
| idem fideiubere noluerint? sed puto, si noluerint fideiubere, tunc alios non absimiles ad- | |
| hibendos, | 5 |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. ne in potestate sit fideiussorum | 26.pr.1 |
| postea se non obligantium, ut poena committatur. idemque et si decesserint. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Diem proferre uel praesens uel | 27.pr.1 |
| per nuntium uel per epistulam potest. Si heredis mentio uel ceterorum facta in compro- | 1.1 |
| misso non fuerit, morte soluetur compromissum: nec utimur Labeonis sententia, qui existi- | |
| mauit, si arbiter aliquem pecuniam dare iusserit et is decesserit antequam daret, poenam | |
| committi, licet heres eius paratus sit offerre. Stari autem debet sententiae arbitri, quam | 2.1 |
| d<e e>a re dixerit, siue aequa siue iniqua sit: et sibi imputet qui compromisit. nam et diui | |
| Pii rescripto adicitur: 'uel minus probabilem sententiam aequo animo ferre debet'. Si | 3.1 |
| plures arbitri fuerint et diuersas sententias dixerint, licebit sententia eorum non stari: sed | |
| si maior pars consentiat, ea stabitur, alioquin poena committetur. inde quaeritur apud | |
| Iulianum, si ex tribus arbitris unus quindecim, alius decem, tertius quinque condemnent, | |
| qua sententia stetur: et Iulianus scribit quinque debere praestari, quia in hanc summam | 5 |
| omnes consenserunt. Si quis litigatorum defuerit, quia per eum factum est, quo minus | 4.1 |
| arbitretur, poena committetur. proinde sententia quidem dicta non coram litigatoribus non | |
| ualebit, nisi in compromissis hoc specialiter expressum sit, ut uel uno uel utroque absente | |
| sententia promatur: poenam autem is qui defuit committit, quia per eum factum est quo | |
| minus arbitretur. Coram autem dicere sententiam uidetur, qui sapientibus dicit: ceterum | 5.1 |
| coram furioso uel demente non uidetur dici: item coram pupillo non uideri sententiam | |
| di<c>am, nisi tutor praesens fuit: et ita de his omnibus Iulianus libro quarto digestorum | |
| scribit. | |
| Et si quis praesens arbitrum sententiam dicere prohibuit, poena committetur. | 6.1 |
| Sed | 7.1 |
| si poena non fuisset adiecta compromisso, sed simpliciter sententia stari quis promiserit, | |
| incerti aduersus eum foret actio. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Non autem interest, certa an incerta | 28.pr.1 |
| summa compromissa sit, ut puta 'quanti ea res erit'. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Aduersus sententiam arbitri fit, si | 29.pr.1 |
| petatur ab eo a quo arbiter peti uetuit. quid ergo si a fideiussore eius petatur, an poena | |
| committatur? et puto committi, et ita Sabinus scribit: nam τῇ δυνάμει a reo petit. sed si | |
| cum fideiussore compromisi et a reo petatur, nisi intersit fideiussoris, non committetur. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Si quis rem, de qua compromissum | 30.pr.1 |
| sit, in iudicium deducat, quidam dicunt praetorem non interuenire ad cogendum arbitrum | |
| sententiam dicere, quia iam poena non potest esse, atque si solutum est compromissum. | |
| sed si hoc optinuerit, futurum est, ut in potestate eius, quem paenitet compromississe, sit | |
| compromissum eludere. ergo aduersus eum poena committenda est lite apud iudicem suo | 5 |
| ordine peragenda. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Ita demum autem committetur | 31.pr.1 |
| stipulatio, cum aduersus eam quid fit, si sine dolo malo stipulantis factum est: sub hac enim | |
