| DE ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Omnibus modis proconsul id agit, | 4.7.1.pr.1 |
| ne cuius deterior causa fiat ex alieno facto, et cum intellegeret iudiciorum exitum inter- | |
| dum duriorem nobis constitui opposito nobis alio aduersario, in eam quoque rem prospexit, | |
| ut si quis alienando rem alium nobis aduersarium suo loco substituerit idque data opera | |
| in fraudem nostram fecerit, tanti nobis in factum actione teneatur, quanti nostra intersit | 5 |
| alium aduersarium nos non habuisse. Itaque si alterius prouinciae hominem aut potentio- | 1.1 |
| rem nobis opposuerit aduersarium, tenebitur: | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. aut alium, qui uexaturus sit ad- | 2.pr.1 |
| uersarium: | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. quia etiam si cum eo, qui alte- | 3.pr.1 |
| rius prouinciae sit, experiar, in illius prouincia experiri debeo et potentiori pares esse non | |
| possumus. Sed et si hominem quem petebamus manumiserit, durior nostra condicio fit, | 1.1 |
| quia praetores faueant libertatibus. Item si locum, in quo opus feceris, cuius nomine inter- | 2.1 |
| dicto quod ui aut clam uel actione aquae pluuiae arcendae tenebaris, alienaueris, durior | |
| nostra condicio facta intellegitur, qu<i>a si tecum ageretur, tuis impensis id opus tollere de- | |
| beres, nunc uero cum incipiat mihi aduersus alium actio esse quam qui fecerit, compellor | |
| meis impensis id tollere, quia qui ab alio factum possidet, hactenus istis actionibus tenetur, | 5 |
| ut patiatur id opus tolli. Opus quoque nouum si tibi nuntiauerim tuque eum locum <ali>ena- | 3.1 |
| ueris et emptor opus fecerit, dicitur te hoc iudicio teneri, quasi neque tecum ex operis | |
| noui nuntiatione agere possim, quia nihil feceris, neque cum eo cui id alienaueris, quia ei | |
| nuntiatum non sit. Ex quibus apparet, quod proconsul in integrum restituturum se polli- | 4.1 |
| cetur, ut hac actione officio tantum iudicis consequatur actor, quantum eius intersit alium | |
| aduersarium non habuisse: forte si quas inpensas fecerit aut si quam aliam incommoditatem | |
| passus erit alio aduersario substituto. Quid ergo est, si is, aduersus quem talis actio com- | 5.1 |
| petit, paratus sit utile iudicium pati perinde ac si possideret? recte dicitur denegandam | |
| esse aduersus eum ex hoc edicto actionem. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Item si res fuerint usucaptae ab | 4.pr.1 |
| eo cui alienatae sint nec peti ab hoc possint, locum habet hoc edictum. Itemque fieri | 1.1 |
| potest, ut sine dolo malo quidem possidere <de>sierit, uerum iudicii mutandi causa id fiat. | |
| sunt et alia complura talia. potest autem aliquis dolo malo desinere possidere nec tamen | |
| iudicii mutandi causa fecisse nec hoc edicto teneri: neque enim alienat, qui | |
| dumtaxat omittit possessionem. non tamen eius factum improbat praetor, qui tanti | 5 |
| habuit re carere, ne propter eam saepius litigaret (haec enim uerecunda cogitatio eius, qui | |
| lites exsecratur, non est uituperanda), sed eius dumtaxat, qui cum rem habere uult, litem | |
| ad alium transfert, ut molestum aduersarium pro se subiciat. Pedius libro nono non solum | 2.1 |
| ad dominii translationem hoc edictum pertinere ait, uerum ad possessionis quoque: alioquin | |
| cum quo in rem agebatur, inquit, si possessione cessit, non tenebitur. Si quis autem ob | 3.1 |
| ualetudinem aut aetatem aut occupationes necessarias litem in alium transtulerit, in ea | |
| causa non est, ut hoc edicto teneatur, cum in hoc edicto doli mali fiat mentio. ceterum | |
| erit interdictum et per procuratores litigare dominio in eos plerumque ex iusta causa trans- | |
| lato. Ad iura etiam praediorum hoc edictum pertinet, modo si dolo malo fiat alienatio. | 4.1 |
| Haec actio in id quod interest competit. proinde si res non fuit petitoris aut si is qui | 5.1 |
| alienatus est sine culpa decessit, cessat iudicium, nisi si quid actoris praeterea interfuit. | |
| Haec actio non est poenalis, sed rei persecutionem arbitrio iudicis continet, quare et heredi | 6.1 |
| dabitur: in heredem autem | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. uel similem | 5.pr.1 |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. uel post annum | 6.1.1 |
| non dabitur, | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. quia pertinet quidem ad rei per- | 7.1.1 |
| secutionem, uidetur autem ex delicto dari. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Ex hoc edicto tenetur et qui rem ex- | 8.1.1 |
| hibet, si arbitratu iudicis pristinam iudicii causam non restituit. Ait praetor: 'quaeue alie- | |
| natio iudicii mutandi causa facta erit': id est <si> futuri iudicii causa, non eius quod iam sit. | |
| Alienare intellegitur etiam qui alienam rem uendidit. | 2.1 |
| Sed heredem instituendo uel legando | 3.1 |
| si quis alienet, huic edicto locus non erit. Si quis alienauerit, deinde receperit, non tene- | 4.1 |
| bitur hoc edicto. Qui uenditori suo redhibet, non uidetur iudicii mutandi causa abalienare, | 5.1 |
| Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium. quia redhibito homine | 9.pr.1 |
| omnia retro aguntur: et ideo non uidetur iudicii mutandi causa alienare qui redhibet: nisi | |
| si propter hoc ipsum redhibet non redhibiturus alias. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Nam et si obligatus soluero quod | 10.pr.1 |
| a me petere uelles, huic edicto locus non erit. Si tutor pupilli uel adgnatus furiosi alie- | 1.1 |
| nauerint, utilis actio competit, quia consilium huius fraudis inire non possunt. | |
| Idem libro quinto opinionum. Cum miles postulabat suo nomine litigare | 11.pr.1 |
| de possessionibus, quas sibi donatas esse dicebat, responsum est, si iudicii mutandi causa | |
| donatio facta fuerit, priorem dominum experiri oportere, ut rem magis quam litem in militem | |
| transtulisse credatur. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Si quis iudicii communi di- | 12.pr.1 |
| uidundo euitandi causa rem alienauerit, ex lege Licinnia ei interdicitur, ne communi diui- | |
| dundo iudicio experiatur: uerbi gratia ut potentior emptor per licitationem uilius eam ac- | |
| cipiat et per hoc iterum ipse recipiat. Sed ipse quidem qui partem alienauerit communi | |
| diuidundo iudicio si agere uelit, non audietur: is uero qui emit si experiri uelit, ex illa | 5 |
| parte edicti uetatur, qua cauetur, ne qua alienatio iudicii mutandi causa fiat. |