| EX QUIBUS CAUSIS MAIORES UIGINTI QUINQUE ANNIS | |
| IN INTEGRUM RESTITUUNTUR | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Huius edicti causam nemo non iustissimam esse | 4.6.1.pr.1 |
| confitebitur: laesum enim ius per id tempus, quo quis rei publicae operam dabat uel ad- | |
| uerso casu laborabat, corrigitur, nec non et aduersus eos succurritur, ne uel obsit uel pro- | |
| sit quod euenit. Uerba autem edicti talia sunt: 'Si cuius quid de bonis, cum is | 1.1 |
| metus aut sine dolo malo rei publicae causa abesset, inue uinculis seruitute hostiumque | |
| po<te>state esset: siue cuius actionis eorum cui dies exisse dicetur: item si quis quid usu | |
| suum fecisset, aut quod non utendo amisit, consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod | |
| dies eius exierit, cum absens non defenderetur, inue uinculis esset, secumue agendi pote- | 5 |
| statem non faceret, aut cum eum inuitum in ius uocari non liceret neque defenderetur: | |
| cumue magistratus de ea re appellatus esset siue cui pro magistratu sine dolo ipsius actio | |
| exempta esse dicetur: earum rerum actionem intra annum, quo primum de ea re expe- | |
| riundi potest erit, item si qua alia mihi iusta causa esse uidebitur, in integrum restituam, | |
| quod eius per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.' | 10 |
| Callistratus libro secundo edicti monitorii. Hoc edictum, quod ad eos | 2.pr.1 |
| pertinet, qui ei continentur, minus in usu frequentatur: huiusmodi enim personis extra or- | |
| dinem ius dicitur ex senatus consultis et principalibus constitutionibus. Hoc autem capite | 1.1 |
| adiuuantur in primis hi, qui metus causa afuissent: scilicet si non superuacuo timore de- | |
| territi afuissent. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Metus autem causa abesse uidetur, qui | 3.pr.1 |
| iusto timore mortis uel cruciatus corporis conterritus abest: et hoc ex affectu eius intellegitur. | |
| sed non sufficit quolibet terrore abductum timuisse, sed huius rei disquisitio iudicis est. | |
| Callistratus libro secundo edicti monitorii. Item hi, qui rei publicae causa | 4.pr.1 |
| sine dolo malo afuissent. dolum malum eo pertinere accepi, ut qui reuerti potest neque | |
| reuerteretur, in eo, quod per id tempus aduersus eum factum est, non adiuuetur: ueluti si | |
| alterius grandis commodi captandi gratia id egerit, ut rei publicae causa abesset, et re- | |
| uocatur ab isto priuilegio, | 5 |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. et qui data opera et sine lucro | 5.pr.1 |
| hoc affectauerit: uel qui maturius profectus est: uel litis gratia coepit rei publicae causa | |
| abesse. sed haec adiectio doli mali ad rei publicae causa absentes refertur, non etiam ad | |
| eum, qui metus causa: quoniam nullus metus est, si dolus intercedit. Sed qui | 1.1 |
| Romae rei publicae causa operam dant, rei publicae causa non absunt, | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. ut sunt magistratus. | 6.pr.1 |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Milites plane, qui Romae militant, | 7.1.1 |
| pro rei publicae causa absentibus habentur. | |
| Paulus libro tertio breuium. Legatis quoque municipiorum succurritur ex | 8.1.1 |
| principum Marci et Commodi constitutione. | |
| Callistratus libro secundo edicti monitorii. Succurritur etiam ei, qui in | 9.1.1 |
| uinculis fuisset. quod non solum ad eum pertinet, qui publica custodia coercetur, sed ad | |
| eum quoque, qui a latronibus aut praedonibus uel p<o>tentiore ui oppressus uinculis coerce- | |
| batur. uinculorum autem appellatio latius accipitur: nam etiam inclusos ueluti lautumiis | |
| uinctorum numero haberi placet, quia nihil intersit, parietibus an compedibus teneatur. | 5 |