| condicione committitur stipulatio, ne quis doli sui praemium ferat. sed si quidem compro- | |
| misso adiciatur 'ut si quid dolo in ea re factum sit', ex stipulatu conueniri qui dolo fecit | |
| potest: et ideo si arbitrum quis corrupit uel pecunia uel ambitione, uel aduocatum diuersae | 5 |
| partis, uel aliquem ex his, quibus causam suam commiserat, ex doli clausula poterit con- | |
| ueniri, uel si aduersarium callide circumuenit, et omnino si in hac lite dolose uersatus est, | |
| locum habebit ex stipulatu actio: et ideo si uelit de dolo actionem exercere aduersarius, | |
| non debebit, cum habeat ex stipulatu actionem. quod si huiusmodi clausula in compro- | |
| misso adscripta non est, tunc de dolo actio uel exceptio locum habebit. hoc autem com- | 10 |
| promissum plenum est, quod et doli clausulae habet mentionem. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Non distinguemus in compromissis, | 32.pr.1 |
| minor an maior sit poena quam res de qua agitur. Non cogetur arbiter sententiam dicere, | 1.1 |
| si poena commissa sit. Si mulier alieno nomine compromittat, non erit pecunia compro- | 2.1 |
| missa propter intercessionem. Summa rei est, ut praetor se non interponat, siue initio | 3.1 |
| nullum sit compromissum: siue sit, sed pendeat an ex eo poena exigi potest: siue postea | |
| deficiat poena compromisso soluto die morte acceptilatione iudicio pacto. Sacerdotio ob- | 4.1 |
| ueniente uidebimus an cogatur arbiter sententiam dicere: id enim non tantum honori per- | |
| sonarum, sed et maiestati dei indulgetur, cuius sacris uacare sacerdotes oportet. ceterum | |
| si postea suscepit, iste quoque omnimodo sententiam ferre debet. Item non est cogendus, | 5.1 |
| si de negotio transactum est, uel homo mortuus est de quo erat compromissum: nisi si | |
| posteriore casu aliquid litigantium intersit. Iulianus indistincte scribit: si per <er>rorem de | 6.1 |
| famoso delicto ad arbitrum itum est, uel de ea <re>, de qua publicum iudicium sit constitu- | |
| tum, ueluti de adulteriis sicariis et similibus, uetare debet praetor sententiam dicere nec | |
| dare dictae exsecutionem. De liberali causa compromisso facto recte non compelletur ar- | 7.1 |
| biter sententiam dicere, quia fauor libertatis est, ut maiores iudices habere debeat. eadem | |
| dicenda sunt, siue de ingenuitate siue de libertinitate quaestio sit et si ex fideicommissi | |
| causa libertas deberi dicatur. idem dicendum est in populari actione. Si seruu<s> compro- | 8.1 |
| miserit, non cogendum dicere sententiam arbitrum, nec si dixerit, poenae <e>xsecutionem | |
| dandam de peculio putat Octauenus. sed an, si liber cum eo compromiserit, exsecutio ad- | |
| uersus liberum detur, uideamus: sed magis est, ut non detur. Item si quis Romae com- | 9.1 |
| promiserit, mox Romam in legationem uenerit: non est cogendus arbiter sententiam dicere, | |
| non magis quam cogeretur, si litem ante contestatus esset, nunc eam exercere: nec inter- | |
| est, tunc quoque in legatione fuerit an non. sed si nunc in legatione compromittat, puto | |
| cogendum arbitrum sententiam dicere, quia et si iudicium sponte accepisset, cogeretur per- | 5 |
| agere. sunt tame<n> qui de isto non recte dubitant: qui utique nullo modo dubitabunt, si de | |
| ea re in legatione compromisit, quam in legatione contraxit: quia et iudicium eo nomine | |
| accipere cogeretur. illud in prima specie potest dispici, an, si ante compromisit legatus, | |
| cogendus sit arbiter sententiam dicere, si ipse legatus postulet: quod prima ratione poterit | |
