| DE FIDEICOMMISSARIA HEREDITATIS PETITIONE | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Ex ordine occurrit actio quae pro- | 5.6.1.pr.1 |
| ponitur his, quibus restituta est hereditas. nam quisquis susceperit restitutam hereditatem ex | |
| senatus consulto, ex quo actiones transeunt, fideicommissaria hereditatis petitione uti poterit. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Quae actio eadem recipit, quae heredi- | 2.pr.1 |
| tatis petitio ciuilis. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Nec interest, mihi quis rogatus | 3.pr.1 |
| fuerit restituere an ei cui heres extit<i>. sed et si bonorum possessor sim eius cui fidei- | |
| commissaria hereditas relicta est uel alius successor, per hanc actionem experiri poterim. | |
| Hanc actionem sciendum est aduersus eum, qui restituit hereditatem, non competere. | 1.1 |
| Hae | 2.1 |
| autem actiones mihi dantur, quae heredi et in heredem competunt. | |
| LIBER SEXTUS |