| custodiam autem solam publicam accipi Labeo putat. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. In eadem causa sunt et qui a mili- | 10.1.1 |
| tibus statoribusque uel a municipalibus ministeriis adseruantur, si probentur rei suae su- | |
| peresse non potuisse. in uinculis autem etiam eos accipimus, qui ita alligati sunt, ut sine | |
| dedecore in publico parere non possint. | |
| Callistratus libro secundo edicti monitorii. Ei quoque succurritur, qui | 11.1.1 |
| in seruitute fuerit, siue bona fide seruiat homo liber, siue detentus sit. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Is autem, qui de statu suo litigat, | 12.1.1 |
| ex quo lis inchoata est hoc edicto non continetur: tamdiu igitur in seruitute esse uidetur, | |
| quamdiu non est eiusmodi lis coepta. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Recte Labeo ait eum non contineri, | 13.1.1 |
| qui liber et heres institutus sit, antequam sit heres, quia nec bona habeat et praetor de | |
| liberis hominibus loquatur. Puto tamen filium familias in castrensi peculio pertinere ad | 1 |
| hoc edictum. | |
| Callistratus libro secundo edicti monitorii. Item ei succurritur, qui in | 14.pr.1 |
| hostium p<o>testate fuit, id est ab hostibus captus. nam transfugis nullum credendum est | |
| beneficium tribui, quibus negatum est postliminium. poterant tamen, qui in hostium pote- | |
| state essent, illa parte edicti contineri, qua loquitur de his qui in seruitute fuerint. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad <ed>ictum. Ab hostibus autem captis post- | 15.pr.1 |
| liminio reuersis succurritur aut ibi mortuis, quia nec procuratorem habere possunt: cum | |
| aliis supra scriptis etiam per procuratorem possit subueniri praeter eos, qui in seruitute de- | |
| tinentur. ego autem etiam nomine eius, qui hostium potitus est, si curator (ut plerumque) | |
| fuerit bonis constitutus, auxilium competere existimo. Non minus autem ab hostibus capto | 1.1 |
| quam ibi nato, qui postliminium habet, succursum uidetur. Si damni infecti missus sit in | 2.1 |
| aedes militis, si quidem praesente eo iussit praetor possideri, non restituitur, sin uero ab- | |
| sente eo, dicendum subueniri ei debere. Sed quod simpliciter praetor edixit 'posteaue' ita | 3.1 |
| accipiendum est, ut si inchoata sit bonae fidei possessoris detentatio ante absentiam, finita | |
| autem reuerso, restitutionis auxilium locum habeat non quandoque, sed ita de- | |
| mum, si intra modicum tempus quam rediit hoc contigit, id est dum hospitium quis con- | |
| ducit, sarcinulas componit, quaerit aduocatum: nam eum, qui differt restitutionem, non | 5 |
| esse audiendum Neratius scribit. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Non enim neglegentibus subuenitur, | 16.pr.1 |
| sed necessitate rerum impeditis. totumque istud arbitrio praetoris temperabitur, id est ut | |
| ita demum restituat, si non neglegentia, sed temporis angustia non potuerunt litem con- | |
| testari. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Iulianus libro quarto scribit non | 17.pr.1 |
| solum aduersus possessorem hereditatis succurrend<um> militi, uerum aduersus eos quoque, | |
| qui a possessore, emerunt, ut uindicari res possint, si miles hereditatem adgnouerit: quod | |
| si non adgnouerit, ex post facto usucapionem processisse manifestatur. Eum quoque cui | 1.1 |
| sic legatum sit: 'uel in annos singulos, quibus in Italia esset', restituendum, ut capiat, atque | |
| si in Italia fuisset, et Labeo scribit et Iulianus libro quarto et Pomponius libro trigensimo | |
| primo probant: non enim dies actionis exit, ubi praetoris auxilium necessarium erat, sed | |