| uideri iniquum, ut in ipsius potestate sit. sed hoc tale erit, quale si actionem uelit dictare, | 10 |
| quod facere ei licet. sed compromissum istud comparabimus ordinari<ae> actioni, ut non alias | |
| audiatur desiderans ut arbiter sententiam dicat, quam si se defendat. Si is faciat contro- | 10.1 |
| uersiam hereditatis, qui cum defuncto compromiserat, futurum est praeiudicium hereditati, | |
| si arbiter sententiam dicat: ergo interea inhibendus est arbiter. Dies compromissi proferri | 11.1 |
| potest, non cum ex conuentione, sed cum iussu arbitri eam proferri necesse est, ne poena | |
| committatur. Si arbiter sese celare temptauer<i>t, praetor eum inuestigare debet, et si diu | 12.1 |
| non paruerit, multa aduersus eum dicenda est. Cum in plures compromissum est ea con- | 13.1 |
| dicione, ut quilibet uel unus dixisset sententiam, eo staretur, absentibus ceteris nihilo | |
| minus qui praesens est cogetur: at si ea condicione, ut omnes dicant, uel quod de maioris | |
| partis sententia placuerit, non debet singulos separatim cogere, quia singulorum sententia | |
| ad poenam non facit. Cum quidam arbiter ex aliis causis <i>nimicus manifeste apparuisset, | 14.1 |
| testationibus etiam conuentus, ne sententiam diceret, nihilo minus nullo cogente dicere | |
| perseuerasset, libello cuiusdam id querentis imperator Antoninus subscribsit posse eum uti | |
| doli mali exceptione. et idem, cum a iudice consuleretur, apud quem poena petebatur, re- | |
| scripsit, etiamsi appellari non potest, doli mali exceptionem in poenae petitione obstaturam. | 5 |
| per hanc <er>go exceptionem quaedam appellandi species est, cum liceat retra<cta>re de sen- | |
| tentia arbitri. De officio arbitri tr<a>ctantibus sciendum est omnem tractatum ex ipso com- | 15.1 |
| promisso sumendum: nec enim aliud illi licebit, quam quod ibi ut efficere possit cautum | |
| est: non ergo quod libet statuere arbiter poterit nec in qua re libet nisi de qua re com- | |
| promissum est et quatenus compromissum est. Quaesitum est de sententia dicenda, et | 16.1 |
| dictum non quamlibet, licet de quibusdam uariatum sit. et puto uere non committi, si | |
| dicat ad iudicem de hoc eundum uel <in> se uel in alium compromittendum. nam et Iulia- | |
| nus impune non pareri, si iubeat ad alium arbitrum ire, ne finis non sit: quod si ho<c> modo | |
| dixerit, ut arbitrio Publii Maeuii fundus traderetur aut satisdatio detur, parendum esse sen- | 5 |
| tentiae. idem Pedius probat: ne propagentur arbitria, aut in alios interdum inimicos agen- | |
| tium transferantur, sua sententia finem controuersiae <e>um imponere oportet: non autem | |
| finiri controuersiam, cum aut differatur arbitrium aut in alium transferatur: partemque sen- | |
| tentiae esse, quemadmodum satisdetur, quibus fideiussoribus, idque delegari non posse, nisi | |
| ad hoc compromissum sit, ut arbiter statueret, cuius arbitratu satisdaretur. Item si iubeat | 17.1 |
| sibi alium coniungi, cum id in compromisso non sit, non dicit sententiam: nam sententia | |
| esse debet de re compromissa, de hoc autem compromissum non est. Si domini, qui in- | 18.1 |
| uicem stipulati sint, procuratores suos agere apud arbitrum uelint, potest iubere ipsos | |
| etiam adesse: sed si et heredi<s> in compromissis mentio fit, potest iubere etiam heredem | 19.1 |
| eorum adesse. Arbitri officio continetur et quemadmodum detur uacua possessio. an et | 20.1 |
| satis ratam rem habiturum? Sextus Pedius putat, quod nullam rationem habet: nam si | |