| condicio in causa est. | 5 |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Sciendum est, quod in his casibus re- | 18.pr.1 |
| stitutionis auxilium maioribus damus in quibus rei dumtaxat persequendae gratia queruntur, | |
| non cum et lucri faciendi ex alterius poena uel damno auxilium sibi impertiri desiderant. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Denique si emptor, priusquam per | 19.pr.1 |
| usum sibi adquireret, ab hostibus captus sit, placet interruptam possessionem postliminio | |
| non restitui, quia haec sine possessione non constitit, possessio autem plurimum facti habet: | |
| causa uero facti non continetur postliminio. | |
| Idem libro tertio decimo quaestionum. Nec utilem actionem ei tribui oportet, | 20.pr.1 |
| cum sit iniquissimum auferre domino, quod usus non abstulit: neque enim intellegitur | |
| amissum, quod ablatum alteri non est. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. 'Item', ait praetor, 'si quis usu suum | 21.pr.1 |
| fecisset, aut quod non utendo sit amissum consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod | |
| dies eius exierit, cum absens non defenderetur.' quam clausulam praetor inseruit, ut quem- | |
| admodum succurrit supra scriptis personis, ne capiantur, ita et aduersus ipsas succurrit, | |
| ne capiant. Et erit notandum, quod plus praetor expressit, cum aduersus eos restituit, | 1.1 |
| quam cum ipsis <s>ubuenit: nam hic non certas personas enumerauit aduersus quas subuenit, | |
| ut supra, sed adiecit clausulam, qua omnes qui absentes non defenduntur complexus est. | |
| Haec autem restitutio locum habet, siue per se siue per subiectas sibi personas usu ad- | 2.1 |
| quisierunt, qui absentes non defendebantur, et ita, si nemo eorum erat defensor. nam si | |
| fuit procurator, cum habueris quem conuenias, non debet inquietari. ceterum si non | |
| existebat defensor, aequissimum erat subueniri, eo potius, quod eorum qui non defenduntur, | |
| si quidem latitent, praetor ex edicto pollicetur in bona eorum mittere, ut si res exegerit | 5 |
| etiam distrahantur, si uero non latitent, licet non defendantur, in bona tantum mitti. De- | 3.1 |
| fendi autem non is uidetur, cuius se defensor ingerit, sed qui requisitus ab actore non <est> | |
| defensioni defuturus, plenaque defensio accipietur, si et iudicium non detrectetur et iudi- | |
| catum solui satisdetur. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Ergo sciendum est non aliter hoc | 22.pr.1 |
| edictum locum habere, quam si amici eius interrogati fuerint, an defendant, aut si nemo | |
| sit, qui interrogari potest. ita enim absens defendi non uidetur, si actor ultro interpellat | |
| nec quisquam defensioni se offerat: eaque testatione complecti oportet. Sicut igitur damno | 1.1 |
| eos adfici non uult, ita lucrum facere non patitur. Quod edictum etiam ad furiosos et | 2.1 |
| infantes et ciuitates pertinere Labeo ait. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Ait praetor: 'inue uinculis esset, | 23.pr.1 |
| secumue agendi potestatem non faceret'. haec persona merito adiecta est: fieri enim pot- | |
| erat, ut quis in uinculis praesens esset, uel in publica uel in priuata uincula ductus: nam | |
| et eum qui in uinculis est, si modo non sit in seruitute, posse usu adquirere constat. sed | |
| et is qui in uinculis est si defendatur, cessat restitutio. Is autem, qui apud hostes est, | 1.1 |
| nihil per usum sibi adquirere potest, nec <c>oeptam possessionem poterit implere, dum est | |
| apud hostes: hoc amplius nec postliminio reuersus reciperabit per usum dominii adquisi- | |
| tionem. Item ei, qui per captiuitatem fundi possessionem uel usus fructus quasi posses- | 2.1 |
| sionem amisit, <suc>currendum esse Papinianus ait, et fructus quoque medio tempore ab alio | |