| ratum non habeat dominus, committetur stipulatio. Arbiter nihil extra compromissum facere | 21.1 |
| potest et ideo necessarium est adici de die compromissi proferenda: ceterum impune iu- | |
| benti non parebitur. | |
| Papinianus libro primo quaestionum. Arbiter ita sumptus ex compromisso, | 33.pr.1 |
| ut et diem proferre possit, hoc quidem facere potest: referre autem contradicentibus liti- | |
| gatoribus non potest. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Si duo rei sunt aut <c>redendi aut de- | 34.pr.1 |
| bendi et unus compromiserit isque uetitus sit petere aut ne ab eo petatur: uidendum est, | |
| an si alius petat uel ab alio petatur, poena committatur: idem in duobus argentariis quo- | |
| rum nomina simul eunt. et fortasse poterimus ita fideiussoribus coniungere, si socii sunt: | |
| alias nec a te petitur, nec ego peto, nec meo nomine petitur, licet a te petatur. Semel | 1.1 |
| commissa poena solui compromissum rectius puto dici nec amplius posse committi, nisi id | |
| actum sit ut <in> singulas causas totiens committatur. | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Si pupillus sine tutoris auctori- | 35.pr.1 |
| tate compromiserit, non est arbiter cogendus pronuntiare, quia si contra eum pronuntietur, | |
| poena non tenetur: praeterquam si fideiussorem dederit, a quo poena peti possit. idque et | |
| Iulianus sentit. | |
| Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum. Si feriatis diebus cogente | 36.pr.1 |
| praetore arbiter dicat sententiam et petatur ex compromisso poena, exceptionem locum non | |
| habere constat, nisi alia lege eadem dies feriata, in qua sententia dicta est, excepta. | |
| Celsus libro secundo digestorum. Quamuis arbiter alterum ab altero petere | 37.pr.1 |
| uetuit, si tamen heres petit, poenam committet: non enim differendarum litium causa, sed | |
| tollendarum ad arbitros itur. | |
| Modestinus libro sexto regularum. Cum poena ex compromisso petitur, is qui | 38.pr.1 |
| commisit damnandus est, nec interest, an aduersarii eius interfuit arbitri sententia stari nec ne. | |
| Iauolenus libro undecimo ex Cassio. Non ex omnibus causis, ex quibus ar- | 39.pr.1 |
| bitri paritum sententiae non est, poena ex compromisso committitur, sed ex his dumtaxat, | |
| quae ad solutionem pecuniae aut operam praebendam pertinent. idem. contumaciam litiga- | |
| toris arbiter punire poterit pecuniam eum aduersario dar<e> iubendo: quo in numero haberi | |
| non oportet, si testium nomina ex sententia arbitri exhibita non sunt. Cum arbiter diem | 1.1 |
| compromissi proferr<i> iussit, cum hoc ei permissum est, alterius mora <alteri> ad poenam | |
| committenda<m> prodest. | |
| Pomponius libro undecimo ex uariis lectionibus. Arbiter calendis Ianuariis | 40.pr.1 |
| adesse iussit et ante eum diem decessit: alter ex litigatoribus non adfuit. procul dubio | |
| poena minime commissa est: nam et Cassium audisse se dicentem Aristo ait in eo arbitro, | |
| qui ipse non uenisset, non esse commissam: quemadmodum Seruius ait, si per stipulatorem | |
| stet, quo minus accipiat, non committi poenam. | 5 |
| Callistratus libro primo edicti monitorii. Cum lege Iulia cau- | 41.pr.1 |
| tum sit, ne minor uiginti annis iudicare cogatur, nemini licere minorem uiginti annis com- | |
| promissarium iudicem eligere: ideoque poena ex sententia eius nullo modo committitur. | |
| maiori tamen uiginti annis, si minor uiginti quinque annis sit, ex hac causa succurrendum, | |
| si temere auditorium receperit, multi dixerunt. | 5 |