| ex usu fructu perceptos debere captiuo restitui aequum putat. Hi plane, qui fuerunt in | 3.1 |
| potestate captiui, usu rem adquirere possunt ex re pecul<i>ari: et aequum erit ex hac clau- | |
| sula praesentibus, id est qui non sunt in captiuitate, subueniri, si cum non defenderentur | |
| usucaptum quid sit. sed et si dies actionis, quae aduersus captiuum competebat, exierit, | |
| succurretur aduersus eum. Deinde adicit praetor: 'secumue agendi potestatem non | 4.1 |
| faceret', ut si dum hoc faciat, per usum adquisitio impleta uel quid ex supra scriptis con- | |
| tigit, restitutio concedatur: merito, nec enim sufficit semper in possessionem bonorum eius | |
| mitti, quia ea interdum species esse potest, ut in bonis latitantis mitti non possit aut non | |
| latitet: finge enim, dum aduocationes postulat, diem exisse, uel dum alia mora iudicii contingit. | 5 |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Sed et ad eos pertinet, qui conuenti | 24.pr.1 |
| frustrantur et qualibet tergiuersatione et sollertia efficiunt, ne cum ipsis agi possit. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Quod quidem simili modo ad | 25.pr.1 |
| eum quoque pertinere dicemus, qui non frustrandi gratia id faceret, sed quod multitudine | |
| rerum distringeretur. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Sed et si per praetorem stetit, re- | 26.pr.1 |
| stitutio indulgebitur. Aduersus relegatum restitutionem faciendam ex generali | 1.1 |
| clausula Pomponius ait: sed non et ipsi concedendam, quia potuit procuratorem relin- | |
| quere: ex causa tamen puto etiam ipsi succurrendum. Ait praetor: 'aut cum eum | 2.1 |
| inuitum in ius uocare non liceret neque defenderetur'. haec clausula ad eos pertinet, quos | |
| more maiorum sine fraude in ius uocare non licet, ut consulem praetorem ceterosque, qui | |
| imperium potestatemue quam habent. sed nec ad eos pertinet hoc edictum, quos praetor | |
| prohibet sine permissu suo uocari, quoniam aditus potuit permittere: patronos puta et pa- | 5 |
| rentes. Deinde adicit 'neque defenderetur': quod ad omnes supra scriptos pertinet prae- | 3.1 |
| terquam ad eum, qui absens quid usucepit: quoniam plene supra de eo cautum est. Ait | 4.1 |
| praetor: 'siue cui per magistratus sine dolo malo ipsius actio exempta esse dicetur'. hoc | |
| quo? ut si per dilationes iudicis effectum sit, ut actio eximatur, fiat restitutio. sed et si | |
| magistratus copia non fuit, Labeo ait restitutionem faciendam. per magistratus autem | |
| factum ita accipiendum est, si ius non dixit: alioquin si causa cognita denegauit actionem, | 5 |
| restitutio cessat: et ita Seruio uidetur. item per magistratus factum uidetur, si per gra- | |
| tiam aut sordes magistratus ius non dixerit: et haec pars locum habebit, nec non <et> supe- | |
| rior 'secumue agendi potestatem non faciat': nam id egit litigator, ne secum agatur, dum | |
| iudicem | |
| corrumpit. Actio exempta sic erit accipienda, si desiit agere posse. | 5.1 |
| Et adicitur: | 6.1 |
| 'sine dolo malo ipsius', uidelicet ut, si dolus eius interuenit, ne ei succurratur: ipsis enim | |
| delinquentibus praetor non subuenit. proinde si, dum uult apud sequentem praetorem agere, | |
| tempus frustratus est, non ei subuenietur. sed et si, dum decreto praetoris non obtemperat, | |
| iurisdictionem ei denegauerit, non esse eum restituendum Labeo scribit. idemque si ex | 5 |
| alia iusta causa non fuerit ab eo auditus. Si feriae extra ordinem sint indictae, ob res | 7.1 |
| puta prospere gestas uel in honorem principis, et propterea magistratus ius non dixerit, | |
| Gaius Cassius nominatim edicebat restituturum se, quia per praetorem uidebatur factum: | |
| sollemnium enim feriarum rationem haberi non debere, quia prospicere eas potuerit et de- | |
| buerit actor, ne in eas incidat. quod uerius est, et ita Celsus libro secundo digestorum | 5 |
| scribit. sed cum feriae tempus eximunt, restitutio dumtaxat ipsorum dierum facienda est, | |
| non totius temporis. et ita Iulianus libro quarto digestorum scribit: ait enim rescissionem | |
| usucapionis ita faciendam, ut hi dies restituantur, quibus actor agere uoluit et interuentu | |
| feriarum impeditus est. Quotiens per absentiam quis non toto tempore aliquem exclusit, | 8.1 |
| ut puta rem tuam possedi uno minus die statuto in usucapionibus tempore, deinde rei | |
| publicae causa abesse coepi, restitutio aduersus me unius diei facienda est. 'Item', inquit | 9.1 |
| praetor, 'si qua alia mihi iusta causa uidebitur, in integrum restituam.' haec clausula edicto | |
| inserta est necessari<o>: multi enim casus euenire potuerunt, qui deferrent restitutionis auxi- | |
| lium, nec singillatim enumerari potuerunt, ut quotiens aequitas restitutionem suggerit, ad | |
| hanc clausulam erit descendendum. ut puta legatione quis pro ciuitate functus est: aequis- | 5 |
| simum est eum restitui, licet rei publicae causa non absit: et saepissime constitutum est | |
| adiuuari eum debere, siue habuit procuratorem siue non. idem puto, et si testimonii causa | |
| sit euocatus ex qualibet prouincia uel in urbem uel ad principem: nam et h<u>ic saepissime | |
| est rescriptum subueniri. sed et his, qui cognitionis gratia uel appellationis peregrinati sunt, | |
| similiter subuentum. et generaliter quotienscumque quis ex necessitate, non ex uoluntate | 10 |
| afuit, dici oportet ei subueniendum. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Et siue quid amiserit uel lucratus | 27.pr.1 |
| non sit, restitutio facienda est, etiam si non ex bonis quid amissum sit. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Nec non et si quis de causa pro- | 28.pr.1 |
| babili afuerit, deliberare debet praetor, an ei subueniri debeat, puta studiorum causa, forte | |
| procuratore suo defuncto: ne decipiatur per iustissimam absentiae causam. Item si quis | 1.1 |
| nec in custodia nec in uinculis sit, sed sub fideiussorum satisdatione et, dum propter hoc | |
| recedere non potest, captus sit, restituetur et aduersus eum dabitur restitutio. 'Quod eius' | 2.1 |
| inquit praetor 'per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.' | |
| quae clausula non illud pollicetur restituturum, si leges permittant, sed si leges | |
| non prohibeant. Si quis saepius rei publicae causa afuit, ex nouissimo reditu tempus | 3.1 |
| restitutionis esse ei computandum Labeo putat. sed si omnes quidem absentiae annum | |
| colligant, singulae minus anno, utrum annum ei damus ad restitutionem an uero tantum | |
| temporis, quantum nouissima eius absentia occupauit, uidendum: et puto annum dandum. | |
| Si cum in prouincia domicilium haberes, esses autem in urbe, an mihi annus cedat, quasi | 4.1 |
| experiundi potestatem habeam? et ait Labeo non cedere. ego autem puto hoc ita uerum, | |
| si ius reuocandi domum aduersarius habuit: si minus, uideri esse experiundi potestatem, | |
| quia et Romae contestari litem potuit. Exemplo rescissoriae actionis etiam exceptio ei, qui | 5.1 |
| rei publicae causa afuit, competit: forte si res ab eo possessionem nancto uindicentur. In | 6.1 |
| actione rescissoria, quae aduersus militem competit, aequissimum esse Pomponius ait eius | |
| quoque temporis, quo absens defensus non est, fructus eum praestare: ergo et militi de- | |
| bebunt restitui: utrimque actio erit, | |
| Africanus libro septimo quaestionum. uidelicet ne cui officium publicum | 29.pr.1 |