| Papinianus libro secundo responsorum. Arbiter intra certum diem seruos | 42.pr.1 |
| restitui iussit, quibus non restitutis poenae causa fisco secundum formam compromissi con- | |
| demnauit: ob eam sententiam fisco nihil adquiritur, sed nihilo minus stipulationis poena | |
| committitur, quod ab arbitro statuto non sit obtemperatum. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. De rebus controuersiisque omnibus com- | 43.pr.1 |
| promissum in arbitrum a Lucio Titio et Maeuio Sempronio factum est, sed errore quae- | |
| dam species in petitionem a Lucio Titio deductae non sunt nec arbiter de his quicquam | |
| pronuntiauit: quaesitum est an species omissae peti possint. respondit peti posse nec poe- | |
| nam ex compromiss<o> committi. quod si maligne hoc fecit, petere quidem potest, sed poenae | 5 |
| subiugabitur. | |
| Idem libro secundo digestorum. Inter Castellianum et Seium controuersia de | 44.pr.1 |
| finibus orta est et arbiter electus est, ut arbitratu eius res terminetur: ipse sententiam dixit | |
| praesentibus partibus et terminos posuit: quaesitum est, an si ex parte Castelliani arbitro | |
| paritum non esset, poena ex compromisso commissa est. respondi, si arbitro paritum non | |
| esset in eo, quod utroque praesente arbitratus esset, poena<m> commissam. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. In compromissis arbitrium | 45.pr.1 |
| personae insertum personam non egreditur. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. De his rebus et rationibus et contro- | 46.pr.1 |
| uersi<is> iudicare arbiter potest, quae ab initio fuissent inter eos qui compromiserunt, non | |
| quae postea superuenerunt. | |
| Iulianus libro quarto digestorum. Si compromissum ita factum est, ut prae- | 47.pr.1 |
| sente utroque aut heredibus eorum arbiter sententiam dicat et alter ex litigatoribus deces- | |
| serit pupillo herede relicto, non aliter uidetur sententia dicta esse, nisi tutoris auctoritas | |
| interposita fuerit. Item si alter ex compromittentibus furere coeperit, | 1.1 |
| Modestinus libro quarto regularum. arbiter ad ferendam sententiam non | 48.pr.1 |
| compelletur: | |
| Iulianus libro quarto digestorum. sed et interpellatur, quo minus sententiam | 49.pr.1 |
| dicat, quia nihil coram furioso fieri intellegitur. quod si furiosus curatorem habet uel ha- | |
| buerit adhuc litigio pendente, potest praesente curatore sententia dici. Arbiter adesse liti- | 1.1 |
| gatores uel per nuntium uel epistulam iubere potest. Si ab altera dumtaxat parte heredis | 2.1 |
| mentio comprehensa fuerit, compromissum soluetur morte cuiusque ex litigatoribus, sicut | |
| solueretur altero mortuo, si neutrius heredis persona compraehenderetur. | |
| Alfenus libro septimo digestorum. Arbiter ex compromisso sumptus cum | 50.pr.1 |
| ante eum diem, qui constitutus compromisso erat, sententiam dicere non posset, diem com- | |
| promissi proferri iusser<a>t: alter ex litigatoribus dicto audiens non fuerat: consulebatur pos- | |
| setne ab eo pecunia ex compromisso peti. respondi non posse, ideo quod non esset arbitro | |
| permissum ut id iuberet. | 5 |
| Marcianus libro secundo regularum. Si de re sua quis arbiter factus sit, | 51.pr.1 |
| sententiam dicere non potest, quia se facere iubeat aut petere prohibe<a>t: neque autem im- | |
| pe<ra>re sibi neque se prohibere quisquam potest. | |
| Idem libro quarto regularum. Si qui iussus est <ab> arbitro ex compromisso | 52.pr.1 |
| soluere pecuniam moram fecerit, poenam ex compromisso debet, sed postea soluendo poena | |
| liberatur. |