| uel damno uel compendio sit. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Cum miles qui usucapiebat decesserit | 30.pr.1 |
| et heres impleuerit usucapionem, aequum est rescindi quod postea usucaptum est, ut ea- | |
| dem in heredibus, qui in usucapionem succedunt, seruanda sint: quia possessio defuncti | |
| quasi iniuncta descendit ad heredem et plerumque nondum hereditate adita completur. Si | 1.1 |
| is, qui rei publicae causa afuit, usucepit et post usucapionem alienauerit rem, restitutio | |
| facienda erit et licet sine dolo afuerit et usuceperit, lucro eius occurri oportet. item ex | |
| reliquis omnibus causis restitutio facienda erit, ueluti si aduersus eum pronuntiatum sit. | |
| Idem libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si is, cuius rem usucepit rei | 31.pr.1 |
| publicae causa absens, possessionem suae rei ab illo usucaptae nanctus sit, etsi postea ami- | |
| serit, non temporalem, sed perpetuam habet actionem. | |
| Modestinus libro nono regularum. Abesse rei publicae causa intellegitur | 32.pr.1 |
| et is, qui ab urbe profectus est, licet nondum prouinciam excesserit: sed <et> is qui excessit, | |
| donec in urbem reuertatur. et hoc ad proconsules legatosque eorum et ad eos, qui pro- | |
| uinciis praesunt, procuratoresue principum, qui in prouinciis tenentur, pertinet, et ad tri- | |
| bunos militum et praefectos et comites legatorum, qui ad aerarium delati aut in commen- | 5 |
| tarium principis delati sunt. | |
| Idem libro singulari de enucleatis casibus. Inter eos, qui ex generali clau- | 33.pr.1 |
| sula adiuuantur, et fisci patronus connumeratur. Eos, qui notis scribunt acta praesidum | 1.1 |
| rei publicae causa non abesse certum est. Militum medici, quoniam officium quod gerunt | 2.1 |
| et publice prodest et fraudem eis adferre non deb<e>t, restitutionis auxilium implorare possunt. | |
| Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio. Miles commeatu accepto si domo | 34.pr.1 |
| sua est, rei publicae causa abesse non uidetur. Qui operas in publico, quod uectigalium | 1.1 |
| causa locatum est, dat, rei publicae causa non abest. | |
| Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Qui mittuntur, ut milites | 35.pr.1 |
| ducerent aut reducerent aut legendi curarent, rei publicae causa absunt. Hi quoque, qui | 1.1 |
| missi sunt ad gratulandum principi. Item procurator Caesaris, non solum cui rerum pro- | 2.1 |
| uinciae cuiusque procuratio mandata erit, sed et is, cui rerum quamuis non omnium. itaque | |
| plures ibi procuratores diuersarum <rerum> rei publicae causa abesse intelleguntur. Praefectus | 3.1 |
| quoque Aegypti rei publicae causa abest, quiue aliam ob causam rei publicae gratia extra | |
| urbem aberit. | |
| Sed et in urbanicianis militibus idem diuus Pius constituit. | 4.1 |
| Quaesitum est | 5.1 |
| de eo, qui ad compescendos malos homines missus est, an rei publicae causa abesset: et | |
| placuit rei publicae causa eum abesse. Item paganum, qui in expeditione consularis iussu | 6.1 |
| transierat ibique in acie ceciderat: heredi enim eius succurrendum est. Qui rei publicae | 7.1 |
| causa Romam profectus est, abesse rei publicae causa uidetur. sed et si extra patriam | |
| suam rei publicae causa profectus sit, etiam, si per urbem ei iter competit, rei publicae | |
| causa abest. Similiter qui in prouincia est, ut primum aut domo sua profectus est aut, cum | 8.1 |
| in eadem prouincia degit rei publicae administrandae causa, simul agere rem publicam | |
| coepit, ad similitudinem absentis habetur. Et dum eat in castra et redeat, rei publicae | 9.1 |
| causa abest, quod et eundum sit in castra militaturo et redeundum. Uiuianus scribit Pro- | |
| culum respondisse militem, qui commeatu absit, dum domum uadit aut redit, rei publicae | |
| causa abesse, dum domi sit, non abesse. | |
| Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Rei publicae causa ab- | 36.pr.1 |
| esse eos solos intellegimus, qui non sui commodi causa, sed coacti absunt. | |
| Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Hi, qui in prouincia sua | 37.pr.1 |
| ultra tempus a constitutionibus concessum adsident, publica causa abesse non intelleguntur. | |
| Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si cui in prouincia sua | 38.pr.1 |
| princeps adsidere speciali beneficio permiserit, puto eum rei publicae causa abesse: quod | |
| si non ex permissu hoc fecerit, consequenter dicemus, cum crimen admisit, non habere eum | |
| priuilegia eorum, qui rei publicae causa absunt. Tamdiu rei publicae causa abesse quis | 1.1 |
| uidebitur, quamdiu officio aliquo praeest: quod si finitum fuerit officium, iam desinit abesse | |
| rei publicae causa. sed ad reuertendum illi tempora computabimus statim atque desiit rei | |
| publicae causa abesse ea quibus reuerti in urbem potuit: et erit moderatum tempora ei | |
| dare, quae lex reuertentibus praestitit. quare si quo deflexerit suae rei causa, non dubita- | 5 |
| mus id tempus ei non proficere, habitaque dinumeratione temporis, quo reuerti potuit, sta- | |
| tim eum dicemus desisse rei publicae causa abesse. plane si infirmitate impeditus continuare | |
| iter non potuit, habebitur ratio humanitatis, sicuti haberi solet et hiemis et nauigationis et | |
| ceterorum quae casu contingunt. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Is qui rei publicae causa afuturus erat, | 39.pr.1 |
| si procuratorem reliquerit, per quem defendi potuit, in integrum uolens restitui non auditur. | |
| Ulpianus libro quinto opinionum. Si qua militi accusatio competat tem- | 40.pr.1 |
| pore, quo rei publicae operam dedit, non peremitur. Quod eo tempore, quo in insula ali- | 1.1 |
| quis fuit ex poena ei irrogata, cuius restitutionem impetrauit, ab alio usurpatum ex bonis, | |
| quae non erant adempta, probatum fuerit, suae causae restituendum est. | |
| Iulianus libro trigensimo quinto digestorum. Si quis Titio legauerit, si | 41.pr.1 |
| mortis suae tempore in Italia esset, aut in annos singulos, quod in Italia esset, et ei suc- | |
| cursum fuerit, quia ob id, quod rei publicae causa afuit, exclusus fuerit a legato: fidei- | |
| commissum ab eo relictum praestare cogitur. Marcellus notat: quis enim dubitabit salua | |
| legatorum et fideicommissorum causa militi restitui hereditatem, quam ob id perdidit, quod | 5 |
| rei publicae causa afuit? | |
| Alfenus libro quinto digestorum. Non uere dicitur rei publicae causa ab- | 42.pr.1 |
| esse eum, qui sui priuati negotii causa in legatione est. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Si quis stipulatus sit in annos sin- | 43.pr.1 |
| gulos, quoad in Italia esset uel ipse uel promissor, et alteruter rei publicae causa abesse | |
| coeperit, officium praetoris est introducere utilem actionem. eadem dicemus, et si ita con- | |
| cepta stipulatio fuerit: 'si quinquennio proximo Romae fuerit', uel ita: 'si Romae non fuerit, | |
| centum dare spondes?' | 5 |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Is, qui rei publicae causa abest, in ali- | 44.pr.1 |
| qua re laesus non restituitur, in qua, etiam si rei publicae causa non afuisset, damnum | |
| erat passurus. | |
| Scaeuola libro primo regularum. Milites omnes, qui discedere signis sine | 45.pr.1 |
| periculo non possunt, rei publicae causa abesse intelleguntur. | |
| Marcianus libro secundo regularum. Qui rei publicae causa afuit, etiam | 46.pr.1 |
| aduersus eum, qui pariter rei publicae causa afuerit, restituendus est, si aliquid damni iuste | |
| queritur. |